|
1. Quamvis autem Christus de spiritu sancto et virgine conceptus
dicatur, non potest tamen dici spiritus sanctus pater Christi secundum
generationem humanam, sicut virgo dicitur mater eius.
2. Spiritus enim sanctus non produxit humanam naturam in Christo ex
sua substantia, sed sola sua virtute operatus est ad eius
productionem. Non ergo potest dici spiritus sanctus pater Christi
secundum humanam generationem.
3. Esset etiam inductivum erroris si Christus spiritus sancti filius
diceretur. Manifestum est enim quod verbum Dei secundum hoc habet
personam distinctam quod est filius Dei patris. Si igitur secundum
humanam naturam spiritus sancti filius diceretur, daretur intelligi
quod Christus esset duo filii: nam verbum Dei spiritus sancti filius
esse non potest. Et sic, cum filiationis nomen ad personam
pertineat, non ad naturam, sequeretur quod in Christo essent duae
personae. Quod est a fide Catholica alienum.
4. Inconveniens etiam esset ut auctoritas patris et nomen ad personam
aliam transferretur. Quod contingit si spiritus sanctus pater Christi
diceretur.
|
|