|
1. Ulterius etiam manifestum est quod, quamvis humana natura a verbo
assumpta sit aliqua creatura, non tamen potest simpliciter enuntiari
Christum esse creaturam.
2. Creari enim est fieri quoddam. Cum autem fieri terminetur ad
esse simpliciter, eius est fieri quod habet esse subsistens: et
huiusmodi est individuum completum in genere substantiae, quod quidem
in natura intellectuali dicitur persona aut etiam hypostasis. Formae
vero et accidentia, et etiam partes, non dicuntur fieri nisi secundum
quid, cum et esse non habeant in se subsistens, sed subsistant in
alio: unde, cum aliquis fit albus, non dicitur fieri simpliciter,
sed secundum quid. In Christo autem non est alia hypostasis vel
persona nisi verbi Dei, quae est increata, ut ex praemissis
manifestum est. Non igitur simpliciter potest enuntiari quod Christus
sit creatura: licet cum additione possit hoc dici, ut dicatur creatura
secundum quod homo, vel, secundum humanam naturam.
3. Licet autem de subiecto quod est individuum in genere
substantiae, non simpliciter dicatur fieri quod est proprium eius
propter accidentia vel partes, sed solum secundum quid; tamen
simpliciter praedicantur de subiecto quaecumque consequuntur naturaliter
ad accidentia vel ad partes secundum propriam rationem; dicitur enim
simpliciter homo esse videns, quia hoc consequitur ad oculum; et
Crispus, propter capillos; et visibilis, propter colorem. Sic
igitur et ea quae consequuntur proprie ad humanam naturam, simpliciter
possunt enuntiari de Christo: sicut quod est homo, quod est
visibilis, quod ambulavit, et omnia huiusmodi. Quod autem est
personae proprium, de Christo non enuntiatur ratione humanae naturae
nisi cum aliqua additione, vel expressa vel subintellecta.
|
|