|
1. His igitur habitis, ea quae contra incarnationis fidem supra
opposita sunt, facile solvuntur.
2. Ostensum est enim incarnationem verbi non sic esse intelligendam
quod verbum sit in carnem conversum, aut sit corpori unitum ut forma.
Unde non est consequens ex hoc quod verbum est incarnatum, quod vere
Deus sit corpus vel virtus in corpore, ut prima ratio procedebat.
3. Similiter etiam non consequitur quod verbum sit substantialiter
mutatum per hoc quod naturam humanam assumpsit. Nulla enim mutatio in
ipso verbo Dei facta est, sed solum in humana natura quae est a verbo
assumpta, secundum quam competit verbo et generatum esse temporaliter
et natum, non autem secundum seipsum.
4. Quod etiam tertio proponitur, necessitatem non habet.
Hypostasis enim non extenditur extra terminos illius naturae ex qua
subsistentiam habet. Non autem verbum Dei subsistentiam habet ex
natura humana, sed magis naturam humanam ad suam subsistentiam vel
personalitatem trahit: non enim per illam, sed in illa subsistit.
Unde nihil prohibet verbum Dei esse ubique, licet humana natura a
verbo Dei assumpta ubique non sit.
5. Ex hoc etiam solvitur quartum. Cuiuslibet enim rei subsistentis
oportet esse unam naturam tantum per quam simpliciter esse habeat. Et
sic verbum Dei per solam naturam divinam simpliciter esse habet: non
autem per humanam naturam, sed per eam habet quod sit hoc, scilicet
quod sit homo.
6. Quintum etiam solvitur per hoc idem. Impossibile est enim quod
natura per quam verbum subsistit, sit aliud quam ipsa persona verbi.
Subsistit autem per naturam divinam: non autem per naturam humanam,
sed eam ad suam subsistentiam trahit ut in ea subsistat, ut dictum
est. Unde non oportet quod natura humana sit idem quod persona verbi.
7. Hinc etiam excluditur id quod sexto obiiciebatur. Hypostasis
enim est minus simplex, vel re vel intellectu, quam natura per quam
constituitur in esse: re quidem, cum hypostasis non est sua natura;
intellectu autem solo in illis in quibus idem est hypostasis et natura.
Hypostasis autem verbi non constituitur simpliciter per humanam
naturam, ut per eam sit: sed per eam solum habet verbum quod sit
homo. Non igitur oportet quod natura humana sit simplicior quam verbum
inquantum est verbum: sed solum inquantum verbum est hic homo.
8. Ex quo etiam patet solutio ad id quod septimo obiicitur. Non
enim oportet quod hypostasis Dei verbi simpliciter sit constituta per
materiam signatam, sed solum inquantum est hic homo. Sic enim solum
per humanam naturam constituitur, ut dictum est.
9. Quod autem anima et corpus in Christo ad personalitatem verbi
trahuntur, non constituentia aliquam personam praeter personam verbi,
non pertinet ad minorationem virtutis, ut octava ratio procedebat, sed
ad dignitatem maiorem. Unumquodque enim melius esse habet cum suo
digniori unitur, quam cum per se existit: sicut anima sensibilis
nobilius esse habet in homine quam in aliis animalibus, in quibus est
forma principalis, non tamen in homine.
10. Hinc etiam solvitur quod nono obiiciebatur. In Christo enim
vere quidem fuit haec anima et hoc corpus: non tamen ex eis constituta
est persona aliqua praeter personam Dei verbi, quia sunt ad
personalitatem Dei verbi assumpta; sicut et corpus, cum est sine
anima, propriam speciem habet, sed cum unitur animae, ab ea speciem
sortitur.
11. Ex hoc etiam solvitur quod decimo proponebatur. Manifestum est
enim quod hic homo qui est Christus, substantia quaedam est non
universalis, sed particularis. Et hypostasis quaedam est, non tamen
alia hypostasis quam hypostasis verbi: quia humana natura ab hypostasi
verbi assumpta est ut verbum subsistat tam in humana natura quam in
divina. Id autem quod in humana natura subsistit, est hic homo.
Unde ipsum verbum supponitur cum dicitur hic homo. Sed si quis eandem
obiectionem ad humanam naturam transferat, dicens eam esse substantiam
quandam non universalem sed particularem, et per consequens
hypostasim:- manifeste decipitur. Nam humana natura etiam in
Socrate vel Platone non est hypostasis: sed id quod in ea subsistit,
hypostasis est. Quod autem substantia sit et particularis, non
secundum illam significationem dicitur qua hypostasis est particularis
substantia. Substantia enim, secundum philosophum, dicitur
dupliciter: scilicet pro supposito in genere substantiae, quod dicitur
hypostasis; et de eo quod quid est, quod est natura rei. Sed neque
partes alicuius substantiae sic dicuntur particulares substantiae quasi
sint per se subsistentes, sed subsistunt in toto. Unde nec hypostases
possunt dici: cum nulla earum sit substantia completa. Alias
sequeretur quod in uno homine tot essent hypostases quot sunt partes.
12. Quod vero undecimo oppositum fuit, ex eo solvitur quod
aequivocatio inducitur ex diversa forma significata per nomen, non
autem ex diversitate suppositionis: non enim hoc nomen homo aequivoce
sumitur ex eo quod quandoque supponit pro Platone, quandoque pro
Socrate. Hoc igitur nomen homo, et de Christo et de aliis hominibus
dictum, semper eandem formam significat, scilicet naturam humanam.
Unde univoce praedicatur de eis: sed suppositio tantum variatur, in
hoc quod quidem secundum quod pro Christo sumitur, supponit hypostasim
increatam; secundum vero quod pro aliis sumitur, supponit hypostasim
creatam.
13. Neque etiam hypostasis verbi dicitur esse suppositum humanae
naturae quasi subiiciatur ei ut formaliori, sicut duodecima ratio
proponebat. Hoc enim esset necessarium si hypostasis verbi per naturam
humanam simpliciter constitueretur in esse. Quod patet esse falsum:
dicitur enim hypostasis verbi humanae naturae supponi prout eam ad suam
subsistentiam trahit, sicut aliquid trahitur ad alterum nobilius cui
unitur.
14. Non tamen sequitur quod humana natura accidentaliter verbo
adveniat, ex hoc quod verbum ab aeterno praeextitit, sicut ultima
ratio concludebat. Sic enim verbum humanam naturam assumpsit ut vere
sit homo. Esse autem hominem est esse in genere substantiae. Quia
igitur ex unione naturae humanae hypostasis verbi habet quod sit homo,
non advenit ei accidentaliter: nam accidentia esse substantiale non
conferunt.
|
|