|
1. Quia vero omnium de Deo recte sentientium haec est fixa mentis
conceptio, quod non possit esse nisi unus Deus, quidam, ex
Scripturis concipientes quod Christus sit vere et naturaliter Deus ac
Dei filius, unum Deum esse confessi sunt Christum Dei filium et
Deum patrem: nec tamen quod Deus filius dicatur secundum suam naturam
aut ab aeterno, sed ex tunc filiationis nomen accepit ex quo de Maria
virgine natus est per incarnationis mysterium. Et sic omnia quae
Christus secundum carnem sustinuit, Deo patri attribuebant: puta
esse filium virginis, conceptum et natum esse ex ipsa, passum,
mortuum et resurrexisse, et alia omnia quae Scripturae de Christo
secundum carnem loquuntur.
2. Hanc autem positionem confirmare nitebantur Scripturae
auctoritatibus.
3. Dicitur enim Exod. 20: audi, Israel, dominus Deus tuus
Deus unus est. Et Deut. 32-39: videte quod ego sum solus, et
non est alius praeter me. Et Ioan. 5: pater in me manens, ipse
facit opera et 14-9 qui videt me, videt et patrem; et, ego in
patre, et pater in me est. Ex quibus omnibus concipiebant Deum
patrem ipsum filium dici ex virgine incarnatum.
4. Haec autem fuit opinio Sabellianorum, qui et Patripassiani sunt
dicti, eo quod patrem passum esse confitentur, asserentes ipsum patrem
esse Christum.
5. Haec autem positio, etsi a praedicta differat quantum ad Christi
divinitatem, nam haec Christum verum et naturalem Deum esse
confitetur, quod prima negabat; tamen quantum ad generationem et
filiationem, utraque est conformis opinio: nam sicut prima positio
asserit filiationem et generationem qua Christus filius dicitur, non
fuisse ante Mariam, ita et haec opinio confitetur. Neutra igitur
positio generationem et filiationem ad divinam naturam refert, sed
solum ad naturam humanam. Habet etiam et hoc proprium ista positio,
quod, cum dicitur filius Dei, non designatur aliqua subsistens
persona, sed quaedam proprietas superveniens praeexistenti personae:
nam ipse pater, secundum quod carnem sumpsit ex virgine, filii nomen
accepit; non quasi filius sit aliqua subsistens persona a persona
patris distincta.
6. Huius autem positionis falsitas manifeste ostenditur auctoritate
Scripturae. Nam Christus non solum virginis filius dicitur in
Scripturis, sed etiam filius Dei: ut ex superioribus patet. Hoc
autem esse non potest, ut idem sit filius sui ipsius: cum enim filius
generetur a patre, generans autem det esse genito, sequeretur quod
idem esset dans et accipiens esse; quod omnino esse non potest. Non
est igitur Deus pater ipse filius, sed alius est filius et alius
pater.
7. Item. Dominus dicit: descendi de caelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Ioan. 6-38;
et 17-5: clarifica me, pater, apud temetipsum. Ex quibus
omnibus, et similibus, ostenditur filius esse alius a patre.
8. Potest autem dici secundum hanc positionem, quod Christus
dicitur filius Dei patris solum secundum humanam naturam: quia
scilicet ipse Deus pater humanam naturam quam assumpsit, creavit et
sanctificavit. Sic igitur ipse secundum divinitatem sui ipsius
secundum humanitatem dicitur pater. Et ita etiam nihil prohibet eundem
secundum humanitatem distinctum esse a seipso secundum divinitatem.
9. Sed secundum hoc sequetur quod Christus dicatur filius Dei sicut
et alii homines, vel ratione creationis, vel ratione
sanctificationis. Ostensum est autem quod alia ratione Christus
dicitur Dei filius quam alii sancti. Non igitur modo praedicto potest
intelligi quod ipse pater sit Christus et filius sui ipsius.
10. Praeterea. Ubi est unum suppositum subsistens, pluralis
praedicatio non recipitur. Christus, autem de se et de patre
pluraliter loquitur, dicens: ego et pater unum sumus. Non est ergo
filius ipse pater.
11. Adhuc. Si filius a patre non distinguitur nisi per
incarnationis mysterium, ante incarnationem omnino nulla distinctio
erat. Invenitur autem ex sacra Scriptura etiam ante incarnationem
filius a patre fuisse distinctus. Dicitur enim Ioan. 1-1: in
principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat
verbum. Verbum igitur, quod apud Deum erat, aliquam distinctionem
ab ipso habebat: habet enim hoc consuetudo loquendi, ut alius apud
alium esse dicatur. Similiter etiam Proverb. 8-30, genitus a
Deo dicit: cum eo eram componens omnia. In quo rursus associatio et
quaedam distinctio designatur. Dicitur etiam Osee 1-7: domui
Iuda miserebor, et salvabo eos in domino Deo suo: ubi Deus pater de
salvandis in Deo filio populis loquitur quasi de persona a se
distincta, quae Dei nomine digna habeatur. Dicitur etiam Gen.
1-26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: in
quo expresse pluralitas et distinctio facientium hominem designatur.
Homo autem per Scripturas a solo Deo conditus esse docetur. Et sic
Dei patris et Dei filii pluralitas et distinctio fuit etiam ante
Christi incarnationem. Non igitur ipse pater filius dicitur propter
incarnationis mysterium.
12. Amplius. Vera filiatio ad ipsum suppositum pertinet eius qui
dicitur filius: non enim manus vel pes hominis filiationis nomen
proprie accipit, sed ipse homo, cuius ista sunt partes. Paternitatis
autem et filiationis nomina distinctionem requirunt in illis de quibus
dicuntur: sicut et generans et genitum. Oportet igitur, si aliquis
vere dicitur filius, quod supposito a patre distinguatur. Christus
autem vere est Dei filius: dicitur enim 1 Ioan. ult.: ut simus in
vero filio eius Iesu Christo. Oportet igitur quod Christus sit
supposito distinctus a patre. Non igitur ipse pater est filius.
Adhuc. Post incarnationis mysterium pater de filio protestatur: hic
est filius meus dilectus. Haec autem demonstratio ad suppositum
refertur. Christus igitur secundum suppositum est alius a patre.
13. Ea vero quibus Sabellius suam positionem nititur confirmare,
id quod intendit non ostendunt, ut infra plenius ostendetur. Non enim
per hoc quod Deus est unus, vel quod pater est in filio et filius in
patre, habetur quod filius et pater sit unum supposito: potest enim et
duorum supposito distinctorum aliqua unitas esse.
|
|