|
1. Ostensum est igitur in praemissis non esse impossibile quod fides
Catholica de incarnatione filii Dei praedicat. Consequens autem est
ostendere quod conveniens fuit filium Dei naturam assumpsisse humanam.
2. Huius autem convenientiae rationem apostolus assignare videtur ex
peccato originali, quod in omnes pertransit: dicit enim Rom.
5-19: sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti
sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam iusti constituentur
multi. Sed quia Pelagiani haeretici peccatum originale negaverunt,
ostendendum est homines cum peccato originali nasci.
3. Et primo quidem assumendum est quod dicitur Gen. 2-15 tulit
dominus Deus hominem et posuit eum in Paradiso, praecepitque ei
dicens: ex omni ligno Paradisi comede, de ligno autem scientiae boni
et mali ne comedas: in quacumque autem die comederis ex eo, morte
morieris. Sed quia Adam nec eo die quo comedit actu mortuus est,
oportet sic intelligi quod dicitur, morte morieris: idest,
necessitati mortis eris addictus. Quod quidem frustra diceretur si
homo ex institutione suae naturae necessitatem moriendi haberet.
Oportet igitur dicere quod mors, et necessitas moriendi, sit poena
homini pro peccato inflicta. Poena autem non infligitur iuste nisi pro
culpa. In quibuscumque igitur invenitur haec poena, necesse est ut in
eis inveniatur aliqua culpa. Sed in omni homine invenitur haec poena,
etiam a principio suae nativitatis: ex tunc enim nascitur necessitati
mortis addictus; unde et aliqui mox post nativitatem moriuntur, de
utero translati ad tumulum. Ergo in eis est aliquod peccatum. Sed
non peccatum actuale: quia non habent pueri usum liberi arbitrii, sine
quo nihil imputatur homini ad peccatum, ut ex his quae dicta sunt in
tertio libro apparet. Necesse est igitur dicere quod in eis sit
peccatum per originem traductum.
4. Hoc etiam expresse apparet ex verbis apostoli Rom. 5-12:
sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per
peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes
peccaverunt.
5. Non potest autem dici quod per unum hominem in mundum peccatum
intraverit per modum imitationis. Quia sic peccatum non pervenisset
nisi ad eos qui peccando primum hominem imitantur: et, cum mors per
peccatum in mundum intraverit, non perveniret mors nisi ad eos qui
peccant in similitudinem primi hominis peccantis. Sed ad hoc
excludendum, apostolus subdit quod regnavit mors ab Adam usque ad
Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem
praevaricationis Adae. Non ergo intellexit apostolus quod per unum
hominem peccatum in mundum intraverit per modum imitationis, sed per
modum originis.
6. Praeterea. Si secundum imitationem apostolus loqueretur de
introitu peccati in mundum, potius dixisset per Diabolum peccatum
intrasse in mundum quam per unum hominem: sicut etiam expresse dicitur
Sap. 2-24 invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum:
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
7. Adhuc. In Psalmo David dicit: ecce, in iniquitatibus
conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quod non potest
intelligi de peccato actuali: cum David ex legitimo matrimonio
conceptus et natus dicatur. Oportet igitur ut hoc ad peccatum
originale referatur.
8. Amplius. Iob 14-4 dicitur: quis potest facere mundum de
immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Ex quo manifeste
accipi potest quod ex immunditia humani seminis aliqua immunditia ad
hominem ex semine conceptum perveniat. Quod oportet intelligi de
immunditia peccati, pro qua sola homo in iudicium deducitur:
praemittitur enim: 3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos
tuos, et adducere eum tecum in iudicium? Sic igitur aliquod peccatum
est quod homo contrahit ab ipsa sui origine, quod originale dicitur.
9. Item. Baptismus et alia sacramenta Ecclesiae sunt quaedam
remedia contra peccatum, ut infra patebit. Exhibetur autem
Baptismus, secundum communem Ecclesiae consuetudinem, pueris
recenter natis. Frustra igitur exhiberetur nisi in eis esset aliquod
peccatum. Non est autem in eis peccatum actuale: quia carent usu
liberi arbitrii, sine quo nullus actus homini in culpam imputatur.
Oportet igitur dicere in eis esse peccatum per originem traductum: cum
in operibus Dei et Ecclesiae nihil sit vanum et frustra.
10. Si autem dicatur quod Baptismus infantibus datur, non ut a
peccato mundentur, sed ut ad regnum Dei perveniant, quo perveniri non
potest sine Baptismo, cum dominus dicat, Ioan. 3-5, nisi quis
renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum
Dei:- hoc vanum est. Nullus enim a regno Dei excluditur nisi
propter aliquam culpam. Finis enim omnis rationalis creaturae est ut
ad beatitudinem perveniat, quae esse non potest nisi in regno Dei.
Quod quidem nihil est aliud quam ordinata societas eorum qui divina
visione fruuntur, in qua vera beatitudo consistit, ut patet ex his
quae in tertio sunt ostensa. Nihil autem a fine suo deficit nisi
propter aliquod peccatum. Si igitur pueri nondum baptizati ad regnum
Dei pervenire non possunt, oportet dicere esse in eis aliquod
peccatum.
11. Sic igitur, secundum Catholicae fidei traditionem, tenendum
est homines nasci cum peccato originali.
|
|