|
1. Sunt autem quaedam quae huic veritati adversari videntur.
2. Peccatum enim unius aliis non imputatur ad culpam: unde Ezech.
18-20 dicitur quod filius non portat iniquitatem patris. Et huius
ratio est quia non laudamur neque vituperamur nisi ex his quae in nobis
sunt. Haec autem sunt quae nostra voluntate committimus. Non igitur
peccatum primi hominis toti humano generi imputatur.
3. Si vero quis dicat quod, uno peccante, omnes peccaverunt in ipso
ut apostolus dicere videtur, et sic uni non imputatur peccatum
alterius, sed suum peccatum:- hoc etiam, ut videtur, stare non
potest. Quia illi qui ex Adam nati sunt, quando Adam peccavit, in
eo nondum erant actu, sed virtute tantum, sicut in prima origine.
Peccare autem, cum sit agere, non competit nisi existenti in actu.
Non igitur in Adam omnes peccavimus.
4. Si autem ita dicatur nos in Adam peccasse quasi originaliter ab
eo in nos peccatum proveniat simul cum natura:- hoc etiam impossibile
videtur. Accidens enim, cum de subiecto ad subiectum non transeat,
non potest traduci nisi subiectum traducatur. Subiectum autem peccati
anima rationalis est, quae non traducitur in nos ex primo parente, sed
a Deo singillatim creatur in unoquoque, ut in secundo ostensum est.
Non igitur per originem peccatum ad nos ab Adam derivari potest.
5. Adhuc. Si peccatum a primo parente in alios derivatur quia ab eo
originem trahunt, cum Christus a primo parente originem duxerit,
videtur quod ipse etiam peccato originali subiectus fuerit. Quod est
alienum a fide.
6. Praeterea. Quod consequitur aliquid secundum suam originem
naturalem, est ei naturale. Quod autem est alicui naturale, non est
peccatum in ipso: sicut in talpa non est peccatum quod visu caret.
Non igitur per originem a primo homine peccatum ad alios potuit
derivari.
7. Si autem dicatur quod peccatum a primo parente in posteros
derivatur per originem, non inquantum est naturalis, sed inquantum est
vitiata:- hoc etiam, ut videtur, stare non potest. Defectus enim
in opere naturae non accidit nisi per defectum alicuius naturalis
principii: sicut per corruptionem aliquam quae est in semine,
causantur monstrosi partus animalium. Non est autem dare alicuius
naturalis principii corruptionem in humano semine. Non videtur igitur
quod aliquod peccatum ex vitiata origine derivetur in posteros a primo
parente.
8. Item. Peccata quae proveniunt in operibus naturae per
corruptionem alicuius principii, non fiunt semper vel frequenter, sed
ut in paucioribus. Si igitur per vitiatam originem peccatum a primo
parente in posteros derivetur, non derivabitur in omnes, sed in
aliquos paucos.
9. Praeterea. Si per vitiatam originem aliquis defectus in prole
proveniat, eiusdem generis oportet esse illum defectum cum vitio qui
est in origine: quia effectus sunt conformes suis causis. Origo
autem, sive generatio humana, cum sit actus potentiae generativae,
quae nullo modo participat rationem, non potest habere in se vitium
quod pertineat ad genus culpae: quia in his solis actibus potest esse
virtus vel vitium qui subduntur aliqualiter rationi; unde non imputatur
homini ad culpam si propter vitiatam originem, nascatur leprosus vel
caecus. Nullo igitur modo defectus culpabilis provenire potest a primo
parente in posteros per vitiatam originem.
10. Adhuc. Naturae bonum per peccatum non tollitur: unde etiam in
Daemonibus manent naturalia bona, ut Dionysius dicit. Generatio
autem est actus naturae. Non igitur per peccatum primi hominis vitiari
potuit humanae generationis origo, ut sic peccatum primi hominis ad
posteros derivaretur.
11. Amplius. Homo generat sibi similem secundum speciem. In his
ergo quae non pertinent ad generationem speciei, non oportet filium
assimilari parentibus. Peccatum autem non potest pertinere ad rationem
speciei: quia peccatum non est eorum quae sunt secundum naturam, sed
magis corruptio naturalis ordinis. Non igitur oportet quod ex primo
homine peccante alii peccatores nascantur.
12. Praeterea. Filii magis similantur proximis parentibus quam
remotis. Contingit autem quandoque quod proximi parentes sunt sine
peccato, et in actu etiam generationis nullum peccatum committitur.
Non igitur propter peccatum primi parentis peccatores omnes nascuntur.
13. Deinde, si peccatum a primo homine in alios derivatum est;
maioris autem virtutis in agendo est bonum quam malum, ut supra
ostensum est: multo magis satisfactio Adae, et iustitia eius, per
eum ad alios transivit.
14. Adhuc. Si peccatum primi hominis per originem propagatur in
posteros, pari etiam ratione peccata aliorum parentum ad posteros
deveniunt. Et sic semper posteriores essent magis onerati peccatis
quam priores. Quod praecipue ex hoc sequi necesse est, si peccatum
transit a parente in prolem, et satisfactio transire non potest.
|
|