|
1. Ad horum igitur solutionem, praemittendum est quod peccati
originalis in humano genere probabiliter quaedam signa apparent. Cum
enim Deus humanorum actuum sic curam gerat ut bonis operibus praemium
et malis poenam retribuat, ut in superioribus est ostensum, ex ipsa
poena possumus certificari de culpa. Patitur autem communiter humanum
genus diversas poenas, et corporales et spirituales. Inter corporales
potissima est mors, ad quam omnes aliae ordinantur: scilicet fames,
sitis, et alia huiusmodi. Inter spirituales autem est potissima
debilitas rationis, ex qua contingit quod homo difficulter pervenit ad
veri cognitionem, et de facili labitur in errorem; et appetitus
bestiales omnino superare non potest, sed multoties obnubilatur ab
eis.
2. Posset tamen aliquis dicere huiusmodi defectus, tam corporales
quam spirituales, non esse poenales, sed naturales defectus ex
necessitate materiae consequentes. Necesse est enim corpus humanum,
cum sit ex contrariis compositum, corruptibile esse; et sensibilem
appetitum in ea quae sunt secundum sensum delectabilia moveri, quae
interdum sunt contraria rationi; et cum intellectus possibilis sit in
potentia ad omnia intelligibilia, nullum eorum habens in actu, sed ex
sensibus natus ea acquirere, difficulter ad scientiam veritatis
pertingere, et de facili propter phantasmata a vero deviare. Sed
tamen si quis recte consideret, satis probabiliter poterit aestimare,
divina providentia supposita, quae singulis perfectionibus congrua
perfectibilia coaptavit, quod Deus superiorem naturam inferiori ad hoc
coniunxit ut ei dominaretur; et si quod huius dominii impedimentum ex
defectu naturae contingeret, eius speciali et supernaturali beneficio
tolleretur; ut scilicet, cum anima rationalis sit altioris naturae
quam corpus, tali conditione credatur corpori esse coniuncta quod in
corpore aliquid esse non possit contrarium animae, per quam corpus
vivit; et similiter, si ratio in homine appetitui sensuali coniungitur
et aliis sensitivis potentiis, quod ratio a sensitivis potentiis, non
impediatur, sed magis eis dominetur.
3. Sic igitur, secundum doctrinam fidei, ponimus hominem a
principio taliter esse institutum quod, quandiu ratio hominis Deo
esset subiecta, et inferiores vires ei sine impedimento deservirent,
et corpus ab eius subiectione impediri non posset per aliquod
impedimentum corporale, Deo et sua gratia supplente quod ad hoc
perficiendum natura minus habebat; ratione autem aversa a Deo, et
inferiores vires a ratione repugnarent, et corpus vitae, quae est per
animam, contrarias passiones susciperet.
4. Sic igitur huiusmodi defectus, quamvis naturales homini
videantur, absolute considerando humanam naturam ex parte eius quod est
in ea inferius, tamen, considerando divinam providentiam et dignitatem
superioris partis humanae naturae, satis probabiliter probari potest
huiusmodi defectus esse poenales. Et sic colligi potest humanum genus
peccato aliquo originaliter esse infectum.
5. His igitur visis respondendum est ad ea quae in contrarium sunt
obiecta.
6. Non enim est inconveniens quod, uno peccante, peccatum in omnes
dicimus per originem esse propagatum, quamvis unusquisque ex proprio
actu laudetur vel vituperetur: ut prima ratio procedebat. Aliter enim
est in his quae sunt unius individui, et aliter in his quae sunt totius
naturae speciei: nam participatione speciei sunt plures homines velut
unus homo, ut Porphyrius dicit. Peccatum igitur quod ad aliquod
individuum sive personam hominis pertinet, alteri non imputatur ad
culpam nisi peccanti: quia personaliter unus ab alio divisus est. Si
quod autem peccatum est quod ipsam naturam speciei respiciat, non est
inconveniens quod ex uno propagetur in alterum: sicut et natura speciei
per unum aliis communicatur. Cum autem peccatum malum quoddam sit
rationalis naturae; malum autem est privatio boni: secundum illud
bonum quod privatur, iudicandum est peccatum aliquod ad naturam
communem, vel ad aliquam personam propriam pertinere. Peccata igitur
actualia, quae communiter ab hominibus aguntur, adimunt aliquod bonum
personae peccantis, puta gratiam et ordinem debitum partium animae:
unde personalia sunt, nec, uno peccante, alteri imputatur. Primum
autem peccatum primi hominis non solum peccantem destituit proprio et
personali bono, scilicet gratia et debito ordine animae, sed etiam
bono ad naturam communem pertinente. Ut enim supra dictum est, sic
natura humana fuit instituta in sui primordio quod inferiores vires
perfecte rationi subiicerentur, ratio Deo, et animae corpus, Deo
per gratiam supplente id quod ad hoc deerat per naturam. Huiusmodi
autem beneficium, quod a quibusdam originalis iustitia dicitur, sic
primo homini collatum fuit ut ab eo simul cum natura humana propagaretur
in posteros. Ratione autem per peccatum primi hominis se subtrahente a
subiectione divina, subsecutum est quod nec inferiores vires perfecte
rationi subiiciantur, nec animae corpus: et hoc non tantum in primo
peccante, sed idem defectus consequens pervenit ad posteros, ad quos
etiam dicta originalis iustitia perventura erat. Sic igitur peccatum
primi hominis, a quo omnes alii secundum doctrinam fidei sunt
derivati, et personale fuit, inquantum ipsum primum hominem proprio
bono privavit; et naturale, inquantum abstulit sibi et suis posteris
consequenter beneficium collatum toti humanae naturae. Sic igitur
huiusmodi defectus in aliis consequens ex primo parente, etiam in aliis
rationem culpae habet, prout omnes homines computantur unus homo per
participationem naturae communis. Sic enim invenitur voluntarium
huiusmodi peccatum voluntate primi parentis quemadmodum et actio manus
rationem culpae habet ex voluntate primi moventis, quod est ratio: ut
sic aestimentur in peccato naturae diversi homines quasi naturae
communis partes, sicut in peccato personali diversae unius hominis
partes.
7. Secundum hoc igitur verum est dicere quod, uno peccante, omnes
peccaverunt in ipso, ut apostolus dicit: secundum quod secunda ratio
proponebat. Non quod essent actu in ipso alii homines, sed virtute,
sicut in originali principio. Nec dicuntur peccasse in eo quasi
aliquem actum exercentes: sed inquantum pertinent ad naturam ipsius,
quae per peccatum corrupta est.
8. Nec tamen sequitur, si peccatum a primo parente propagatur in
posteros, cum subiectum peccati sit anima rationalis, quod anima
rationalis simul cum semine propagetur: secundum processum tertiae
rationis. Hoc enim modo propagatur hoc peccatum naturae quod originale
dicitur, sicut et ipsa natura speciei, quae, quamvis per animam
rationalem perficiatur, non tamen propagatur cum semine, sed solum
corpus ad susceptionem talis animae aptum natum, ut in secundo ostensum
est.
9. Et licet Christus a primo parente secundum carnem descenderit,
non tamen inquinationem originalis peccati incurrit, ut quarta ratio
concludebat: quia materiam humani corporis solum a primo parente
suscepit; virtus autem formativa corporis eius non fuit a primo parente
derivata, sed fuit virtus spiritus sancti, ut supra ostensum est.
Unde naturam humanam non ab Adam accepit sicut ab agente: licet eam
de Adam susceperit sicut de materiali principio.
10. Considerandum est etiam quod praedicti defectus per naturalem
originem traducuntur ex eo quod natura destituta est auxilio gratiae,
quod ei fuerat in primo parente collatum ad posteros simul cum natura
derivandum. Et quia haec destitutio ex voluntario peccato processit,
defectus consequens suscipit culpae rationem. Sic igitur defectus
huiusmodi et culpabiles sunt per comparationem ad primum principium,
quod est peccatum Adae; et naturales sunt per comparationem ad naturam
iam destitutam; unde et apostolus dicit, Ephes. 2-3: eramus
natura filii irae. Et per hoc solvitur ratio quinta.
11. Patet igitur secundum praedicta quod vitium originis ex quo
peccatum originale causatur, provenit ex defectu alicuius principii,
scilicet gratuiti doni quod naturae humanae in sui institutione fuit
collatum. Quod quidem donum quodammodo fuit naturale: non quasi ex
principiis naturae causatum, sed quia sic fuit homini datum ut simul
cum natura propagaretur. Obiectio autem sexta procedebat secundum quod
naturale dicitur quod ex principiis naturae causatur.
12. Procedit etiam septima ratio, per modum eundem, de defectu
principii naturalis quod pertinet ad naturam speciei: quod enim ex
defectu huiusmodi naturalis principii provenit, accidit ut in
paucioribus. Sed defectus originalis peccati provenit ex defectu
principii superadditi principiis speciei, ut dictum est.
13. Sciendum est etiam quod in actu generativae virtutis non potest
esse vitium de genere actualis peccati, quod ex voluntate singularis
personae dependet, eo quod actus generativae virtutis non obedit
rationi vel voluntati, ut octava ratio procedebat. Sed vitium
originalis culpae, quae ad naturam pertinet, nihil prohibet in actu
generativae potentiae inveniri: cum et actus generativae potentiae
naturales dicantur.
14. Quod vero nono obiicitur, de facili solvi potest secundum
praemissa. Per peccatum enim non tollitur bonum naturae quod ad
speciem naturae pertinet: sed bonum naturae quod per gratiam
superadditum fuit, potuit per peccatum primi parentis auferri, ut
supra dictum est.
15. Patet etiam ex eisdem de facili solutio ad decimam rationem.
Quia cum privatio et defectus sibi invicem correspondeant, ea ratione
in peccato originali filii parentibus similantur, qua etiam donum, a
principio naturae praestitum, fuisset a parentibus in posteros
propagatum: quia licet ad rationem speciei non pertineret, tamen ex
divina gratia datum fuit primo homini ut ab eo in totam speciem
derivandum.
16. Considerandum est etiam quod, licet aliquis per gratiae
sacramenta sic ab originali peccato mundetur ut ei non imputetur ad
culpam, quod est personaliter ipsum a peccato originali liberari, non
tamen natura totaliter sanatur: et ideo secundum actum naturae peccatum
originale transmittitur in posteros. Sic igitur in homine generante
inquantum est persona quaedam, non est originale peccatum; et
contingit etiam in actu generationis nullum esse actuale peccatum, ut
undecima ratio proponebat; sed inquantum homo generans est naturale
generationis principium, infectio originalis peccati, quod naturam
respicit, in eo manet et in actu generationis ipsius.
17. Sciendum etiam est quod peccatum actuale primi hominis in
naturam transivit: quia natura in eo erat beneficio naturae praestito
adhuc perfecta. Sed per peccatum ipsius natura hoc beneficio
destituta, actus eius simpliciter personalis fuit. Unde non potuit
satisfacere pro tota natura, neque bonum naturae reintegrare per suum
actum: sed solum satisfacere aliquatenus potuit pro eo quod ad ipsius
personam spectabat. Ex quo patet solutio ad duodecimam rationem.
18. Similiter autem et ad tertiamdecimam: quia peccata posteriorum
parentum inveniunt naturam destitutam beneficio primitus ipsi naturae
concesso. Unde ex eis non sequitur aliquis defectus qui propagetur in
posteros, sed solum qui personam peccantis inficiat.
19. Sic igitur non est inconveniens, neque contra rationem,
peccatum originale in hominibus esse: ut Pelagianorum haeresis
confundatur, quae peccatum originale negavit.
|
|