|
1. Quia vero incarnationis fides ab infidelibus stultitia reputatur,
secundum illud apostoli, I Cor. 1-21, placuit Deo per
stultitiam praedicationis salvos facere credentes; stultum autem
videtur aliquid praedicare, non solum quia est impossibile, sed etiam
quia est indecens: insistunt infideles ad incarnationis impugnationem,
non solum nitentes ostendere esse impossibile quod fides Catholica
praedicat, sed etiam incongruum esse, et divinam bonitatem non
decere.
2. Est enim divinae bonitati conveniens ut omnia suum ordinem
teneant. Est autem hic ordo rerum, ut Deus sit super omnia
exaltatus, homo autem inter infimas creaturas contineatur. Non igitur
decet divinam maiestatem humanae naturae uniri.
3. Item. Si conveniens fuit Deum hominem fieri, oportuit hoc esse
propter aliquam utilitatem inde provenientem. Sed quaecumque utilitas
detur, cum Deus omnipotens sit, hanc utilitatem producere potuit sola
sua voluntate. Cum igitur unumquodque fieri conveniat quam brevissime
potest, non oportuit quod Deus propter huiusmodi utilitatem humanam
naturam sibi uniret.
4. Adhuc. Cum Deus sit universalis omnium causa, ad utilitatem
totius universitatis rerum eum praecipue intendere oportet. Sed
assumptio humanae naturae solum ad utilitatem hominis pertinet. Non
igitur fuit conveniens quod, si alienam naturam Deus assumere debuit,
quod solum naturam humanam assumpserit.
5. Amplius. Quanto aliquid est alicui magis simile, tanto ei
convenientius unitur. Deo autem similior et propinquior est angelica
natura quam humana. Non igitur conveniens fuit assumere naturam
humanam, angelica praetermissa.
6. Praeterea. Id quod est praecipuum in homine est intelligentia
veritatis. In quo videtur homini impedimentum praestari si Deus
humanam naturam assumpsit: datur enim ei ex hoc erroris occasio, ut
consentiat his qui posuerunt Deum non esse super omnia corpora
exaltatum. Non igitur hoc ad humanae naturae utilitatem conveniebat,
quod Deus humanam naturam assumeret.
7. Item. Experimento discere possumus quod circa incarnationem Dei
plurimi errores sunt exorti. Videtur igitur humanae saluti conveniens
non fuisse quod Deus incarnaretur.
8. Adhuc. Inter omnia quae Deus fecit, istud videtur esse
maximum, quod ipsemet carnem assumpserit. Ex maximo autem opere
maxima debet expectari utilitas. Si igitur incarnatio Dei ad salutem
hominum ordinatur, videtur fuisse conveniens quod ipse totum humanum
genus salvasset: cum etiam omnium hominum salus vix videatur esse
competens utilitas pro qua tantum opus fieri debuisset.
9. Amplius. Si propter salutem hominum Deus humanam naturam
assumpsit, videtur fuisse conveniens ut eius divinitas hominibus per
sufficientia indicia manifestaretur. Hoc autem non videtur
contigisse: nam per aliquos alios homines, solo auxilio divinae
virtutis absque unione Dei ad eorum naturam, inveniuntur similia
miracula esse facta, vel etiam maiora quam fecerit Christus. Non
igitur videtur Dei incarnatio sufficienter procurata fuisse ad humanam
salutem.
10. Praeterea. Si hoc necessarium fuit humanae saluti quod Deus
carnem assumeret, cum a principio mundi homines fuerint, videtur quod
a principio mundi humanam naturam assumere debuit, et non quasi in fine
temporum: videtur enim omnium praecedentium hominum salus praetermissa
fuisse.
11. Item. Pari ratione, usque ad finem mundi debuisset cum
hominibus conversari, ut homines sua praesentia erudiret et
gubernaret.
12. Adhuc. Hoc maxime hominibus utile est, ut futurae
beatitudinis in eis spes fundetur. Hanc autem spem magis ex Deo
incarnato concepisset, si carnem immortalem et impassibilem et
gloriosam assumpsisset, et omnibus ostendisset. Non igitur videtur
fuisse conveniens quod carnem mortalem et infirmam assumpserit.
13. Amplius. Videtur fuisse conveniens, ad ostendendum quod omnia
quae in mundo sunt, sint a Deo, quod ipse abundantia rerum mundanarum
usus fuisset, in divitiis et in maximis honoribus vivens. Cuius
contraria de ipso leguntur: quod pauperem et abiectam vitam duxit, et
probrosam mortem sustinuit. Non igitur videtur esse conveniens quod
fides de Deo incarnato praedicat.
14. Praeterea. Ex hoc quod ipse abiecta passus est, eius
divinitas maxime fuit occultata: cum tamen hoc maxime necessarium
fuerit hominibus ut eius divinitatem cognoscerent, si ipse fuit Deus
incarnatus. Non igitur videtur quod fides praedicat humanae saluti
convenire.
15. Si quis autem dicat quod propter obedientiam patris filius Dei
mortem sustinuit, hoc non videtur rationabile. Obedientia enim
impletur per hoc quod obediens se conformat voluntati praecipientis.
Voluntas autem Dei patris irrationabilis esse non potest. Si igitur
non fuit conveniens Deum hominem factum mortem pati, quia mors
contraria esse videtur divinitati, quae vita est, huius rei ratio ex
obedientia ad patrem convenienter assignari non potest.
16. Praeterea. Voluntas Dei non est ad mortem hominum, etiam
peccatorum, sed magis ad vitam: secundum illud Ezech. 18: nolo
mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Multo igitur
minus potuit esse voluntas Dei patris ut homo perfectissimus morti
subiiceretur.
17. Amplius. Impium et crudele videtur innocentem praecepto ad
mortem inducere: et praecipue pro impiis, qui morte sunt digni. Homo
autem Christus Iesus innocens fuit. Impium igitur fuisset si
praecepto Dei patris mortem subiisset.
18. Si vero aliquis dicat hoc necessarium fuisse propter humilitatem
demonstrandam, sicut apostolus videtur dicere, Philipp. 2, quod
Christus humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem: nec
haec quidem ratio conveniens videtur. Primum quidem, quia in eo
commendanda est humilitas qui habet superiorem, cui subiici possit:
quod de Deo dici non potest. Non igitur conveniens fuit Dei verbum
humiliari usque ad mortem.
19. Item. Satis homines ad humilitatem informari poterant verbis
divinis, quibus est fides omnimoda adhibenda, et exemplis humanis.
Non igitur ad demonstrandum humilitatis exemplum necessarium fuit
verbum Dei aut carnem sumere, aut mortem subire.
20. Si quis autem iterum dicat quod propter nostrorum peccatorum
purgationem necessarium fuit Christum mortem subire et alia quae
videntur esse abiecta, sicut apostolus dicit quod traditus est propter
peccata nostra, et iterum, mortuus est ad multorum exhaurienda
peccata: nec hoc videtur esse conveniens. Primo quidem, quia per
solam Dei gratiam hominum peccata purgantur.
21. Deinde quia, si aliqua satisfactio requirebatur, conveniens
fuit ut ille satisfaceret qui peccavit: quia in iusto Dei iudicio
unusquisque onus suum debet portare.
22. Item. Si conveniens fuit ut aliquis homine puro maior pro
homine satisfaceret, sufficiens fuisse videtur si Angelus, carne
assumpta, huiusmodi satisfactionem implesset: cum Angelus naturaliter
sit superior homine.
23. Praeterea. Peccatum non expiatur peccato, sed magis augetur.
Si igitur per mortem Christus satisfacere debuit, talis debuit eius
mors esse in qua nullus peccaret: ut scilicet non violenta morte, sed
naturaliter moreretur.
24. Adhuc. Si pro peccatis hominum Christum mori oportuit, cum
frequenter homines peccent, oportuisset eum frequenter mortem subire.
25. Si quis autem dicat quod specialiter propter peccatum originale
necessarium fuit Christum nasci et pati, quod quidem totam naturam
humanam infecerat, homine primo peccante:- hoc impossibile videtur.
Si enim alii homines ad satisfaciendum pro peccato originali
sufficientes non sunt, nec mors Christi pro peccatis humani generis
satisfactoria fuisse videtur: quia et ipse secundum humanam naturam
mortuus est, non secundum divinam.
26. Praeterea. Si Christus pro peccatis humani generis
sufficienter satisfecit, iniustum videtur esse quod homines adhuc
poenas patiantur, quas pro peccato Scriptura divina inductas esse
commemorat.
27. Adhuc. Si Christus sufficienter pro peccatis humani generis
satisfecit, non essent ultra remedia pro absolutione peccatorum
quaerenda. Quaeruntur autem semper ab omnibus qui suae salutis curam
habent. Non igitur videtur sufficienter Christum peccata hominum
abstulisse.
28. Haec igitur sunt, et similia, ex quibus alicui videri potest
ea quae de incarnatione fides Catholica praedicat, divinae maiestati
et sapientiae convenientia non fuisse.
|
|