|
1. Si quis autem diligenter et pie incarnationis mysteria
consideret, inveniet tantam sapientiae profunditatem quod humanam
cognitionem excedat: secundum illud apostoli: quod stultum est Dei,
sapientius est hominibus. Unde fit ut pie consideranti semper magis ac
magis admirabiles rationes huius mysterii manifestantur.
2. Primum igitur hoc considerandum est, quod incarnatio Dei
efficacissimum fuit auxilium homini ad beatitudinem tendenti. Ostensum
est enim in tertio quod perfecta beatitudo hominis in immediata Dei
visione consistit. Posset autem alicui videri quod homo ad hunc statum
nunquam possit pertingere quod intellectus humanus immediate ipsi
divinae essentiae uniretur ut intellectus intelligibili, propter
immensam distantiam naturarum: et sic circa inquisitionem beatitudinis
homo tepesceret, ipsa desperatione detentus. Per hoc autem quod Deus
humanam naturam sibi unire voluit in persona, evidentissime hominibus
demonstratur quod homo per intellectum Deo potest uniri, ipsum
immediate videndo. Fuit igitur convenientissimum quod Deus humanam
naturam assumeret ad spem hominis in beatitudinem sublevandam. Unde
post incarnationem Christi homines coeperunt magis ad caelestem
beatitudinem aspirare: secundum quod ipse dicit, Ioan. 10-10:
ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
3. Simul etiam per hoc homini auferuntur impedimenta beatitudinem
adipiscendi. Cum enim perfecta hominis beatitudo in sola Dei
fruitione consistat, ut supra ostensum est, necessarium est quod
quicumque his quae infra Deum sunt inhaeret finaliter, a verae
beatitudinis participatione impediatur. Ad hoc autem homo deduci
poterat quod rebus infra Deum existentibus inhaereret ut fini,
ignorando suae dignitatem naturae. Ex hoc enim contingit quod quidam,
considerantes se secundum naturam corpoream et sensitivam, quam cum
aliis animalibus habent communem, in rebus corporalibus et
delectationibus carnis quandam beatitudinem bestialem requirunt.
Quidam vero, considerantes quarundam creaturarum excellentiam super
homines quantum ad aliqua, eorum cultui se adstrinxerunt: colentes
mundum et partes eius, propter magnitudinem quantitatis et temporis
diuturnitatem; vel spirituales substantias, Angelos et Daemones,
propter hoc quod hominem excedere inveniuntur tam in immortalitate quam
in acumine intellectus, aestimantes in his, utpote supra se
existentibus, hominis beatitudinem esse quaerendam. Quamvis autem
quantum ad aliquas conditiones homo aliquibus creaturis existat
inferior: ac etiam infimis creaturis in quibusdam assimiletur: tamen
secundum ordinem finis, nihil homine existit altius nisi solus Deus,
in quo solo perfecta hominis beatitudo consistit. Hanc igitur hominis
dignitatem, quod scilicet immediata Dei visione beatificandus sit,
convenientissime Deus ostendit per hoc quod ipse immediate naturam
humanam assumpsit. Unde ex incarnatione Dei hoc consecutum videmus,
quod magna pars hominum, cultu Angelorum, Daemonum, et quarumcumque
creaturarum praetermisso, spretis etiam voluptatibus carnis et
corporalibus omnibus, ad solum Deum colendum se dedicaverunt, in quo
solo beatitudinis complementum expectant; secundum quod apostolus
monet: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei
sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
4. Adhuc. Quia beatitudo perfecta hominis in tali cognitione Dei
consistit quae facultatem omnis intellectus creati excedit, ut in
tertio ostensum est, necessarium fuit quandam huiusmodi cognitionis
praelibationem in homine esse, qua dirigeretur in illam plenitudinem
cognitionis beatae: quod quidem fit per fidem, ut in tertio ostensum
est. Cognitionem autem qua homo in ultimum finem dirigitur, oportet
esse certissimam, eo quod est principium omnium quae ordinantur in
ultimum finem: sicut et principia naturaliter nota certissima sunt.
Certissima autem cognitio alicuius esse non potest nisi vel illud sit
per se notum, sicut nobis prima demonstrationis principia; vel in ea
quae per se nota sunt resolvatur, qualiter nobis certissima est
demonstrationis conclusio. Id autem quod de Deo nobis per fidem
tenendum proponitur, non potest esse homini per se notum: cum
facultatem humani intellectus excedat. Oportuit igitur hoc homini
manifestari per eum cui sit per se notum. Et quamvis omnibus divinam
essentiam videntibus sit quodammodo per se notum, tamen ad certissimam
cognitionem habendam oportuit reductionem fieri in primum huius
cognitionis principium, scilicet in Deum, cui est naturaliter per se
notum, et a quo omnibus innotescit: sicut et certitudo scientiae non
habetur nisi per resolutionem in prima principia indemonstrabilia.
Oportuit igitur hominem, ad perfectam certitudinem consequendam de
fidei veritate, ab ipso Deo instrui homine facto, ut homo, secundum
modum humanum, divinam instructionem perciperet. Et hoc est quod
dicitur Ioan. 1-18: Deum nemo vidit unquam: unigenitus, qui
est in sinu patris, ipse enarravit. Et ipse dominus dicit, Ioan.
18-37: ego ad hoc natus sum et veni in mundum, ut testimonium
perhibeam veritati. Propter quod videmus post Christi incarnationem
evidentius et certius homines in divina cognitione esse instructos:
secundum illud Isaiae 11-9: repleta est terra scientia domini.
5. Item. Cum beatitudo hominis perfecta in divina fruitione
consistat, oportuit affectum hominis ad desiderium divinae fruitionis
disponi: sicut videmus homini beatitudinis desiderium naturaliter
inesse. Desiderium autem fruitionis alicuius rei ex amore illius rei
causatur. Necessarium igitur fuit hominem, ad perfectam beatitudinem
tendentem, ad amorem divinum induci. Nihil autem sic ad amorem
alicuius nos inducit sicut experimentum illius ad nos. Amor autem Dei
ad homines nullo modo efficacius homini potuit demonstrari quam per hoc
quod homini uniri voluit in persona: est enim proprium amoris unire
amantem cum amato, inquantum possibile est. Necessarium igitur fuit
homini, ad beatitudinem perfectam tendenti, quod Deus fieret homo.
6. Amplius. Cum amicitia in quadam aequalitate consistat, ea quae
multum inaequalia sunt, in amicitia copulari non posse videntur. Ad
hoc igitur quod familiarior amicitia esset inter hominem et Deum,
expediens fuit homini quod Deus fieret homo, quia etiam naturaliter
homo homini amicus est: ut sic, dum visibiliter Deum cognoscimus, in
invisibilium amorem rapiamur.
7. Similiter etiam manifestum est quod beatitudo virtutis est
praemium. Oportet igitur ad beatitudinem tendentes secundum virtutem
disponi. Ad virtutem autem et verbis et exemplis provocamur. Exempla
autem alicuius et verba tanto efficacius ad virtutem inducunt, quanto
de eo firmior bonitatis habetur opinio. De nullo autem homine puro
infallibilis opinio bonitatis haberi poterat: quia etiam sanctissimi
viri in aliquibus inveniuntur defecisse. Unde necessarium fuit
homini, ad hoc quod in virtute firmaretur, quod a Deo humanato
doctrinam et exempla virtutis acciperet. Propter quod ipse dominus
dicit, Ioan. 13-15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego
feci, ita et vos faciatis.
8. Item. Sicut virtutibus homo ad beatitudinem disponitur, ita et
peccatis impeditur. Peccatum autem virtuti contrarium, impedimentum
affert beatitudini, non solum inordinationem quandam animae inducens
secundum quod eam ab ordine debiti finis abducit, sed etiam Deum
offendens, a quo beatitudinis praemium expectatur, secundum quod Deus
humanorum actuum curam habet, et peccatum contrarium est caritati
divinae, ut in tertio plenius ostensum est. Et insuper huius offensae
homo conscientiam habens, per peccatum fiduciam accedendi ad Deum
amittit, quae necessaria est ad beatitudinem consequendam.
Necessarium est igitur humano generi, quod peccatis abundat, ut ei
remedium aliquod adhibeatur contra peccata. Hoc autem remedium
adhiberi non potest nisi per Deum, qui et voluntatem hominis movere
potest in bonum, ut eam ad debitum ordinem reducat, et offensam in se
commissam potest remittere; offensa enim non remittitur nisi per eum in
quem offensa committitur. Ad hoc autem quod homo a conscientia
offensae praeteritae liberetur, oportet quod sibi de remissione
offensae per Deum constet. Non autem per certitudinem ei constare
potest nisi a Deo de hoc certificetur. Conveniens igitur fuit, et
humano generi ad beatitudinem consequendam expediens, quod Deus fieret
homo, ut sic et remissionem peccatorum consequeretur per Deum, et
huius remissionis certitudinem per hominem Deum. Unde et ipse dominus
dicit, Matth. 9-6: ut autem sciatis quia filius hominis habet
potestatem dimittendi peccata etc.; et apostolus, Hebr. 9-14,
dicit quod sanguis Christi emundabit conscientias nostras ab operibus
mortuis, ad serviendum Deo viventi.
9. Adhuc. Ex traditione Ecclesiae docemur totum humanum genus
peccato esse infectum. Habet autem hoc ordo divinae iustitiae, ut ex
superioribus patet, quod peccatum sine satisfactione non remittatur a
Deo. Satisfacere autem pro peccato totius humani generis nullus homo
purus poterat: quia quilibet homo purus aliquid minus est tota generis
humani universitate. Oportuit igitur, ad hoc quod humanum genus a
peccato communi liberaretur, quod aliquis satisfaceret qui et homo
esset, cui satisfactio competeret; et aliquid supra hominem, ut eius
meritum sufficiens esset ad satisfaciendum pro peccato totius humani
generis. Maius autem homine, quantum ad ordinem beatitudinis, nihil
est nisi solus Deus: nam Angeli, licet sint superiores quantum ad
conditionem naturae, non tamen quantum ad ordinem finis, quia eodem
beatificantur. Necessarium igitur fuit homini ad beatitudinem
consequendam, quod Deus homo fieret ad peccatum humani generis
tollendum. Et hoc est quod Ioannes Baptista dixit de Christo: ecce
agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi. Et apostolus, ad Romanos
dicit: sicut peccatum ex uno in omnes in condemnationem, ita gratia ex
uno in omnes ad iustificationem.
10. Haec igitur sunt, et similia, ex quibus aliquis concipere
potest non fuisse incongruum bonitati divinae Deum hominem fieri, sed
expedientissimum fuisse humanae saluti.
|
|