|
1. Ea vero quae contra hoc superius sunt opposita, non difficile est
solvere.
2. Non enim est contrarium ordini rerum Deum hominem fieri, ut
prima ratio procedebat. Quia quamvis natura divina in infinitum
naturam humanam excedat, tamen homo secundum ordinem suae naturae habet
ipsum Deum pro fine, et natus est ei per intellectum uniri; cuius
unionis exemplum et documentum quoddam fuit unio Dei ad hominem in
persona; servata tamen proprietate utriusque naturae, ut nec
excellentiae divinae naturae aliquid deperiret, nec humana natura per
exaltationem aliquam extra terminos suae speciei traheretur.
3. Considerandum etiam quod, propter perfectionem et immobilitatem
divinae bonitatis, nihil dignitatis Deo deperit ex hoc quod aliqua
creatura quantumcumque ei appropinquat, etsi hoc creaturae accrescat.
Sic enim ipsis creaturis suam bonitatem communicat quod ex hoc ipse
nullum patitur detrimentum.
4. Similiter etiam, licet ad omnia facienda Dei voluntas
sufficiat, tamen divina sapientia exigit ut rebus singulis secundum
earum congruentiam provideatur a Deo: rebus enim singulis proprias
causas convenienter instituit. Unde licet Deus sola sua voluntate
efficere potuerit in humano genere omnes utilitates quas ex Dei
incarnatione dicimus provenisse, ut secunda ratio proponebat: tamen
congruebat humanae naturae ut huiusmodi utilitates inducerentur per
Deum hominem factum, sicut ex inductis rationibus aliquatenus apparere
potest.
5. Ad tertiam etiam rationem patet responsio. Homo enim, cum sit
constitutus ex spirituali et corporali natura, quasi quoddam confinium
tenens utriusque naturae, ad totam creaturam pertinere videtur quod fit
pro hominis salute. Nam inferiores creaturae corporales in usum
hominis cedere videntur et ei quodammodo esse subiectae. Superior
autem creatura spiritualis, scilicet angelica, commune habet cum
homine ultimi finis consecutionem, ut ex superioribus patet. Et sic
conveniens videtur ut universalis omnium causa illam creaturam in
unitatem personae assumeret in qua magis communicat cum omnibus
creaturis. Considerandum est etiam quod solius rationalis naturae est
per se agere: creaturae enim irrationales magis aguntur naturali impetu
quam agant per seipsas. Unde magis sunt in ordine instrumentalium
causarum quam se habeant per modum principalis agentis. Assumptionem
autem talis creaturae a Deo oportuit esse quae per se agere posset
tanquam agens principale. Nam ea quae agunt sicut instrumenta, agunt
inquantum sunt mota ad agendum: principale vero agens ipsum per se
agit. Si quid igitur agendum fuit divinitus per aliquam irrationalem
creaturam, suffecit, secundum huius creaturae conditionem, quod solum
moveretur a Deo: non autem quod assumeretur in persona ut ipsamet
ageret, quia hoc eius naturalis conditio non recepit, sed solum
conditio rationalis naturae. Non igitur fuit conveniens quod Deus
aliquam irrationalem naturam assumeret, sed rationalem, scilicet
angelicam vel humanam.
6. Et quamvis angelica natura quantum ad naturales proprietates
inveniatur excellentior quam humana natura, ut quarta ratio
proponebat, tamen humana congruentius fuit assumpta. Primo quidem,
quia in homine peccatum expiabile esse potest: eo quod eius electio non
immobiliter fertur in aliquid, sed a bono potest perverti in malum, et
a malo reduci in bonum: sicut etiam in hominis ratione contingit,
quae, quia ex sensibilibus et per signa quaedam colligit veritatem,
viam habet ad utrumque oppositorum. Angelus autem, sicut habet
immobilem apprehensionem, quia per simplicem intellectum immobiliter
cognoscit, ita etiam habet immobilem electionem: unde vel in malum
omnino non fertur; vel, si in malum feratur, immobiliter fertur;
unde eius peccatum expiabile esse non potest. Cum igitur praecipua
causa videatur divinae incarnationis esse expiatio peccatorum, ut ex
Scripturis divinis docemur, congruentius fuit humanam naturam quam
angelicam assumi a Deo. Secundo, quia assumptio creaturae a Deo est
in persona, non in natura, ut ex superioribus patet. Convenientius
igitur assumpta est hominis natura quam angelica: quia in homine aliud
est natura et persona, cum sit ex materia et forma compositus; non
autem in Angelo, qui immaterialis est. Tertio, quia Angelus,
secundum proprietatem suae naturae, propinquior erat ad Deum
cognoscendum quam homo, cuius cognitio a sensu oritur. Sufficiebat
igitur quod Angelus a Deo intelligibiliter instrueretur de veritate
divina. Sed conditio hominis requirebat ut Deus sensibiliter hominem
de seipso homine instrueret. Quod per incarnationem est factum. Ipsa
etiam distantia hominis a Deo magis repugnare videbatur fruitioni
divinae. Et ideo magis indiguit homo quam Angelus assumi a Deo, ad
spem de beatitudine concipiendam. Homo etiam, cum sit creaturarum
terminus, quasi omnes alias creaturas naturali generationis ordine
praesupponens, convenienter primo rerum principio unitur, ut quadam
circulatione perfectio rerum concludatur.
7. Ex hoc autem quod Deus humanam naturam assumpsit, non datur
erroris occasio, ut quinta ratio proponebat. Quia assumptio
humanitatis, ut supra habitum est, facta est in unitate personae: non
in unitate naturae, ut sic oporteat nos consentire his qui posuerunt
Deum non esse super omnia exaltatum, dicentes Deum esse animam
mundi, vel aliquid huiusmodi.
8. Licet autem circa incarnationem Dei sint aliqui errores exorti,
ut sexto obiiciebatur, tamen manifestum est multo plures errores post
incarnationem fuisse sublatos. Sicut enim ex creatione rerum, a
divina bonitate procedente, aliqua mala sunt consecuta, quod
competebat conditioni creaturarum, quae deficere possunt; ita etiam
non est mirum si, manifestata divina veritate, sunt aliqui errores
exorti ex defectu mentium humanarum. Qui tamen errores exercuerunt
fidelium ingenia ad diligentius divinorum veritatem exquirendam et
intelligendam: sicut et mala quae in creaturis accidunt, ordinat Deus
ad aliquod bonum.
9. Quamvis autem omne bonum creatum, divinae bonitati comparatum,
exiguum inveniatur, tamen quia in rebus creatis nihil potest esse maius
quam salus rationalis creaturae, quae consistit in fruitione ipsius
bonitatis divinae; cum ex incarnatione divina consecuta sit salus
humana, non parum utilitatis praedicta incarnatio attulit mundo, ut
septima ratio procedebat. Nec oportuit propter hoc quod ex
incarnatione divina omnes homines salvarentur: sed tantum illi qui
praedictae incarnationi adhaerent per fidem et fidei sacramenta. Est
siquidem incarnationis divinae virtus sufficiens ad omnium hominum
salutem: sed quod non omnes ex hoc salvantur, ex eorum indispositione
contingit, quod incarnationis fructum in se suscipere nolunt,
incarnato Deo per fidem et amorem non inhaerendo. Non enim erat
hominibus subtrahenda libertas arbitrii, per quam possunt vel inhaerere
vel non inhaerere Deo incarnato: ne bonum hominis coactum esset, et
per hoc absque merito et illaudabile redderetur.
10. Praedicta etiam Dei incarnatio sufficientibus indiciis
hominibus manifestata est. Divinitas enim nullo modo convenientius
manifestari potest quam per ea quae sunt propria Dei. Est autem Dei
proprium quod naturae leges immutare possit, supra naturam aliquid
operando, cuius ipse est auctor. Convenientissime igitur probatur
aliquid esse divinum per opera quae supra leges naturae fiunt, sicut
quod caeci illuminentur, leprosi mundentur, mortui suscitentur.
Huiusmodi quidem opera Christus effecit. Unde et ipse per haec opera
quaerentibus tu es qui venturus es, an alium expectamus? Suam
divinitatem demonstravit, dicens: caeci vident, claudi ambulant,
surdi audiunt et cetera. Alium autem mundum creare necesse non erat:
nec ratio divinae sapientiae, nec rerum natura hoc habebat. Si autem
dicatur, ut octava ratio proponebat, quod huiusmodi miracula etiam per
alios esse facta leguntur: tamen considerandum est quod multo
differentius et divinius Christus effecit. Nam alii orando haec
fecisse leguntur: Christus autem imperando, quasi ex propria
potestate. Et non solum ipse haec fecit, sed et aliis eadem et maiora
faciendi tribuit potestatem, qui ad solam invocationem nominis Christi
huiusmodi miracula faciebant. Et non solum corporalia miracula per
Christum facta sunt, sed etiam spiritualia, quae sunt multo maiora:
scilicet quod per Christum, et ad invocationem nominis eius, spiritus
sanctus daretur, quo accenderentur corda caritatis divinae affectu; et
mentes instruerentur subito in scientia divinorum; et linguae
simplicium redderentur disertae, ad divinam veritatem hominibus
proponendam. Huiusmodi autem opera indicia sunt expressa divinitatis
Christi, quae nullus purus homo facere potuit. Unde apostolus, ad
Hebr., dicit quod salus hominum, cum initium accepisset enarrari per
dominum, per eos qui audierunt in nos confirmata est, attestante Deo
signis et virtutibus et variis spiritus sancti distributionibus.
11. Licet autem saluti totius humani generis Dei incarnatio
necessaria foret, non tamen oportuit quod a principio mundi Deus
incarnaretur, ut nono obiiciebatur. Primo quidem, quia per Deum
incarnatum oportebat hominibus medicinam afferri contra peccata, ut
superius habitum est. Contra peccatum autem alicui convenienter
medicina non affertur nisi prius suum defectum recognoscat: ut sic per
humilitatem homo, de seipso non praesumens, iactet spem suam in
Deum, a quo solo potest sanari peccatum, ut supra habitum est.
Poterat autem homo de seipso praesumere et quantum ad scientiam, et
quantum ad virtutem. Relinquendus igitur aliquando fuit sibi, ut
experiretur quod ipse sibi non sufficeret ad salutem: neque per
scientiam naturalem, quia ante tempus legis scriptae, homo legem
naturae transgressus est; neque per virtutem propriam, quia, data
sibi cognitione peccati per legem, adhuc ex infirmitate peccavit. Et
sic oportuit ut demum homini, neque de scientia neque de virtute
praesumenti, daretur efficax auxilium contra peccatum per Christi
incarnationem: scilicet gratia Christi, per quam et instrueretur in
dubiis, ne in cognitione deficeret; et roboraretur contra tentationum
insultus, ne per infirmitatem deficeret. Sic igitur factum est quod
essent tres status humani generis: primus ante legem; secundus sub
lege; tertius sub gratia. Deinde per Deum incarnatum praecepta et
documenta perfecta hominibus danda erant. Requirit autem hoc conditio
humanae naturae, quod non statim ad perfectum ducatur, sed manuducatur
per imperfecta ut ad perfectionem perveniat: quod in instructione
puerorum videmus, qui primo de minimis instruuntur, nam a principio
perfecta capere non valent. Similiter etiam, si alicui multitudini
aliqua inaudita proponerentur et magna, non statim caperet nisi ad ea
assuesceret prius per aliqua minora. Sic igitur conveniens fuit ut a
principio humanum genus instrueretur de his quae pertinent ad suam
salutem per aliqua levia et minora documenta per patriarchas et legem et
prophetas, et tandem, in consummatione temporum, perfecta doctrina
Christi proponeretur in terris: secundum quod apostolus dicit, ad
Gal.: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum in
terris. Et ibidem dicitur quod lex paedagogus noster fuit in
Christo, sed iam non sumus sub paedagogo. Simul etiam considerandum
est quod, sicut adventum magni regis oportet aliquos nuntios
praecedere, ut praeparentur subditi ad eum reverentius suscipiendum;
ita oportuit adventum Dei in terras multa praecedere, quibus homines
essent parati ad Deum incarnatum suscipiendum. Quod quidem factum est
dum per praecedentia promissa et documenta hominum mentes dispositae
sunt, ut facilius ei crederent qui ante praenuntiatus erat, et
desiderantius susciperetur propter priora promissa.
12. Et licet adventus Dei incarnati in mundum esset maxime
necessarius humanae saluti, tamen non fuit necessarium quod usque ad
finem mundi cum hominibus conversaretur, ut decima ratio proponebat.
Hoc enim derogasset reverentiae quam homines debebant Deo incarnato
exhibere: dum, videntes ipsum carne indutum aliis hominibus similem,
nihil de eo ultra alios homines aestimassent. Sed eo, post mira quae
gessit in terris, suam praesentiam hominibus subtrahente, magis ipsum
revereri coeperunt. Propter quod etiam suis discipulis plenitudinem
spiritus sancti non dedit quandiu cum eis conversatus fuit, quasi per
eius absentiam eorum animis ad spiritualia munera magis praeparatis.
Unde ipse eis dicebat: si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos:
si autem abiero, mittam eum ad vos.
13. Non oportuit autem Deum carnem impassibilem et immortalem
suscipere, secundum quod undecima ratio proponebat: sed magis
passibilem et mortalem. Primo quidem, quia necessarium erat hominibus
quod beneficium incarnationis cognoscerent, ut ex hoc ad divinum amorem
inflammarentur. Oportuit autem, ad veritatem incarnationis
manifestandam, quod carnem similem aliis hominibus sumeret, scilicet
passibilem et mortalem. Si enim impassibilem et immortalem carnem
suscepisset, visum fuisset hominibus, qui talem carnem non noverant,
quod aliquod phantasma esset, et non veritas carnis. Secundo, quia
necessarium fuit Deum carnem assumere ut pro peccato humani generis
satisfaceret. Contingit autem unum pro alio satisfacere, ut in tertio
ostensum est, ita tamen quod poenam pro peccato alteri debitam ipse,
sibi non debitam, voluntarie assumat. Poena autem consequens humani
generis peccatum est mors et aliae passibilitates vitae praesentis,
sicut supra dictum est: unde et apostolus dicit, ad Rom.: per unum
hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.
Oportuit igitur ut carnem passibilem et mortalem Deus assumeret absque
peccato, ut sic, patiendo et moriendo, pro nobis satisfaceret et
peccatum auferret. Et hoc est quod apostolus dicit, ad Rom., quod
Deus misit filium suum in similitudinem carnis peccati, idest,
habentem carnem similem peccatoribus, scilicet passibilem et mortalem;
et subdit, ut de peccato damnaret peccatum in carne, idest, ut per
poenam quam in carne pro peccato nostro sustinuit, peccatum a nobis
auferret. Tertio, quia per hoc quod carnem passibilem et mortalem
habuit, efficacius dedit nobis exempla virtutis, passiones carnis
fortiter superando, et eis virtuose utendo. Quarto, quia per hoc
magis ad spem immortalitatis erigimur, quod ipse de statu carnis
passibilis et mortalis mutatus est in impassibilitatem et immortalitatem
carnis: quod etiam de nobis sperare possumus, qui carnem gerimus
passibilem et mortalem. Si vero a principio carnem impassibilem et
immortalem assumpsisset, nulla daretur occasio immortalitatem sperandi
his qui in seipsis mortalitatem et corruptibilitatem experiuntur. Hoc
etiam mediatoris officium requirebat quod, cum communem haberet
nobiscum passibilem carnem et mortalem, cum Deo vero virtutem et
gloriam: ut auferens a nobis quod nobiscum commune habebat, scilicet
passionem et mortem, ad id nos duceret quod sibi et Deo erat commune.
Fuit enim mediator ad coniungendum nos Deo.
14. Similiter etiam non fuit expediens quod Deus incarnatus vitam
in hoc mundo ageret opulentam et honoribus seu dignitatibus sublimem,
ut duodecima ratio concludebat. Primo quidem, quia ad hoc venerat ut
mentes hominum, terrenis deditas, a terrenis abstraheret et ad divina
elevaret. Unde oportuit, ut suo exemplo homines in contemptum
divitiarum et aliorum quae mundani desiderant duceret, quod inopem et
privatam vitam ageret in hoc mundo. Secundo quia, si divitiis
abundasset et in aliqua maxima dignitate constitutus fuisset, id quod
divine gessit magis potentiae saeculari quam virtuti divinitatis fuisset
attributum. Unde efficacissimum argumentum suae divinitatis fuit quod
absque adminiculo potentiae saecularis totum mundum in melius
commutavit.
15. Unde patet etiam solutio ad id quod decimotertio obiiciebatur.
16. Non est autem procul a vero quod filius Dei incarnatus obediens
praecepto patris mortem sustinuit, secundum doctrinam apostoli.
Praeceptum enim Dei est ad homines de operibus virtutum: et quanto
aliquis perfectius actum virtutis exequitur, tanto magis Deo obedit.
Inter alias autem virtutes praecipua caritas est, ad quam omnes aliae
referuntur. Christus igitur, dum actum caritatis perfectissime
implevit, Deo maxime obediens fuit. Nullus enim est actus caritatis
perfectior quam quod homo pro amore alicuius etiam mortem sustineat:
secundum quod ipsemet dominus dicit: maiorem caritatem nemo habet quam
quod animam suam ponat quis pro amicis suis. Sic igitur invenitur
Christus, mortem sustinens pro salute hominum et ad gloriam Dei
patris, Deo maxime obediens fuisse, actum caritatis perfectum
exequendo. Nec hoc repugnat divinitati ipsius, ut quartadecima ratio
procedebat. Sic enim facta est unio in persona ut proprietas utriusque
naturae maneret, divinae scilicet et humanae, ut supra habitum est.
Et ideo, patiente Christo etiam mortem et alia quae humanitatis
sunt, divinitas impassibilis mansit, quamvis, propter unitatem
personae, dicamus Deum passum et mortuum. Cuius exemplum aliqualiter
in nobis apparet, quia, moriente carne, anima remanet immortalis.
17. Sciendum est etiam quod, licet voluntas Dei non sit ad mortem
hominum, ut quintadecima ratio proponebat, est tamen ad virtutem, per
quam homo mortem fortiter sustinet, et ex caritate periculis mortis se
obiicit. Et sic voluntas Dei fuit de morte Christi, inquantum
Christus eam ex caritate suscepit et fortiter sustinuit.
18. Unde patet quod non fuit impium et crudele quod Deus pater
Christum mori voluit, ut sextadecima ratio concludebat. Non enim
coegit invitum, sed complacuit ei voluntas qua ex caritate Christus
mortem suscepit. Et hanc etiam caritatem in eius anima operatus est.
19. Similiter etiam non inconvenienter dicitur quod propter
humilitatem demonstrandam Christus mortem crucis voluit pati. Et
revera quidem humilitas in Deum non cadit, ut decimaseptima ratio
proponebat: quia virtus humilitatis in hoc consistit ut aliquis infra
suos terminos se contineat, ad ea quae supra se sunt non se extendens,
sed superiori se subiiciat; unde patet quod Deo humilitas convenire
non potest, qui superiorem non habet, sed ipse super omnia existit.
Si autem aliquis vel aequali vel inferiori se ex humilitate aliquando
subiiciat, hoc est quia secundum aliquid eum qui simpliciter vel
aequalis vel inferior est, superiorem se arbitratur. Quamvis igitur
Christo secundum divinam naturam humilitatis virtus non competat,
competit tamen sibi secundum humanam naturam, et eius humilitas ex eius
divinitate laudabilior redditur: dignitas enim personae adiicit ad
laudem humilitatis; puta quando, pro aliqua necessitate, expedit
aliquem magnum aliqua infima pati. Nulla autem tanta dignitas esse
potest hominis quam quod sit Deus. Unde hominis Dei humilitas maxime
laudabilis invenitur, dum abiecta sustinuit quae pro salute hominum
ipsum pati expediebat. Erant enim homines, propter superbiam,
mundanae gloriae amatores. Ut igitur hominum animos ab amore mundanae
gloriae in amorem divinae gloriae transmutaret, voluit mortem
sustinere, non qualemcumque, sed abiectissimam. Sunt enim quidam
qui, etsi mortem non timeant, abhorrent tamen mortem abiectam. Ad
quam etiam contemnendam dominus homines animavit suae mortis exemplo.
20. Et licet homines ad humilitatem informari potuerint divinis
sermonibus instructi, ut decimaoctava ratio proponebat: tamen ad
agendum magis provocant facta quam verba et tanto efficacius facta
movent, quanto certior opinio bonitatis habetur de eo qui huiusmodi
operatur. Unde, licet aliorum hominum multa humilitatis exempla
invenirentur, tamen expedientissimum fuit ut ad hoc hominis Dei
provocarentur exemplo, quem constat errare non potuisse; et cuius
humilitas tanto est mirabilior quanto maiestas sublimior.
21. Manifestum est etiam ex praedictis quod oportuit Christum
mortem pati, non solum ut exemplum praeberet mortem contemnendi propter
veritatis amorem, sed ut etiam aliorum peccata purgaret. Quod quidem
factum est dum ipse, qui absque peccato erat, mortem peccato debitam
pati voluit, ut in se poenam aliis debitam, pro aliis satisfaciendo,
susciperet. Et quamvis sola Dei gratia sufficiat ad remittendum
peccata, ut decimanona ratio proponebat, tamen in remissione peccati
exigitur etiam aliquid ex parte eius cui peccatum remittitur: ut
scilicet satisfaciat ei quem offendit. Et quia alii homines pro
seipsis hoc facere non poterant, Christus hoc pro omnibus fecit,
mortem voluntariam ex caritate patiendo.
22. Et quamvis in puniendo peccata oportet illum puniri qui
peccavit, ut vigesima ratio proponebat, tamen in satisfaciendo unus
potest alterius poenam ferre. Quia dum poena pro peccato infligitur,
pensatur eius qui punitur iniquitas: in satisfactione vero, dum quis,
ad placandum eum quem offendit, voluntarie poenam assumit,
satisfacientis caritas et benevolentia aestimatur, quae maxime apparet
cum quis pro alio poenam assumit. Et ideo Deus satisfactionem unius
pro alio acceptat, ut etiam in tertio libro ostensum est.
23. Satisfacere autem pro toto humano genere, ut supra ostensum
est, nullus homo purus poterat: nec ad hoc Angelus sufficiebat, ut
vigesimaprima ratio procedebat. Angelus enim, licet quantum ad
aliquas proprietates naturales sit homine potior, tamen quantum ad
beatitudinis participationem, in quam per satisfactionem reducendus
erat, est ei aequalis. Et iterum: non plene redintegraretur hominis
dignitas, si Angelo pro homine satisfacienti obnoxius redderetur.
24. Sciendum autem est quod mors Christi virtutem satisfaciendi
habuit ex caritate ipsius, qua voluntarie mortem sustinuit, non ex
iniquitate occidentium, qui eum occidendo peccaverunt: quia peccatum
non deletur peccato, ut vigesimasecunda ratio proponebat.
25. Et quamvis mors Christi pro peccato satisfactoria fuerit, non
tamen toties eum mori oportuit quoties homines peccant, ut
vigesimatertia ratio concludebat. Quia mors Christi sufficiens fuit
ad omnium expianda peccata: tum propter eximiam caritatem qua mortem
sustinuit; tum propter dignitatem personae satisfacientis, quae fuit
Deus et homo. Manifestum est autem etiam in rebus humanis quod,
quanto persona est altior, tanto poena quam sustinet pro maiori
computatur, sive ad humilitatem et caritatem patientis, sive ad culpam
inferentis.
26. Ad satisfaciendum autem pro peccato totius humani generis mors
Christi sufficiens fuit. Quia, quamvis secundum humanam naturam
solum mortuus fuerit, ut vigesimaquarta ratio proponebat, tamen ex
dignitate personae patientis, quae est persona filii Dei, mors eius
redditur pretiosa. Quia, ut supra dictum est, sicut maioris est
criminis alicui personae inferre iniuriam quae maioris dignitatis
existit, ita virtuosius est, et ex maiori caritate procedens, quod
maior persona pro aliis se subiiciat voluntariae passioni.
27. Quamvis autem Christus pro peccato originali sua morte
sufficienter satisfecerit, non est tamen inconveniens quod poenalitates
ex peccato originali consequentes remaneant adhuc in omnibus qui etiam
redemptionis Christi participes fiunt: ut vigesimaquinta ratio
procedebat. Hoc enim congruenter et utiliter factum est ut poena
remaneret, etiam culpa sublata. Primo quidem, ut esset conformitas
fidelium ad Christum, sicut membrorum ad caput. Unde sicut Christus
prius multas passiones sustinuit, et sic ad immortalitatis gloriam
pervenit; sic decuit ut fideles eius prius passionibus subiacerent, et
sic ad immortalitatem pervenirent, quasi portantes in seipsis insignia
passionis Christi, ut similitudinem gloriae eius consequerentur;
sicut apostolus, ad Rom., dicit: heredes quidem Dei, coheredes
autem Christi. Si tamen compatimur, ut et simul glorificemur.
Secundo quia, si homines venientes ad Iesum statim immortalitatem et
impassibilitatem consequerentur, plures homines ad Christum accederent
magis propter haec corporalia beneficia quam propter spiritualia bona.
Quod est contra intentionem Christi, venientis in mundum ut homines
ab amore corporalium ad spiritualia transferret. Tertio quia, si
accedentes ad Christum statim impassibiles et immortales redderentur,
hoc quodammodo compelleret homines ad fidem Christi suscipiendam. Et
sic meritum fidei minueretur.
28. Quamvis autem sufficienter pro peccatis humani generis sua morte
satisfecerit, ut vigesimasexta ratio proponebat, sunt tamen unicuique
remedia propriae salutis quaerenda. Mors enim Christi est quasi
quaedam universalis causa salutis: sicut peccatum primi hominis fuit
quasi universalis causa damnationis. Oportet autem universalem causam
applicari ad unumquemque specialiter, ut effectum universalis causae
percipiat. Effectus igitur peccati primi parentis pervenit ad
unumquemque per carnis originem: effectus autem mortis Christi
pertingit ad unumquemque per spiritualem regenerationem, per quam homo
Christo quodammodo coniungitur et incorporatur. Et ideo oportet quod
unusquisque quaerat regenerari per Christum, et alia suscipere in
quibus virtus mortis Christi operatur.
29. Ex quo patet quod effluxus salutis a Christo in homines non est
per naturae propaginem, sed per studium bonae voluntatis, qua homo
Christo adhaeret. Et sic quod a Christo unusquisque consequitur,
est personale bonum. Unde non derivatur ad posteros, sicut peccatum
primi parentis, quod cum naturae propagine producitur. Et inde est
quod, licet parentes sint a peccato originali mundati per Christum,
non tamen est inconveniens quod eorum filii cum peccato originali
nascantur, et sacramentis salutis indigeant, ut vigesimaseptima ratio
concludebat.
30. Sic igitur ex praemissis aliquatenus patet quod ea quae circa
mysterium incarnationis fides Catholica praedicat, neque impossibilia
neque incongrua inveniuntur.
|
|