|
1. Quia vero, sicut iam dictum est, mors Christi est quasi
universalis causa humanae salutis; universalem autem causam oportet
applicari ad unumquemque effectum: necessarium fuit exhiberi hominibus
quaedam remedia per quae eis beneficium mortis Christi quodammodo
coniungeretur. Huiusmodi autem esse dicuntur Ecclesiae sacramenta.
2. Huiusmodi autem remedia oportuit cum aliquibus visibilibus signis
tradi. Primo quidem, quia sicut ceteris rebus ita etiam homini Deus
providet secundum eius conditionem. Est autem talis hominis conditio
quod ad spiritualia et intelligibilia capienda naturaliter per
sensibilia deducitur. Oportuit igitur spiritualia remedia hominibus
sub signis sensibilibus dari. Secundo quia instrumenta oportet esse
primae causae proportionata. Prima autem et universalis causa humanae
salutis est verbum incarnatum, ut ex praemissis apparet. Congruum
igitur fuit ut remedia quibus universalis causae virtus pertingit ad
homines, illius causae similitudinem haberent: ut scilicet in eis
virtus divina invisibiliter operaretur sub visibilibus signis.
Tertio, quia homo in peccatum lapsus erat rebus visibilibus indebite
inhaerendo. Ne igitur crederetur visibilia ex sui natura mala esse,
et propter hoc eis inhaerentes peccasse, per ipsa visibilia congruum
fuit quod hominibus remedia salutis adhiberentur: ut sic appareret ipsa
visibilia ex sui natura bona esse, velut a Deo creata, sed hominibus
noxia fieri secundum quod eis inordinate inhaerent, salutifera vero
secundum quod ordinate eis utuntur.
3. Ex hoc autem excluditur error quorundam haereticorum qui omnia
huiusmodi visibilia a sacramentis Ecclesiae volunt esse removenda.
Nec mirum, quia ipsi iidem opinantur omnia visibilia ex sui natura
mala esse, et ex malo auctore producta: quod in secundo libro
reprobavimus.
4. Nec est inconveniens quod per res visibiles et corporales
spiritualis salus ministretur: quia huiusmodi visibilia sunt quasi
quaedam instrumenta Dei incarnati et passi; instrumentum autem non
operatur ex virtute suae naturae, sed ex virtute principalis agentis,
a quo applicatur ad operandum. Sic igitur et huiusmodi res visibiles
salutem spiritualem operantur, non ex proprietate suae naturae, sed ex
institutione ipsius Christi, ex qua virtutem instrumentalem
consequuntur.
|
|