|
1. Deinde considerandum est quod, cum huiusmodi visibilia sacramenta
ex passione Christi efficaciam habeant et ipsam quodammodo
repraesentent, talia ea esse oportet ut congruant saluti factae per
Christum. Haec autem salus, ante Christi incarnationem et mortem,
erat quidem promissa, sed non exhibita: sed verbum incarnatum et
passum est salutem huiusmodi operatum. Sacramenta igitur quae
incarnationem Christi praecesserunt, talia esse oportuit ut
significarent et quodammodo repromitterent salutem: sacramenta autem
quae Christi passionem consequuntur, talia esse oportet ut salutem
hominibus exhibeant, et non solum significando demonstrent.
2. Per hoc autem evitatur Iudaeorum opinio, qui credunt sacramenta
legalia, propter hoc quod a Deo sunt instituta, in perpetuum esse
servanda: cum Deus non poeniteat, non mutetur. Fit autem absque
mutatione disponentis vel poenitentia, quod diversa disponat secundum
congruentiam temporum diversorum: sicut paterfamilias alia praecepta
tradit filio parvulo, et alia iam adulto. Sic et Deus congruenter
alia sacramenta et praecepta ante incarnationem tradidit, ad
significandum futura: alia post incarnationem, ad exhibendum
praesentia et rememorandum praeterita.
3. Magis autem irrationabilis est Nazaraeorum et Ebionitarum error
qui sacramenta legalia simul cum Evangelio dicebant esse servanda,
quia huiusmodi error quasi contraria implicat. Dum enim servant
evangelica sacramenta, profitentur incarnationem et alia Christi
mysteria iam esse perfecta: dum autem etiam sacramenta legalia
servant, profitentur ea esse futura.
|
|