|
1. Quia vero, ut dictum est, remedia spiritualis salutis sub signis
sensibilibus sunt hominibus tradita, conveniens etiam fuit ut
distinguerentur remedia quibus provideretur spirituali vitae, secundum
similitudinem corporalis.
2. In vita autem corporali duplicem ordinem invenimus: sunt enim
propagatores et ordinatores corporalis vitae in aliis; et sunt qui
propagantur et ordinantur secundum corporalem vitam.
3. Vitae autem corporali et naturali tria sunt per se necessaria, et
quartum per accidens. Oportet enim primo, quod per generationem seu
nativitatem res aliqua vitam accipiat; secundo, quod per augmentum ad
debitam quantitatem et robur perveniat; tertio, ad conservationem
vitae per generationem adeptae, et ad augmentum, est necessarium
nutrimentum. Et haec quidem sunt per se necessaria naturali vitae:
quia sine his vita corporalis perfici non potest; unde et animae
vegetativae quae est vivendi principium, tres vires naturales
assignantur, scilicet generativa, augmentativa, et nutritiva. Sed
quia contingit aliquod impedimentum circa vitam corporalem, ex quo res
viva infirmatur, per accidens necessarium est quartum, quod est
sanatio rei viventis aegrotae.
4. Sic igitur et in vita spirituali primum est spiritualis
generatio, per Baptismum; secundum est spirituale augmentum perducens
ad robur perfectum, per sacramentum confirmationis; tertium est
spirituale nutrimentum, per Eucharistiae sacramentum. Restat
quartum, quod est spiritualis sanatio, quae fit vel in anima tantum
per poenitentiae sacramentum; vel ex anima derivatur ad corpus, quando
fuerit opportunum, per extremam unctionem. Haec igitur pertinent ad
eos qui in vita spirituali propagantur et conservantur.
5. Propagatores autem et ordinatores corporalis vitae secundum duo
attenduntur: scilicet secundum originem naturalem, quod ad parentes
pertinet; et secundum regimen politicum, per quod vita hominis
pacifica conservatur, et hoc pertinet ad reges et principes.
6. Sic igitur est et in spirituali vita. Sunt enim quidam
propagatores et conservatores spiritualis vitae secundum spirituale
ministerium tantum, ad quod pertinet ordinis sacramentum; et secundum
corporalem et spiritualem simul, quod fit per sacramentum matrimonii,
quo vir et mulier conveniunt ad prolem generandam et educandam ad cultum
divinum.
|
|