|
1. Secundum hoc igitur apparere potest circa sacramenta singula et
effectus proprius uniuscuiusque et materia conveniens. Et primo quidem
circa spiritualem generationem, quae per Baptismum fit, considerandum
est quod generatio rei viventis est mutatio quaedam de non vivente ad
vitam. Vita autem spirituali privatus est homo in sua origine per
peccatum originale, ut supra dictum est; et adhuc quaecumque peccata
sunt addita abducunt a vita. Oportuit igitur Baptismum, qui est
spiritualis generatio, talem virtutem habere quod et peccatum
originale, et omnia actualia peccata commissa tollat.
2. Et quia signum sensibile sacramenti congruum debet esse ad
repraesentandum spiritualem sacramenti effectum, foeditatis autem
ablutio in rebus corporalibus facilius et communius fit per aquam:
idcirco Baptismus convenienter in aqua confertur per verbum Dei
sanctificata.
3. Et quia generatio unius est alterius corruptio; et quod generatur
priorem formam amittit et proprietates ipsam consequentes: necesse est
quod per Baptismum, qui est spiritualis generatio, non solum peccata
tollantur, quae sunt spirituali vitae contraria, sed etiam omnes
peccatorum reatus. Et propter hoc Baptismus non solum a culpa
abluit, sed etiam ab omni reatu poenae absolvit. Unde baptizatis
satisfactio non iniungitur pro peccatis.
4. Item, cum per generationem res formam acquirat, simul acquirit
et operationem consequentem formam, et locum ei congruentem: ignis
enim, mox generatus, tendit sursum sicut in proprium locum. Et
ideo, cum Baptismus sit spiritualis generatio, statim baptizati
idonei sunt ad spirituales actiones, sicut ad susceptionem aliorum
sacramentorum, et ad alia huiusmodi; et statim eis debetur locus
congruus spirituali vitae, qui est beatitudo aeterna. Et propter hoc
baptizati, si decedant, statim in beatitudine recipiuntur. Unde
dicitur quod Baptismus aperit ianuam caeli.
5. Considerandum est etiam quod unius rei est una tantum generatio.
Unde, cum Baptismus sit spiritualis generatio, unus homo est semel
tantum baptizandus.
6. Manifestum est etiam quod infectio, quae per Adam in mundum
intravit, semel tantum hominem inquinat. Unde et Baptismus, qui
contra eam principaliter ordinatur, iterari non debet. Hoc etiam
commune est, quod, ex quo res aliqua semel consecrata est, quandiu
manet, ulterius consecrari non debet, ne consecratio inefficax
videatur. Unde, cum Baptismus sit quaedam consecratio hominis
baptizati, non est iterandum Baptisma.
7. Per quod excluditur error Donatistarum, vel rebaptizantium.
|
|