|
1. Cum autem doctrinae sacrae non congruat quod filius Dei a Maria
initium sumpserit, ut Photinus dicebat; neque ut is qui ab aeterno
Deus fuit et pater est, per carnis assumptionem filius esse coeperit,
ut Sabellius dixerat: fuerunt alii hanc de divina generatione quam
Scriptura tradit opinionem sumentes, quod filius Dei ante
incarnationis mysterium extiterit, et etiam ante mundi conditionem; et
quia iste filius a Deo patre est alius, aestimaverunt eum non esse
eiusdem naturae cum Deo patre; non enim intelligere poterant, nec
credere volebant, quod aliqui duo, secundum personam distincti,
habeant unam essentiam et naturam. Et quia sola natura Dei patris,
secundum fidei doctrinam, aeterna creditur, crediderunt naturam filii
non ab aeterno extitisse, licet fuerit filius ante alias creaturas.
Et quia omne quod non est aeternum, ex nihilo factum est et a Deo
creatum, filium Dei ex nihilo factum esse, et creaturam
praedicabant. Sed quia auctoritate Scripturae cogebantur ut etiam
filium Deum nominarent, sicut in superioribus est expressum, dicebant
eum unum cum Deo patre, non quidem per naturam, sed per quandam
consensus unionem, et per divinae similitudinis participationem super
ceteras creaturas. Unde, cum supremae creaturae, quas Angelos
dicimus, in Scripturis et dii et filii Dei nominentur, secundum
illud Iob 38-4 ubi eras cum me laudarent astra matutina, et
iubilarent omnes filii Dei? Et in Psalmo, Deus stetit in synagoga
deorum, hunc Dei filium et Deum prae aliis dici oportebat, utpote
nobiliorem inter ceteras creaturas, in tantum quod per eum Deus pater
omnem aliam condiderit creaturam.
2. Hanc autem positionem confirmare nitebantur sacrae Scripturae
documentis.
3. Dicit enim filius, Ioan. 17-3, ad patrem loquens: haec
est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Solus ergo
pater Deus verus est. Cum ergo filius non sit pater, filius Deus
verus esse non potest.
4. Item. Apostolus dicit, I ad Tim. ult.: serves mandatum
sine macula irreprehensibile usque in adventum domini nostri Iesu
Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex
regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem
habitat inaccessibilem, in quibus verbis ostenditur distinctio Dei
patris ostendentis ad Christum ostensum. Solus ergo Deus pater
ostendens est potens rex regum et dominus dominantium, et solus habet
immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Solus ergo pater Deus
verus est. Non ergo filius.
5. Praeterea. Dominus dicit, Ioan. 14-28: pater maior me
est; et apostolus dicit filium patri esse subiectum, I ad Cor.
15-28: cum omnia subiecta illi fuerint, tunc ipse filius
subiectus erit illi, scilicet patri, qui sibi subiecit omnia. Si
autem esset una natura patris et filii, esset etiam una magnitudo et
maiestas: non enim filius esset minor patre, nec patri subiectus.
Relinquitur ergo ex Scripturis quod filius non sit eiusdem naturae cum
patre ut credebant.
6. Adhuc. Natura patris non patitur indigentiam. In filio autem
indigentia invenitur: ostenditur enim ex Scripturis quod a patre
recipit; recipere autem indigentis est. Dicitur enim Matth.
11-27: omnia tradita sunt mihi a patre meo, et Ioan. 3-35:
pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Videtur igitur
filius non esse eiusdem naturae cum patre.
7. Amplius. Doceri et adiuvari indigentis est. Filius autem a
patre docetur et iuvatur. Dicitur enim Ioan. 5-19: non potest
filius a se facere quicquam, nisi quod viderit patrem facientem; et
infra: 20 pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse
facit; et Ioan. 15-15, filius dicit discipulis: omnia
quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Non igitur videtur
esse eiusdem naturae filius cum patre.
8. Praeterea. Praeceptum recipere, obedire, orare, et mitti,
inferioris esse videtur. Haec autem de filio leguntur. Dicit enim
filius, Ioan. 14-31: sicut mandatum dedit mihi pater, sic
facio. Et Philipp. 2-8: factus est obediens patri usque ad
mortem. Et Ioan. 14-16: ego rogabo patrem, et alium
Paracletum dabit vobis. Et Galat. 4-4, dicit apostolus: cum
venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum. Est ergo filius
minor patre, et ei subiectus.
9. Item. Filius clarificatur a patre: sicut ipse dicit, Ioan.
12-28: pater, clarifica nomen tuum; et sequitur: venit vox de
caelo, et clarificavi, et iterum clarificabo. Apostolus etiam
dicit, ad Rom. 8-11, quod Deus suscitavit Iesum Christum a
mortuis. Et Petrus dicit, Act. 2-33, quod est dextera Dei
exaltatus. Ex quibus videtur quod sit patre inferior.
10. Praeterea. In natura patris nullus defectus esse potest. In
filio autem invenitur defectus potestatis: dicit enim Matth.
20-23: sedere ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare
vobis, sed quibus paratum est a patre meo. Defectus etiam scientiae:
dicit enim ipse, Marc. 13-32: de die autem illa et hora nemo
scit, neque Angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Invenitur
etiam in eo defectus quietae affectionis: cum in eo Scriptura asserat
tristitiam fuisse, et iram, et alias huiusmodi passiones. Non igitur
videtur filius esse eiusdem naturae cum patre.
11. Adhuc. Expresse in Scripturis invenitur quod filius Dei sit
creatura. Dicit enim Eccli. 24-12: dixit mihi creator omnium,
et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Et iterum: ab
initio et ante saecula creata sum. Est igitur filius creatura.
12. Praeterea. Filius creaturis connumeratur. Dicitur enim
Eccli. 24-5, ex persona sapientiae: ego ex ore altissimi
prodii, primogenita ante omnem creaturam. Et apostolus, ad Coloss.
1-15, dicit de filio quod est primogenitus creaturae. Videtur
ergo quod filius ordinem cum creaturis habeat, quasi primum inter eas
obtinens gradum.
13. Amplius. Filius dicit, Ioan. 17-22, pro discipulis ad
patrem orans: ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint
unum, sicut et nos unum sumus. Sic igitur pater et filius unum sunt
sicut discipulos unum esse volebat. Non autem volebat discipulos esse
per essentiam unum. Non ergo pater et filius sunt per essentiam unum.
Et sic sequitur quod sit creatura, et patri subiectus.
14. Est autem haec positio Arii et Eunomii. Et videtur a
Platonicorum dictis exorta, qui ponebant summum Deum, patrem et
creatorem omnium rerum, a quo primitus effluxisse dicebant quandam
mentem, in qua essent omnium rerum formae, superiorem omnibus aliis
rebus, quam paternum intellectum nominabant; et post hanc, animam
mundi; et deinde alias creaturas. Quod ergo in Scripturis sacris de
Dei filio dicitur, hoc de mente praedicta intelligebant: et praecipue
quia sacra Scriptura Dei filium Dei sapientiam nominat et verbum
Dei. Cui etiam opinioni consonat positio Avicennae, qui supra
animam primi caeli ponit intelligentiam primam, moventem primum
caelum, supra quam ulterius Deum in summo ponebat.
15. Sic igitur Ariani de Dei filio suspicati sunt quod esset
quaedam creatura supereminens omnibus aliis creaturis, qua mediante
Deus omnia creasset: praecipue cum etiam quidam philosophi posuerunt
quodam ordine res a primo principio processisse, ita quod per primum
creatum omnia alia sint creata.
|
|