|
1. Perfectio autem spiritualis roboris in hoc proprie consistit,
quod homo fidem Christi confiteri audeat coram quibuscumque, nec inde
retrahatur propter confusionem aliquam vel terrorem: fortitudo enim
inordinatum timorem repellit. Sacramentum igitur quo spirituale robur
regenerato confertur, eum quodammodo instituit pro fide Christi
propugnatorem. Et quia pugnantes sub aliquo principe eius insignia
deferunt, hi qui confirmationis sacramentum suscipiunt signo Christi
insigniuntur, videlicet signo crucis, quo pugnavit et vicit. Hoc
autem signum in fronte suscipiunt, in signum quod publice fidem
Christi confiteri non erubescant.
2. Haec autem insignitio fit ex confectione olei et balsami, quae
chrisma vocatur, non irrationabiliter. Nam per oleum spiritus sancti
virtus designatur, quo et Christus unctus nominatur, ut sic a
Christo Christiani dicantur, quasi sub ipso militantes. In balsamo
autem, propter odorem, bona fama ostenditur, quam necesse est habere
eos qui inter mundanos conversantur, ad fidem Christi publice
confitendam, quasi in campum certaminis de secretis Ecclesiae sinibus
producti.
3. Convenienter etiam hoc sacramentum a solis pontificibus
confertur, qui sunt quodammodo duces exercitus Christiani: nam et
apud saecularem militiam ad ducem exercitus pertinet ad militiam
eligendo quosdam adscribere; ut sic qui hoc sacramentum suscipiunt, ad
spiritualem militiam quodammodo videantur adscripti. Unde et eis manus
imponitur, ad designandam derivationem virtutis a Christo.
|
|