|
1. Sicut autem corporalis vita materiali alimento indiget, non solum
ad quantitatis augmentum, sed etiam ad naturam corporis sustentandam,
ne propter resolutiones continuas dissolvatur et eius virtus depereat;
ita necessarium fuit in spirituali vita spirituale alimentum habere,
quo regenerati et in virtutibus conserventur, et crescant.
2. Et quia spirituales effectus sub similitudine visibilium congruum
fuit nobis tradi, ut dictum est, huiusmodi spirituale alimentum nobis
traditur sub speciebus illarum rerum quibus homines communius ad
corporale alimentum utuntur. Huiusmodi autem sunt panis et vinum. Et
ideo sub speciebus panis et vini hoc traditur sacramentum.
3. Sed considerandum est quod aliter generans generato coniungitur et
aliter nutrimentum nutrito in corporalibus rebus. Generans enim non
oportet secundum substantiam generato coniungi, sed solum secundum
similitudinem et virtutem: sed alimentum oportet nutrito secundum
substantiam coniungi. Unde, ut corporalibus signis spirituales
effectus respondeant, mysterium verbi incarnati aliter nobis
coniungitur in Baptismo, qui est spiritualis regeneratio; atque
aliter in hoc Eucharistiae sacramento, quod est spirituale alimentum.
In Baptismo enim continetur verbum incarnatum solum secundum
virtutem: sed in Eucharistiae sacramento confitemur ipsum secundum
substantiam contineri.
4. Et quia complementum nostrae salutis factum est per passionem
Christi et mortem, per quam eius sanguis a carne separatus est,
separatim nobis traditur sacramentum corporis eius sub specie panis, et
sanguinis sub specie vini; ut sic in hoc sacramento passionis dominicae
memoria et repraesentatio habeatur. Et secundum hoc impletur quod
dominus dixit, Ioan. 6-56: caro mea vere est cibus, et sanguis
meus vere est potus.
|
|