|
1. Sicut autem, Christo proferente haec verba, quidam discipulorum
turbati sunt, dicentes, durus est hic sermo. Quis potest eum
audire? Ita et contra doctrinam Ecclesiae insurrexerunt haeretici
veritatem huius negantes. Dicunt enim in hoc sacramento non realiter
esse corpus et sanguinem Christi, sed significative tantum: ut sic
intelligatur quod Christus dixit, demonstrato pane, hoc est corpus
meum, ac si diceret, hoc est signum, vel figura corporis mei;
secundum quem modum et apostolus dixit, I Cor. 10-4, petra
autem erat Christus, idest, Christi figura; et ad hunc intellectum
referunt quicquid in Scripturis invenitur similiter dici.
2. Huius autem opinionis occasionem assumunt ex verbis domini, qui
de sui corporis comestione et sanguinis potatione, ut scandalum
discipulorum quod obortum fuerat sopiretur, quasi seipsum exponens,
dixit: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt: quasi
ea quae dixerat, non ad litteram, sed secundum spiritualem sensum
intelligenda essent.
3. Inducuntur etiam ad dissentiendum ex multis difficultatibus quae
ad hanc Ecclesiae doctrinam sequi videntur, propter quas hic sermo
Christi et Ecclesiae durus eis apparet.
4. Et primo quidem, difficile videtur quomodo verum corpus Christi
in altari esse incipiat. Aliquid enim incipit esse ubi prius non
fuit, dupliciter: vel per motum localem, vel per conversionem
alterius in ipsum; ut patet in igne, qui alicubi esse incipit vel quia
ibi de novo accenditur, vel quia illuc de novo apportatur. Manifestum
est autem verum corpus Christi non semper in hoc altari fuisse:
confitetur enim Ecclesia Christum in suo corpore ascendisse in
caelum. Videtur autem impossibile dici quod aliquid hic de novo
convertatur in corpus Christi. Nihil enim videtur converti in
praeexistens: cum id in quod aliquid convertitur, per huiusmodi
conversionem esse incipiat. Manifestum est autem corpus Christi
praeextitisse, utpote in utero virginali conceptum. Non igitur
videtur esse possibile quod in altari de novo esse incipiat per
conversionem alterius in ipsum. Similiter autem, nec per loci
mutationem. Quia omne quod localiter movetur, sic incipit esse in uno
loco quod desinit esse in alio, in quo prius fuit. Oportebit igitur
dicere quod, cum Christus incipit esse in hoc altari, in quo hoc
sacramentum peragitur, desinat esse in caelo, quo ascendendo
pervenerat. Amplius. Nullus motus localis terminatur simul ad duo
loca. Manifestum est autem hoc sacramentum simul in diversis altaribus
celebrari. Non est ergo possibile, quod per motum localem corpus
Christi, ibi esse incipiat.
5. Secunda difficultas ex loco accidit. Non enim semotim partes
alicuius in diversis locis continentur, ipso integro permanente.
Manifestum est autem in hoc sacramento seorsum esse panem et vinum in
locis separatis. Si igitur caro Christi sit sub specie panis, et
sanguis sub specie vini, videtur sequi quod Christus non remaneat
integer, sed semper cum hoc sacramentum agitur, eius sanguis a corpore
separetur. Adhuc. Impossibile videtur quod maius corpus in loco
minoris includatur. Manifestum est autem verum corpus Christi esse
maioris quantitatis quam panis qui in altari offertur. Impossibile
igitur videtur quod verum corpus Christi totum et integrum sit ubi
videtur esse panis. Si autem ibi est non totum, sed aliqua pars
eius, redibit primum inconveniens, quod semper dum hoc sacramentum
agitur, corpus Christi per partes discerpatur. Amplius.
Impossibile est unum corpus in pluribus locis existere. Manifestum
est autem hoc sacramentum in pluribus locis celebrari. Impossibile
igitur videtur quod corpus Christi in hoc sacramento veraciter
contineatur. Nisi forte quis dicat quod secundum aliquam particulam
est hic, et secundum aliam alibi. Ad quod iterum sequitur quod per
celebrationem huius sacramenti corpus Christi dividatur in partes: cum
tamen nec quantitas corporis Christi sufficere videatur ad tot
particulas ex eo dividendas, in quot locis hoc sacramentum peragitur.
6. Tertia difficultas est ex his quae in hoc sacramento sensu
percipimus. Sentimus enim manifeste, etiam post consecrationem, in
hoc sacramento omnia accidentia panis et vini, scilicet colorem,
saporem, odorem, figuram, quantitatem et pondus: circa quae decipi
non possumus, quia sensus circa propria sensibilia non decipitur.
Huiusmodi autem accidentia in corpore Christi esse non possunt sicut
in subiecto; similiter etiam nec in aere adiacenti: quia, cum plurima
eorum sint accidentia naturalia, requirunt subiectum determinatae
naturae, non qualis est natura corporis humani vel aeris. Nec possunt
per se subsistere: cum accidentis esse sit inesse. Accidentia etiam,
cum sint formae, individuari non possunt nisi per subiectum. Unde
remoto subiecto, essent formae universales. Relinquitur igitur
huiusmodi accidentia esse in suis determinatis subiectis, scilicet in
substantia panis et vini. Est igitur ibi substantia panis et vini, et
non substantia corporis Christi: cum impossibile videatur duo corpora
esse simul.
7. Quarta difficultas accidit ex passionibus et actionibus quae
apparent in pane et vino post consecrationem sicut et ante. Nam
vinum, si in magna quantitate sumeretur, calefaceret, et inebriaret:
panis autem et confortaret et nutriret. Videntur etiam, si diu et
incaute serventur, putrescere; et a muribus comedi; comburi etiam
possunt et in cinerem redigi et vaporem; quae omnia corpori Christi
convenire non possunt; cum fides ipsum impassibilem praedicet.
Impossibile igitur videtur quod corpus Christi in hoc sacramento
substantialiter contineatur.
8. Quinta difficultas videtur specialiter accidere ex fractione
panis: quae quidem sensibiliter apparet, nec sine subiecto esse
potest. Absurdum etiam videtur dicere quod illius fractionis subiectum
sit corpus Christi. Non igitur videtur ibi esse corpus Christi, sed
solum substantia panis et vini.
9. Haec igitur et huiusmodi sunt propter quae doctrina Christi et
Ecclesiae circa hoc sacramentum dura esse videtur.
|
|