|
1. Licet autem divina virtus sublimius et secretius in hoc sacramento
operetur quam ab homine perquiri possit, ne tamen doctrina Ecclesiae
circa hoc sacramentum, infidelibus impossibilis videatur, conandum est
ad hoc quod omnis impossibilitas excludatur.
2. Prima igitur occurrit consideratio, per quem modum verum Christi
corpus esse sub hoc sacramento incipiat.
3. Impossibile autem est quod hoc fiat per motum localem corporis
Christi. Tum quia sequeretur quod in caelo esse desineret
quandocumque hoc agitur sacramentum. Tum quia non posset simul hoc
sacramentum agi, nisi in uno loco: cum unus motus localis non nisi ad
unum terminum finiatur. Tum etiam quia motus localis instantaneus esse
non potest, sed tempore indiget. Consecratio autem perficitur in
ultimo instanti prolationis verborum.
4. Relinquitur igitur dicendum quod verum corpus Christi esse
incipiat in hoc sacramento per hoc quod substantia panis convertitur in
substantiam corporis Christi, et substantia vini in substantiam
sanguinis eius.
5. Ex hoc autem apparet falsam esse opinionem, tam eorum qui dicunt
substantiam panis simul cum substantia corporis Christi in hoc
sacramento existere; quam etiam eorum qui ponunt substantiam panis in
nihilum redigi, vel in primam materiam resolvi. Ad utrumque enim
sequitur quod corpus Christi in hoc sacramento esse incipere non possit
nisi per motum localem: quod est impossibile, ut ostensum est.
Praeterea, si substantia panis simul est in hoc sacramento cum vero
corpore Christi, potius Christo dicendum fuit, hic est corpus meum,
quam, hoc est corpus meum: cum per hic demonstretur substantia quae
videtur, quae quidem est substantia panis, si in sacramento cum
corpore Christi remaneat. Similiter etiam impossibile videtur quod
substantia panis omnino in nihilum redeat. Multum enim de natura
corporea primo creata iam in nihilum rediisset ex frequentatione huius
mysterii. Nec est decens ut in sacramento salutis divina virtute
aliquid in nihilum redigatur. Neque etiam in materiam primam
substantiam panis est possibile resolvi: cum materia prima sine forma
esse non possit. Nisi forte per materiam primam prima elementa
corporea intelligantur. In quae quidem si substantia panis
resolveretur, necesse esset hoc ipsum percipi sensu: cum elementa
corporea sensibilia sint. Esset etiam ibi localis transmutatio et
corporalis alteratio contrariorum, quae instantanea esse non possunt.
6. Sciendum tamen est quod praedicta conversio panis in corpus
Christi alterius modi est ab omnibus conversionibus naturalibus. Nam
in qualibet conversione naturali manet subiectum, in quo succedunt sibi
diversae formae, vel accidentales, sicut cum album in nigrum
convertitur, vel substantiales, sicut cum aer in ignem: unde
conversiones formales nominantur. Sed in conversione praedicta
subiectum transit in subiectum, et accidentia manent: unde haec
conversio substantialis nominatur. Et quidem qualiter haec accidentia
maneant et quare, posterius perscrutandum est.
7. Nunc autem considerare oportet quomodo subiectum in subiectum
convertatur. Quod quidem natura facere non potest. Omnis enim
naturae operatio materiam praesupponit per quam substantia
individuatur; unde natura facere non potest quod haec substantia fiat
illa, sicut quod hic digitus fiat ille digitus. Sed materia subiecta
est virtuti divinae: cum per ipsam producatur in esse. Unde divina
virtute fieri potest quod haec individua substantia in illam
praeexistentem convertatur. Sicut enim virtute naturalis agentis,
cuius operatio se extendit tantum ad immutationem formae, et existentia
subiecti supposita, hoc totum in illud totum convertitur secundum
variationem speciei et formae, utpote hic aer in hunc ignem generatum:
ita virtute divina, quae materiam non praesupponit, sed eam producit,
et haec materia convertitur in illam, et per consequens hoc individuum
in illud: individuationis enim principium materia est, sicut forma est
principium speciei.
8. Hinc autem manifestum est quod in conversione praedicta panis in
corpus Christi non est aliquod subiectum commune permanens post
conversionem: cum transmutatio fiat secundum primum subiectum, quod
est individuationis principium. Necesse est tamen aliquid remanere,
ut verum sit quod dicitur, hoc est corpus meum, quae quidem verba sunt
huius conversionis significativa et factiva. Et quia substantia panis
non manet, nec aliqua prior materia, ut ostensum est: necesse est
dicere quod maneat id quod est praeter substantiam panis. Huiusmodi
autem est accidens panis. Remanent igitur accidentia panis, etiam
post conversionem praedictam.
9. Inter accidentia vero quidam ordo considerandus est. Nam inter
omnia accidentia propinquius inhaeret substantiae quantitas dimensiva.
Deinde qualitates in substantia recipiuntur quantitate mediante, sicut
color mediante superficie: unde et per divisionem quantitatis, per
accidens dividuntur. Ulterius autem qualitates sunt actionum et
passionum principia; et relationum quarundam, ut sunt pater et
filius, dominus et servus, et alia huiusmodi. Quaedam vero
relationes immediate ad quantitates consequuntur: ut maius et minus,
duplum et dimidium, et similia. Sic igitur accidentia panis, post
conversionem praedictam, remanere ponendum est ut sola quantitas
dimensiva sine subiecto subsistat, et in ipsa qualitates fundentur
sicut in subiecto, et per consequens actiones, passiones et
relationes. Accidit igitur in hac conversione contrarium ei quod in
naturalibus mutationibus accidere solet, in quibus substantia manet ut
mutationis subiectum, accidentia vero variantur: hic autem e converso
accidens manet, et substantia transit.
10. Huiusmodi autem conversio non potest proprie dici motus, sicut
a naturali consideratur, ut subiectum requirat, sed est quaedam
substantialis successio, sicut in creatione est successio esse et non
esse, ut in secundo dictum est.
11. Haec igitur est una ratio quare accidens panis remanere
oportet: ut inveniatur aliquod manens in conversione praedicta.
12. Est autem et propter aliud necessarium. Si enim substantia
panis in corpus Christi converteretur et panis accidentia transirent,
ex tali conversione non sequeretur quod corpus Christi, secundum suam
substantiam, esset ubi prius fuit panis: nulla enim relinqueretur
habitudo corporis Christi ad locum praedictum. Sed cum quantitas
dimensiva panis remanet post conversionem, per quam panis hunc locum
sortiebatur, substantia panis in corpus Christi mutata fit corpus
Christi sub quantitate dimensiva panis; et per consequens locum panis
quodammodo sortitur, mediantibus tamen dimensionibus panis. Possunt
et aliae rationes assignari. Et quantum ad fidei rationem quae de
invisibilibus est. Et eius meritum quod circa hoc sacramentum tanto
maius est quanto invisibilius agitur, corpore Christi sub panis
accidentibus occultato. Et propter commodiorem et honestiorem usum
huius sacramenti. Esset enim horrori sumentibus, et abominationi
videntibus, si corpus Christi in sua specie a fidelibus sumeretur.
Unde sub specie panis et vini, quibus communius homines utuntur ad
esum et potum, corpus Christi proponitur manducandum, et sanguis
potandus.
|
|