|
1. His igitur consideratis circa modum conversionis, ad alia
solvenda nobis aliquatenus via patet. Dictum est enim quod locus in
quo hoc agitur sacramentum, attribuitur corpori Christi ratione
dimensionum panis, remanentium post conversionem substantiae panis in
corpus Christi. Secundum hoc igitur ea quae Christi sunt necesse est
esse in loco praedicto, secundum quod exigit ratio conversionis
praedictae.
2. Considerandum est igitur in hoc sacramento aliquid esse ex vi
conversionis, aliquid autem ex naturali concomitantia. Ex vi quidem
conversionis est in hoc sacramento illud ad quod directe conversio
terminatur: sicut sub speciebus panis corpus Christi, in quod
substantia panis convertitur, ut per verba consecrationis patet, cum
dicitur, hoc est corpus meum; et similiter sub specie vini est sanguis
Christi, cum dicitur, hic est calix sanguinis mei et cetera. Sed ex
naturali concomitantia sunt ibi omnia alia ad quae conversio non
terminatur, sed tamen ei in quod terminatur sunt realiter coniuncta.
Manifestum est enim quod conversio panis non terminatur in divinitatem
Christi, neque in eius animam; sed tamen sub specie panis est anima
Christi et eius divinitas propter unionem utriusque ad corpus
Christi.
3. Si vero in triduo mortis Christi hoc sacramentum celebratum
fuisset, non fuisset sub specie panis anima Christi, quia realiter
non erat corpori eius unita: et similiter nec sub specie panis fuisset
sanguis, nec sub specie vini corpus, propter separationem utriusque in
morte. Nunc autem, quia corpus Christi in sua natura non est sine
sanguine, sub utraque specie continetur corpus et sanguis: sed sub
specie panis continetur corpus ex vi conversionis, sanguis autem ex
naturali concomitantia: sub specie autem vini e converso.
4. Per eadem etiam patet solutio ad id quod obiiciebatur de
inaequalitate corporis Christi ad locum panis. Substantia enim panis
directe convertitur in substantiam corporis Christi: dimensiones autem
corporis Christi sunt in sacramento ex naturali concomitantia, non
autem ex vi conversionis, cum dimensiones panis remaneant. Sic igitur
corpus Christi non comparatur ad hunc locum mediantibus dimensionibus
propriis, ut eis oporteat adaequari locum: sed mediantibus
dimensionibus panis remanentibus, quibus locus adaequatur.
5. Inde etiam patet solutio ad id quod obiiciebatur de pluralitate
locorum. Corpus enim Christi per suas proprias dimensiones in uno
tantum loco existit: sed mediantibus dimensionibus panis in ipsum
transeuntis in tot locis in quot huiusmodi conversio fuerit celebrata:
non quidem divisum per partes, sed integrum in unoquoque; nam quilibet
panis consecratus in integrum corpus Christi convertitur.
|
|