|
1. Sic igitur difficultate soluta quae ex loco accidit, inspiciendum
est de ea quae ex accidentibus remanentibus esse videtur. Non enim
negari potest accidentia panis et vini remanere: cum sensus hoc
infallibiliter demonstret.
2. Neque his corpus Christi aut sanguis afficitur: quia hoc sine
eius alteratione esse non posset, nec talium accidentium capax est.
Similiter autem et substantia aeris. Unde relinquitur quod sint sine
subiecto. Tamen per modum praedictum: ut scilicet sola quantitas
dimensiva sine subiecto subsistat, et ipsa aliis accidentibus praebeat
subiectum.
3. Nec est impossibile quod accidens virtute divina subsistere possit
sine subiecto. Idem enim est iudicandum de productione rerum, et
conservatione earum in esse. Divina autem virtus potest producere
effectus quarumcumque causarum secundarum sine ipsis causis secundis:
sicut potuit formare hominem sine semine, et sanare febrem sine
operatione naturae. Quod accidit propter infinitatem virtutis eius,
et quia omnibus causis secundis largitur virtutem agendi. Unde et
effectus causarum secundarum conservare potest in esse sine causis
secundis. Et hoc modo in hoc sacramento accidens conservat in esse,
sublata substantia quae ipsum conservabat.
4. Quod quidem praecipue dici potest de quantitatibus dimensivis:
quas etiam Platonici posuerunt per se subsistere, propter hoc quod
secundum intellectum separantur. Manifestum est autem quod plus potest
Deus in operando quam intellectus in apprehendendo.
5. Habet autem et hoc proprium quantitas dimensiva inter accidentia
reliqua, quod ipsa secundum se individuatur. Quod ideo est, quia
positio, quae est ordo partium in toto, in eius ratione includitur:
est enim quantitas positionem habens. Ubicumque autem intelligitur
diversitas partium eiusdem speciei, necesse est intelligi
individuationem: nam quae sunt unius speciei, non multiplicantur nisi
secundum individuum; et inde est quod non possunt apprehendi multae
albedines nisi secundum quod sunt in diversis subiectis; possunt autem
apprehendi multae lineae, etiam si secundum se considerentur: diversus
enim situs, qui per se lineae inest, ad pluralitatem linearum
sufficiens est.
6. Et quia sola quantitas dimensiva de sui ratione habet unde
multiplicatio individuorum in eadem specie possit accidere, prima radix
huiusmodi multiplicationis ex dimensione esse videtur: quia et in
genere substantiae multiplicatio fit secundum divisionem materiae; quae
nec intelligi posset nisi secundum quod materia sub dimensionibus
consideratur; nam, remota quantitate, substantia omnis indivisibilis
est, ut patet per philosophum in I physicorum.
7. Manifestum est autem quod in aliis generibus accidentium,
multiplicantur individua eiusdem speciei ex parte subiecti. Et sic
relinquitur quod, cum in huiusmodi sacramento ponamus dimensiones per
se subsistere; et alia accidentia in eis sicut in subiecto fundari:
non oportet nos dicere quod accidentia huiusmodi individuata non sint;
remanet enim in ipsis dimensionibus individuationis radix.
|
|