|
1. His autem consideratis, quae ad quartam difficultatem pertinent
consideranda sunt. Circa quae aliquid quidem est quod de facili
expediri potest: aliquid quidem est quod maiorem difficultatem
praetendit.
2. Quod enim in hoc sacramento eaedem actiones appareant quae prius
in substantia panis et vini apparebant, puta quod similiter immutent
sensum, similiter etiam alterent aerem circumstantem, vel quodlibet
aliud, odore aut colore: satis conveniens videtur ex his quae posita
sunt. Dictum est enim quod in hoc sacramento remanent accidentia panis
et vini: inter quae sunt qualitates sensibiles, quae sunt huiusmodi
actionum principia.
3. Rursus, circa passiones aliquas, puta quae fiunt secundum
alterationes huiusmodi accidentium, non magna etiam difficultas
accidit, si praemissa supponantur. Cum enim praemissum sit quod alia
accidentia in dimensionibus fundantur sicut in subiecto, per eundem
modum circa huiusmodi subiectum alteratio aliorum accidentium
considerari potest, sicut si esset ibi substantia; ut puta si vinum
esset calefactum et infrigidaretur, aut mutaret saporem, aut aliquod
huiusmodi.
4. Sed maxima difficultas apparet circa generationem et corruptionem
quae in hoc sacramento videtur accidere. Nam si quis in magna
quantitate hoc sacramentali cibo uteretur, sustentari posset, et vino
etiam inebriari, secundum illud apostoli I Cor. 11-21, alius
esurit, alius ebrius est: quae quidem accidere non possent nisi ex hoc
sacramento caro et sanguis generaretur; nam nutrimentum convertitur in
substantiam nutriti;- quamvis quidam dicant hominem sacramentali cibo
non posse nutriri, sed solum confortari et refocillari, sicut cum ad
odorem vini confortatur. Sed haec quidem confortatio ad horam accidere
potest: non autem sufficit ad sustentandum hominem, si diu sine cibo
permaneat. Experimento autem de facili inveniretur hominem diu
sacramentali cibo sustentari posse.
5. Mirandum etiam videtur cur negent hominem hoc sacramentali cibo
posse nutriri, refugientes hoc sacramentum in carnem et sanguinem posse
converti: cum ad sensum appareat quod per putrefactionem vel
combustionem in aliam substantiam, scilicet cineris et pulveris,
convertatur.
6. Quod quidem difficile tamen videtur: eo quod nec videatur
possibile quod ex accidentibus fiat substantia: nec credi fas sit quod
substantia corporis Christi, quae est impassibilis, in aliam
substantiam convertatur.
7. Si quis autem dicere velit quod, sicut miraculose panis in corpus
Christi convertitur, ita miraculose accidentia in substantiam
convertuntur: primum quidem, hoc non videtur miraculo esse
conveniens, quod hoc sacramentum putrescat, vel per combustionem
dissolvatur; deinde, quia putrefactio et combustio consueto naturae
ordine huic sacramento accidere inveniuntur: quod non solet esse in his
quae miraculose fiunt.
8. Ad hanc dubitationem tollendam quaedam famosa positio est
adinventa, quae a multis tenetur. Dicunt enim quod, cum contingit
hoc sacramentum in carnem converti aut sanguinem per nutrimentum, vel
in cinerem per combustionem aut putrefactionem, non convertuntur
accidentia in substantiam; neque substantia corporis Christi; sed
redit, divino miraculo, substantia panis quae prius fuerat, et ex ea
generantur illa in quae hoc sacramentum converti invenitur.
9. Sed hoc quidem omnino stare non potest. Ostensum est enim supra
quod substantia panis in substantiam corporis Christi convertitur.
Quod autem in aliquid conversum est, redire non potest nisi e converso
illud reconvertatur in ipsum. Si igitur substantia panis redit,
sequitur quod substantia corporis Christi reconvertitur in panem.
Quod est absurdum.
10. Adhuc, si substantia panis redit, necesse est quod vel redeat
speciebus panis manentibus; vel speciebus panis iam destructis.
Speciebus quidem panis durantibus, substantia panis redire non
potest: quia quandiu species manent, manet sub eis substantia corporis
Christi; sequeretur ergo quod simul esset ibi substantia panis et
substantia corporis Christi. Similiter etiam neque, corruptis
speciebus panis, substantia panis redire potest: tum quia substantia
panis non est sine propriis speciebus; tum quia, destructis speciebus
panis, iam generata est alia substantia, ad cuius generationem
ponebatur quod substantia panis rediret.
11. Melius igitur dicendum videtur quod in ipsa consecratione,
sicut substantia panis in corpus Christi miraculose convertitur, ita
miraculose accidentibus confertur quod subsistant, quod est proprium
substantiae: et per consequens quod omnia possint facere et pati quae
substantia posset facere et pati, si substantia adesset. Unde sine
novo miraculo, et inebriare et nutrire, et incinerari et putrefieri
possunt, eodem modo et ordine ac si substantia panis et vini adesset.
|
|