|
1. Restat autem ea quae ad quintam difficultatem pertinent
speculari. Manifestum est autem secundum praedicta, quod fractionis
subiectum ponere possumus dimensiones per se subsistentes. Nec tamen,
huiusmodi dimensionibus fractis, frangitur substantia corporis
Christi: eo quod totum corpus Christi sub qualibet portione
remaneat.
2. Quod quidem, etsi difficile videatur tamen secundum ea quae
praemissa sunt, expositionem habet. Dictum est enim supra quod corpus
Christi est in hoc sacramento per substantiam suam ex vi sacramenti;
dimensiones autem corporis Christi sunt ibi ex naturali concomitantia
quam ad substantiam habent; e contrario ei secundum quod corpus
naturaliter est in loco; nam corpus naturale est in loco mediantibus
dimensionibus quibus loco commensuratur.
3. Alio autem modo se habet aliquid substantiale ad id in quo est;
et alio modo aliquid quantum. Nam quantum totum ita est in aliquo toto
quod totum non est in parte, sed pars in parte, sicut totum in toto.
Unde et corpus naturale sic est in toto loco totum quod non est totum
in qualibet parte loci, sed partes corporis partibus loci aptantur: eo
quod est in loco mediantibus dimensionibus. Si autem aliquid
substantiale sit in aliquo toto totum, etiam totum est in qualibet
parte eius: sicut tota natura et species aquae in qualibet parte aquae
est, et tota anima est in qualibet corporis parte.
4. Quia igitur corpus Christi est in sacramento ratione suae
substantiae, in quam conversa est substantia panis dimensionibus eius
manentibus; sicut tota species panis erat sub qualibet parte
dimensionum, ita integrum corpus Christi est sub qualibet parte
earundem. Non igitur fractio illa, seu divisio, attingit ad corpus
Christi, ut sit in illo sicut in subiecto: sed subiectum eius sunt
dimensiones panis vel vini remanentes, sicut et aliorum accidentium
ibidem remanentium diximus eas esse subiectum.
|
|