|
1. His igitur difficultatibus remotis, manifestum est quod id quod
ecclesiastica traditio habet circa sacramentum altaris, nihil continet
impossibile Deo, qui omnia potest.
2. Nec etiam contra Ecclesiae traditionem est verbum domini dicentis
ad discipulos, qui de hac doctrina scandalizati videbantur: verba quae
ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Non enim per hoc dedit
intelligere quod vera caro sua in hoc sacramento manducanda fidelibus
non traderetur: sed quia non traditur manducanda carnaliter, ut
scilicet, sicut alii cibi carnales, in propria specie dilacerata
sumeretur; sed quia quodam spirituali modo sumitur, praeter
consuetudinem aliorum ciborum carnalium.
|
|