|
1. Quia vero, ut supra dictum est, ex pane et vino hoc sacramentum
conficitur, necesse est eas conditiones servari in pane et vino, ut ex
eis hoc sacramentum confici possit, quae sunt de ratione panis et
vini. Vinum autem non dicitur nisi liquor qui ex uvis exprimitur: nec
panis proprie dicitur nisi qui ex granis tritici conficitur. Alii vero
qui dicuntur panes, pro defectu panis triticei, ad eius supplementum,
in usum venerunt: et similiter alii liquores in usum vini. Unde nec
ex alio pane nec ex alio vino hoc sacramentum confici posset: neque
etiam si pani et vino tanta alienae materiae admixtio fieret quod
species solveretur.
2. Si qua vero huiusmodi pani et vino accidunt quae non sunt de
ratione panis et vini, manifestum est quod, his praetermissis, potest
verum confici sacramentum. Unde, cum esse fermentatum vel azymum non
sit de ratione panis, sed utrolibet existente species panis salvetur,
ex utrolibet pane potest confici sacramentum. Et propter hoc diversae
Ecclesiae diversum in hoc usum habent: et utrumque congruere potest
significationi sacramenti. Nam, ut Gregorius dicit in registro:
Romana Ecclesia offert azymos panes, propterea quod dominus sine ulla
commixtione carnem suscepit. Sed caeterae Ecclesiae offerunt
fermentatum: pro eo quod verbum patris indutum est carne, et est verus
Deus et verus homo, sicut et fermentum commiscetur farinae.
3. Congruit tamen magis puritati corporis mystici, idest
Ecclesiae, quae in hoc sacramento configuratur, usus azymi panis:
secundum illud apostoli, I Cor. 5-7 Pascha nostrum immolatus est
Christus. Itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
4. Per hoc autem excluditur error quorundam Graecorum, qui dicunt
in azymo sacramentum hoc celebrari non posse. Quod etiam evidenter
Evangelii auctoritate destruitur. Dicitur enim Matth. 25-17;
et Marc. 14-12; et Luc. 22-7, quod dominus prima die
azymorum Pascha cum discipulis suis comedit, et tunc hoc sacramentum
instituit. Cum autem non esset licitum secundum legem quod prima die
azymorum fermentatum in domibus Iudaeorum inveniretur, ut patet Exodi
12-15, dominus autem, quandiu fuit in mundo, legem servavit:
manifestum est quod panem azymum in corpus suum convertit, et
discipulis sumendum dedit. Stultum est igitur improbare in usu
Ecclesiae Latinorum quod dominus in ipsa institutione huius sacramenti
servavit.
5. Sciendum tamen quod quidam dicunt ipsum praevenisse diem
azymorum, propter passionem imminentem: et tunc fermentato pane eum
usum fuisse. Quod quidem ostendere nituntur ex duobus. Primo ex hoc
quod dicitur Ioan. 13-1 quod ante diem festum Paschae dominus cum
discipulis cenam celebravit, in qua corpus suum consecravit, sicut
apostolus tradit I Cor. 11-23. Unde videtur quod Christus
cenam celebraverit ante diem azymorum: et sic in consecratione sui
corporis usus fuerit pane fermentato. Hoc etiam confirmare volunt per
hoc quod habetur Ioan. 18-28, quod sexta feria, qua Christus
est crucifixus, Iudaei non intraverunt praetorium Pilati, ut non
contaminarentur, sed manducarent Pascha. Pascha autem dicuntur
azyma. Ergo concludunt quod cena fuit celebrata ante azyma.
6. Ad hoc autem respondetur quod, sicut dominus mandat Exodi 12,
festum azymorum septem diebus celebrabatur, inter quos dies prima erat
sancta atque solemnis praecipue inter alias, quod erat quintadecima die
mensis. Sed quia apud Iudaeos solemnitates a praecedenti vespere
incipiebant, ideo quartadecima die ad vesperam incipiebant comedere
azyma, et comedebant per septem subsequentes dies. Et ideo dicitur in
eodem capitulo: primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam,
comedetis azyma, usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad
vesperam. Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus
vestris. Et eadem quartadecima die ad vesperas immolabatur agnus
paschalis. Prima ergo dies azymorum a tribus Evangelistis,
Matthaeo, Marco, Luca, dicitur quartadecima dies mensis: quia ad
vesperam comedebant azyma, et tunc immolabatur Pascha, idest agnus
paschalis: et hoc erat secundum Ioannem, ante diem festum Paschae,
idest ante diem quintam decimam diem mensis, qui erat solemnior inter
omnes, in quo Iudaei volebant comedere Pascha, idest panes azymos
paschales, non autem agnum paschalem. Et sic nulla discordia inter
Evangelistas existente, planum est quod Christus ex azymo pane corpus
suum consecravit in cena. Unde manifestum fit quod rationabiliter
Latinorum Ecclesia pane azymo utitur in hoc sacramento.
|
|