|
1. Hanc autem positionem divinae Scripturae repugnare manifeste
potest percipere, si quis sacrarum Scripturarum dicta diligenter
consideret.
2. Cum enim Scriptura divina et Christum Dei filium, et Angelos
Dei filios nominet, alia tamen et alia ratione: unde apostolus,
Hebr. 1-5, dicit: cui dixit aliquando Angelorum, filius meus es
tu, ego hodie genui te? Quod ad Christum asserit esse dictum.
Secundum autem positionem praedictam, eadem ratione Angeli filii
dicerentur et Christus: utrisque enim nomen filiationis competeret
secundum quandam sublimitatem naturae, in qua creati sunt a Deo.
3. Nec obstat si Christus sit excellentioris naturae prae aliis
Angelis: quia etiam inter Angelos ordines diversi inveniuntur, ut ex
superioribus patet, et tamen omnibus eadem filiationis ratio competit.
Non igitur Christus filius Dei dicitur secundum quod asserit
praedicta positio.
4. Item. Cum ratione creationis nomen filiationis divinae multis
conveniat, quia omnibus Angelis et sanctis; si etiam Christus eadem
ratione filius diceretur, non esset unigenitus, licet, propter
excellentiam suae naturae, inter ceteros primogenitus posset dici.
Asserit autem eum Scriptura esse unigenitum, Ioan. 1-14:
vidimus eum quasi unigenitum a patre. Non igitur ratione creationis
Dei filius dicitur.
5. Amplius. Nomen filiationis proprie et vere generationem
viventium consequitur, in quibus genitum ex substantia generantis
procedit: alias enim nomen filiationis non secundum veritatem, sed
potius secundum similitudinem accipitur, cum filios dicimus aut
discipulos, aut hos quorum gerimus curam. Si igitur Christus non
diceretur filius nisi ratione creationis, cum id quod creatur a Deo,
non ex substantia Dei derivetur, Christus vere filius dici non
posset. Dicitur autem verus filius, I Ioan. ult.: ut simus,
inquit, in vero filio eius, Iesu Christo. Non igitur Dei filius
dicitur, quasi a Deo creatus in quantacumque naturae excellentia, sed
quasi ex Dei substantia genitus.
6. Praeterea. Si Christus ratione creationis filius dicitur, non
erit verus Deus: nihil enim creatum Deus potest dici nisi per quandam
similitudinem ad Deum. Ipse autem Iesus Christus est verus Deus:
cum enim Ioannes dixisset, ut simus in vero filio eius, subdit: hic
est verus Deus et vita aeterna. Non igitur Christus filius Dei
dicitur ratione creationis.
7. Amplius. Apostolus, ad Rom. 9-5, dicit: ex quibus
Christus est secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula, amen. Et Tit. 2-13: expectantes beatam spem, et
adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Et
Ierem. 23 dicitur: suscitabo David germen iustum et postea
subditur, et hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus iustus noster,
ubi in Hebraeo habetur nomen tetragrammaton, quod de solo Deo certum
est dici. Ex quibus apparet quod filius Dei est verus Deus.
8. Praeterea. Si Christus verus filius est, de necessitate
sequitur quod sit verus Deus. Non enim vere filius potest dici quod
ab alio gignitur, etiam si de substantia generantis nascatur nisi in
similem speciem generantis procedat: oportet enim quod filius hominis
homo sit. Si igitur Christus est verus filius Dei, oportet quod sit
verus Deus. Non est igitur aliquid creatum.
9. Item. Nulla creatura recipit totam plenitudinem divinae
bonitatis: quia, sicut ex superioribus patet, perfectiones a Deo in
creaturas per modum cuiusdam descensus procedunt. Christus autem habet
in se totam plenitudinem divinae bonitatis: dicit enim apostolus, ad
Coloss. 2-9: in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis.
Christus ergo non est creatura.
10. Adhuc. Licet intellectus Angeli perfectiorem cognitionem
habeat quam intellectus hominis, tamen multum deficit ab intellectu
divino. Intellectus autem Christi non deficit in cognitione ab
intellectu divino: dicit enim apostolus, ad Coloss. 2-3, quod in
Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Non
est igitur Christus filius Dei creatura.
11. Amplius. Quicquid Deus habet in seipso, est eius essentia,
ut in primo ostensum est. Omnia autem quae habet pater, sunt filii:
dicit enim ipse filius, Ioan. 16-15: omnia quae habet pater,
mea sunt; et Ioan. 17-10, ad patrem loquens, ait: mea omnia
tua sunt, et tua mea sunt. Est ergo eadem essentia et natura patris
et filii. Non est igitur filius creatura.
12. Praeterea. Apostolus dicit, Philipp. 2, quod filius,
antequam exinaniret semetipsum formam servi accipiens, in forma Dei
erat. Per formam autem Dei non aliud intelligitur quam natura
divina: sicut per formam servi non intelligitur aliud quam humana
natura. Est ergo filius in natura divina. Non est igitur creatura.
13. Item. Nihil creatum potest esse Deo aequale. Filius autem
est patri aequalis. Dicitur enim Ioan. 5-18: quaerebant eum
Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem
suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens. Haec est autem
Evangelistae narratio, cuius testimonium verum est, quod Christus
filium Dei se dicebat et Deo aequalem, et propterea eum Iudaei
persequebantur. Nec dubium est alicui Christiano quin illud quod
Christus de se dixit, verum sit: cum et apostolus dicat, Philipp.
2-6, hoc non fuisse rapinam, quod aequalem se esse patri arbitratus
est. Est ergo filius aequalis patri. Non est igitur creatura.
14. Amplius. In Psalmo legitur non esse similitudinem alicuius ad
Deum etiam inter Angelos qui filii Dei dicuntur: quis, inquit,
similis Deo in filiis Dei? Et alibi: Deus, quis similis erit
tibi? Quod de perfecta similitudine accipi oportet: quod patet ex his
quae in primo libro tractata sunt. Christus autem perfectam sui
similitudinem ad patrem ostendit etiam in vivendo: dicitur enim Ioan.
5-26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio
vitam habere in semetipso. Non est igitur Christus computandus inter
filios Dei creatos.
15. Adhuc. Nulla substantia creata repraesentat Deum quantum ad
eius substantiam: quicquid enim ex perfectione cuiuscumque creaturae
apparet, minus est quam quod Deus est; unde per nullam creaturam
sciri potest de Deo quid est. Filius autem repraesentat patrem:
dicit enim de eo apostolus, ad Coloss. 1-15, quod est imago
invisibilis Dei. Et ne aestimetur esse imago deficiens, essentiam
Dei non repraesentans, per quam non possit cognosci de Deo quid est,
sicut vir dicitur imago Dei, I ad Cor. 11-7; ostenditur
perfecta esse imago, ipsam Dei substantiam repraesentans, Hebr.
1-3, dicente apostolo: cum sit splendor gloriae, et figura
substantiae eius. Non est igitur filius creatura.
16. Praeterea. Nihil quod est in aliquo genere, est universalis
causa eorum quae sunt in genere illo, sicut universalis causa hominum
non est aliquis homo, nihil enim est sui ipsius causa: sed sol, qui
est extra genus humanum, est universalis causa generationis humanae,
et ulterius Deus. Filius autem est universalis causa creaturarum:
dicitur enim Ioan. 1-3: omnia per ipsum facta sunt; et Proverb.
8-30, dicit sapientia genita: cum eo eram componens omnia, et
apostolus dicit, ad Coloss. 1-16: in ipso condita sunt universa
in caelo et in terra. Ipse igitur non est de genere creaturarum.
17. Item. Ex ostensis in secundo libro manifestum est quod
substantiae incorporeae, quas Angelos dicimus, non possunt aliter
fieri quam per creationem; et etiam ostensum est quod nulla substantia
potest creare nisi solus Deus. Sed Dei filius Iesus Christus est
causa Angelorum, eos in esse producens: dicit enim apostolus: sive
throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia
per ipsum et in ipso creata sunt. Ipse igitur filius non est
creatura.
18. Praeterea. Cum propria actio cuiuslibet rei sequatur naturam
ipsius, nulli competit propria actio alicuius rei cui non competit
illius rei natura: quod enim non habet humanam speciem, nec actionem
humanam habere potest. Propriae autem actiones Dei conveniunt filio:
sicut creare, ut iam ostensum est; continere et conservare omnia in
esse; et peccata purgare; quae propria esse Dei ex superioribus
patet. Dicitur autem de filio, ad Coloss. 1-17, quod omnia in
ipso constant; et ad Hebr. 1-3, dicitur quod portat omnia verbo
virtutis suae, purgationem peccatorum faciens. Filius igitur Dei est
naturae divinae, et non est creatura.
19. Sed quia posset Arianus dicere quod haec filius facit non
tanquam principale agens, sed sicut instrumentum principalis agentis,
quod per propriam virtutem non agit, sed solum per virtutem principalis
agentis, hanc rationem dominus excludit, Ioan. 5-19, dicens:
quaecumque pater facit haec et filius similiter facit. Sicut igitur
pater per se operatur et propria virtute, ita et filius.
20. Ulterius etiam ex hoc verbo concluditur, quod sit eadem virtus
et potestas filii et patris. Non solum enim dicit quod filius
similiter operatur sicut et pater, sed quod eadem et similiter. Idem
autem non potest esse operatum eodem modo a duobus agentibus nisi vel
dissimiliter, sicut idem fit a principali agente et instrumento: vel,
si similiter, oportet quod conveniant in una virtute. Quae quidem
virtus quandoque congregatur ex diversis virtutibus in diversis
agentibus inventis, sicut patet in multis trahentibus navem: omnes
enim similiter trahunt, et quia virtus cuiuslibet imperfecta est et
insufficiens ad istum effectum, ex diversis virtutibus congregatur una
virtus omnium, quae sufficit ad trahendum navem. Hoc autem non potest
dici in patre et filio: virtus enim Dei patris non est imperfecta,
sed infinita, ut in primo ostensum est. Oportet igitur quod eadem
numero sit virtus patris et filii. Et cum virtus consequatur naturam
rei, oportet quod eadem numero sit natura et essentia patris et filii.
Quod etiam ex praecedentibus concludi potest. Nam si in filio est
natura divina, ut multipliciter ostensum est; cum natura divina
multiplicari non possit, ut in primo libro ostensum est: sequitur de
necessitate quod sit eadem numero natura et essentia in patre et filio.
21. Item. Ultima nostra beatitudo in solo Deo est; in quo etiam
solo spes hominis debet poni; et cui soli est honor latriae
exhibendus, ut in tertio libro ostensum est. Beatitudo autem nostra
in Dei filio est. Dicit enim, Ioan. 17-3: haec est vita
aeterna, ut cognoscant te, scilicet patrem, et quem misisti, Iesum
Christum. Et I Ioan. ult., dicitur de filio quod est verus Deus
et vita aeterna. Certum est autem nomine vitae aeternae in Scripturis
sacris ultimam beatitudinem significari. Dicit etiam Isaias de
filio, ut apostolus inducit: erit radix Iesse, et qui exurget regere
gentes, in eo gentes sperabunt. Dicitur etiam in Psalmo: et
adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et Ioan.
5-23 dicitur: omnes honorificent filium sicut honorificant patrem.
Et iterum in Psalmo dicitur: adorate eum omnes Angeli eius: quod de
filio apostolus introducit Hebr. 1-6. Manifestum est igitur
filium Dei verum Deum esse.
22. Ad hoc etiam ostendendum valent ea quae superius contra
Photinum inducta sunt ad ostendendum Christum Deum esse non factum,
sed verum.
23. Ex praemissis igitur et consimilibus sacrae Scripturae
documentis Ecclesia Catholica docta, Christum verum et naturalem
Dei filium confitetur, aeternum, patri aequalem, et verum Deum,
eiusdem essentiae et naturae cum patre, genitum, non creatum nec
factum.
24. Unde patet quod sola Ecclesiae Catholicae fides vere
confitetur generationem in Deo, dum ipsam generationem filii ad hoc
refert quod filius accepit divinam naturam a patre. Alii vero
haeretici ad aliquam extraneam naturam hanc generationem referunt:
Photinus quidem et Sabellius ad humanam; Arius autem non ad
humanam, sed ad quandam naturam creatam digniorem ceteris creaturis.
Differt etiam Arius a Sabellio et Photino quod hic generationem
praedictam asserit ante mundum fuisse; illi vero eam fuisse negant ante
nativitatem ex virgine. Sabellius tamen a Photino differt in hoc,
quod Sabellius Christum verum Deum confitetur et naturalem, non
autem Photinus neque Arius: sed Photinus purum hominem; Arius
autem quasi commixtum ex quadam excellentissima creatura divina et
humana. Hi tamen aliam esse personam patris et filii confitentur,
quod Sabellius negat.
25. Fides ergo Catholica, media via incedens, confitetur, cum
Ario et Photino, contra Sabellium, aliam personam patris et filii,
et filium genitum, patrem vero omnino ingenitum: cum Sabellio vero,
contra Photinum et Arium, Christum verum et naturalem Deum et
eiusdem naturae cum patre, licet non eiusdem personae. Ex quo etiam
indicium veritatis Catholicae sumi potest: nam vero, ut philosophus
dicit, etiam falsa attestantur: falsa vero non solum a veris, sed
etiam ab invicem distant.
|
|