|
1. Quamvis autem per praedicta sacramenta hominibus gratia
conferatur, non tamen per acceptam gratiam impeccabiles fiunt.
2. Gratuita enim dona recipiuntur in anima sicut habituales
dispositiones: non enim homo secundum ea semper agit. Nihil autem
prohibet eum qui habitum habet, agere secundum habitum vel contra eum:
sicut grammaticus potest secundum grammaticam recte loqui, vel etiam
contra grammaticam loqui incongrue. Et ita est etiam de habitibus
virtutum moralium: potest enim qui iustitiae habitum habet, et contra
iustitiam agere. Quod ideo est quia usus habituum in nobis ex
voluntate est: voluntas autem ad utrumque oppositorum se habet.
Manifestum est igitur quod suscipiens gratuita dona peccare potest
contra gratiam agendo.
3. Adhuc. Impeccabilitas in homine esse non potest sine
immutabilitate voluntatis. Immutabilitas autem voluntatis non potest
homini competere nisi secundum quod attingit ultimum finem. Ex hoc
enim voluntas immutabilis redditur quod totaliter impletur, ita quod
non habet quo divertat ab eo in quo est firmata. Impletio autem
voluntatis non competit homini nisi ut finem ultimum attingenti:
quandiu enim restat aliquid ad desiderandum, voluntas impleta non est.
Sic igitur homini impeccabilitas non competit antequam ad ultimum finem
perveniat. Quod quidem non datur homini in gratia quae in sacramentis
confertur: quia sacramenta sunt in adiutorium hominis secundum quod est
in via ad finem. Non igitur ex gratia in sacramentis percepta aliquis
impeccabilis redditur.
4. Amplius. Omne peccatum ex quadam ignorantia contingit: unde
dicit philosophus quod omnis malus est ignorans; et in proverbiis
dicitur: errant qui operantur malum. Tunc igitur solum homo securus
potest esse a peccato secundum voluntatem, quando secundum intellectum
securus est ab ignorantia et errore. Manifestum est autem quod homo
non redditur immunis ab omni ignorantia et errore per gratiam in
sacramentis perceptam: hoc enim est hominis secundum intellectum illam
veritatem inspicientis quae est certitudo omnium veritatum; quae quidem
inspectio est ultimus hominis finis, ut in tertio ostensum est. Non
igitur per gratiam sacramentorum homo impeccabilis redditur.
5. Item. Ad alterationem hominis quae est secundum malitiam et
virtutem, multum operatur alteratio quae est secundum animae
passiones: nam ex eo quod ratione passiones animae refrenantur et
ordinantur, homo virtuosus fit vel in virtute conservatur: ex eo vero
quod ratio sequitur passiones, homo redditur vitiosus. Quandiu igitur
homo est alterabilis secundum animae passiones, est etiam alterabilis
secundum vitium et virtutem. Alteratio autem quae est secundum animae
passiones, non tollitur per gratiam in sacramentis collatam, sed manet
in homine quandiu anima passibili corpori unitur. Manifestum est
igitur quod per sacramentorum gratiam homo impeccabilis non redditur.
6. Praeterea. Superfluum videtur eos admonere ne peccent qui
peccare non possunt. Sed per evangelicam et apostolicam doctrinam
admonentur fideles iam per sacramenta spiritus sancti gratiam
consecuti: dicitur enim Hebr. 12-15: contemplantes ne quis
desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis, sursum germinans,
impediat; et Ephes. 4-30: nolite contristare spiritum sanctum
Dei, in quo signati estis; et I Cor. 10-12: qui se existimat
stare, videat ne cadat. Ipse etiam apostolus de se dicit: castigo
corpus meum et in servitutem redigo: ne forte, cum aliis
praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Non igitur per gratiam in
sacramentis perceptam homines impeccabiles redduntur.
7. Per hoc excluditur quorundam haereticorum error, qui dicunt quod
homo, postquam gratiam spiritus percepit, peccare non potest: et si
peccat, nunquam gratiam spiritus sancti habuit.
8. Assumunt autem in fulcimentum sui erroris quod dicitur I Cor.
13-8: caritas nunquam excidit. Et I Ioan. 3-6 dicitur:
omnis qui in eo manet non peccat; et omnis qui peccat, non vidit nec
cognovit eum. Et infra expressius: omnis qui est ex Deo, peccatum
non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare,
quoniam ex Deo natus est.
9. Sed haec ad eorum propositum ostendendum efficacia non sunt. Non
enim dicitur quod caritas nunquam excidit, propter hoc quod ille qui
habet caritatem, eam quandoque non amittat, cum dicatur Apoc.
2-4, habeo adversum te pauca, quod caritatem tuam primam
reliquisti. Sed ideo dictum est quod caritas nunquam excidit, quia,
cum cetera dona spiritus sancti de sui ratione imperfectionem habentia,
utpote spiritus prophetiae et huiusmodi, evacuentur cum venerit quod
perfectum est, caritas in illo perfectionis statu remanebit.
10. Ea vero quae ex epistola Ioannis inducta sunt, ideo dicuntur
quia dona spiritus sancti quibus homo adoptatur vel renascitur in filium
Dei, quantum est de se, tantam habent virtutem quod hominem sine
peccato conservare possunt, nec homo peccare potest secundum ea
vivens. Potest tamen contra ea agere, et ab eis discedendo peccare.
Sic enim dictum est, qui natus est ex Deo, non potest peccare,
sicut si diceretur quod calidum non potest infrigidare: id tamen quod
est calidum, potest fieri frigidum, et sic infrigidabit. Vel sicut
si diceretur, iustus non iniusta agit: scilicet, inquantum est
iustus.
|
|