|
1. Ex praemissis autem apparet ulterius quod homo post sacramentalem
gratiam susceptam in peccatum cadens, iterum reparari potest ad
gratiam.
2. Ut enim ostensum est, quandiu hic vivitur, voluntas mutabilis
est secundum vitium et virtutem. Sicut igitur post acceptam gratiam
potest peccare, ita et a peccato, ut videtur, potest ad virtutem
redire.
3. Item. Manifestum est bonum esse potentius malo: nam malum non
agit nisi in virtute boni, ut supra in tertio est ostensum. Si igitur
voluntas hominis a statu gratiae per peccatum avertitur, multo magis
per gratiam potest a peccato revocari.
4. Adhuc. Immobilitas voluntatis non competit alicui quandiu est in
via. Sed quandiu hic homo vivit, est in via tendendi in ultimum
finem. Non igitur habet immobilem voluntatem in malo, ut non possit
per divinam gratiam reverti ad bonum.
5. Amplius. Manifestum est quod a peccatis quae quis ante gratiam
perceptam in sacramentis commisit, per sacramentorum gratiam
liberatur: dicit enim apostolus, I ad Cor. 6-9 neque
fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, etc., regnum
Dei possidebunt. Et hoc quidem fuistis aliquando, sed abluti estis,
sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri
Iesu Christi, et in spiritu Dei nostri. Manifestum est etiam quod
gratia in sacramentis collata naturae bonum non minuit, sed auget.
Pertinet autem hoc ad bonum naturae, quod a peccato reducibilis sit in
statum iustitiae: nam potentia ad bonum quoddam bonum est. Igitur,
si contingat peccare post gratiam perceptam, adhuc homo reducibilis
erit ad statum iustitiae.
6. Adhuc. Si peccantes post Baptismum ad gratiam redire non
possunt, tollitur eis spes salutis. Desperatio autem est via ad
libere peccandum: dicitur enim ad Ephes. 4-19 de quibusdam quod
desperantes tradiderunt semetipsos impudicitiae, in operationem omnis
immunditiae et avaritiae. Periculosissima est igitur haec positio,
quae in tantam sentinam vitiorum homines inducit.
7. Praeterea. Ostensum est supra quod gratia in sacramentis
percepta non constituit hominem impeccabilem. Si igitur post gratiam
in sacramentis perceptam peccans ad statum iustitiae redire non posset,
periculosum esset sacramenta percipere. Quod patet esse inconveniens.
Non igitur peccantibus post sacramenta percepta reditus ad iustitiam
denegatur.
8. Hoc etiam auctoritate sacrae Scripturae confirmatur. Dicitur
enim I Ioan. 2-1: filioli mei, haec scribo vobis ut non
peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem,
Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris:
quae quidem verba manifestum est quod fidelibus iam renatis
proponebantur. Paulus etiam de Corinthio fornicario scribit II
Cor. 2-6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a
pluribus, ita ut e contrario magis doleatis et consolemini. Et
infra, 7-9, dicit: gaudeo, non quia contristati estis, sed quia
contristati estis ad poenitentiam. Dicitur etiam Ier. 3-1: tu
autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit
dominus. Et Thren. ult.: converte nos, domine, ad te, et
convertemur, innova dies nostros sicut a principio. Ex quibus omnibus
apparet quod, si fideles post gratiam lapsi fuerint, iterum patet eis
reditus ad salutem.
9. Per hoc autem excluditur error Novatianorum, qui peccantibus
post Baptismum indulgentiam denegabant.
10. Ponebant autem sui erroris occasionem ex eo quod dicitur Hebr.
6-4 impossibile est eos qui semel sunt illuminati, et gustaverunt
donum caeleste, et participes sunt facti spiritus sancti, gustaverunt
nihilominus bonum verbum Dei, virtutesque saeculi venturi, et
prolapsi sunt renovari rursum ad poenitentiam.
11. Sed ex quo sensu hoc apostolus dixerit, apparet ex hoc quod
subditur: rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui
habentes. Ea igitur ratione qui prolapsi sunt post gratiam perceptam
renovari rursus ad poenitentiam non possunt, quia filius Dei rursus
crucifigendus non est. Denegatur igitur illa renovatio in poenitentiam
per quam homo simul crucifigitur Christo. Quod quidem est per
Baptismum: dicitur enim Rom. 6-3: quicumque baptizati sumus in
Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sicut igitur
Christus non est iterum crucifigendus, ita qui peccat post
Baptismum, non est rursus baptizandus. Potest tamen rursus converti
ad gratiam per poenitentiam. Unde et apostolus non dixit quod
impossibile sit eos qui semel lapsi sunt, rursus revocari vel converti
ad poenitentiam, sed quod impossibile sit renovari, quod Baptismo
attribuere solet, ut patet Tit. 3-5: secundum misericordiam suam
salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus
sancti.
|
|