|
1. Ex hoc igitur apparet quod, si aliquis post Baptismum peccet,
remedium sui peccati per Baptismum habere non potest. Et quia
abundantia divinae misericordiae, et efficacia gratiae Christi, hoc
non patitur ut absque remedio dimittatur, institutum est aliud
sacramentale remedium, quo peccata purgentur. Et hoc est poenitentiae
sacramentum, quod est quaedam velut spiritualis sanatio. Sicut enim
qui vitam naturalem per generationem adepti sunt, si aliquem morbum
incurrant qui sit contrarius perfectioni vitae, a morbo curari
possunt, non quidem sic ut iterato nascantur, sed quadam alteratione
sanantur; ita Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, non
reiteratur contra peccata post Baptismum commissa, sed poenitentia,
quasi quadam spirituali alteratione, sanantur.
2. Considerandum est autem quod corporalis sanatio quandoque quidem
ab intrinseco totaliter est: sicut quando aliquis sola virtute naturae
curatur. Quandoque autem ab intrinseco et extrinseco simul: ut puta
quando naturae operatio iuvatur exteriori beneficio medicinae. Quod
autem totaliter ab extrinseco curetur, non contingit: habet enim adhuc
in seipso principia vitae, ex quibus sanitas quodammodo in ipso
causatur. In spirituali vero curatione accidere non potest quod
totaliter ab intrinseco fiat: ostensum est enim in tertio quod a culpa
homo liberari non potest nisi auxilio gratiae. Similiter etiam neque
potest esse quod spiritualis curatio sit totaliter ab exteriori: non
enim restitueretur sanitas mentis nisi ordinati motus voluntatis in
homine causarentur. Oportet igitur in poenitentiae sacramento
spiritualem salutem et ab interiori et ab exteriori procedere.
3. Hoc autem sic contingit. Ad hoc enim quod aliquis a morbo
corporali curetur perfecte, necesse est quod ab omnibus incommodis
liberetur quae per morbum incurrit. Sic igitur et spiritualis curatio
poenitentiae perfecta non esset nisi homo ab omnibus detrimentis
sublevaretur in quae inductus est per peccatum. Primum autem
detrimentum quod homo ex peccato sustinet, est deordinatio mentis:
secundum quod mens avertitur ab incommutabili bono, scilicet a Deo,
et convertitur ad peccatum. Secundum autem est quod reatum poenae
incurrit: ut enim in tertio ostensum est, a iustissimo rectore Deo
pro qualibet culpa poena debetur. Tertium est quaedam debilitatio
naturalis boni: secundum quod homo peccando redditur pronior ad
peccandum, et tardior ad bene agendum.
4. Primum igitur quod in poenitentia requiritur, est ordinatio
mentis: ut scilicet mens convertatur ad Deum, et avertatur a
peccato, dolens de commisso, et proponens non committendum: quod est
de ratione contritionis.
5. Haec vero mentis reordinatio sine gratia esse non potest: nam
mens nostra debite ad Deum converti non potest sine caritate, caritas
autem sine gratia haberi non potest, ut patet ex his quae in tertio
dicta sunt. Sic igitur per contritionem et offensa Dei tollitur et a
reatu poenae aeternae liberatur, qui cum gratia et caritate esse non
potest: non enim aeterna poena est nisi per separationem a Deo, cui
gratia et caritate homo coniungitur. Haec igitur mentis reordinatio,
quae in contritione consistit, ex interiori procedit, idest a libero
arbitrio, cum adiutorio divinae gratiae.
6. Quia vero supra ostensum est quod meritum Christi pro humano
genere patientis ad expiationem omnium peccatorum operatur, necesse est
ad hoc quod homo de peccato sanetur, quod non solum mente Deo
adhaereat, sed etiam mediatori Dei et hominum Iesu Christo, in quo
datur remissio omnium peccatorum: nam in conversione mentis ad Deum
salus spiritualis consistit, quam quidem salutem consequi non possumus
nisi per medicum animarum nostrarum Iesum Christum, qui salvat
populum suum a peccatis eorum. Cuius quidem meritum sufficiens est ad
omnia peccata totaliter tollenda, ipse est enim qui tollit peccata
mundi, ut dicitur Ioan. 1-29: sed tamen non omnes effectum
remissionis perfecte consequuntur, sed unusquisque in tantum
consequitur in quantum Christo pro peccatis patienti coniungitur.
7. Quia igitur coniunctio nostri ad Christum in Baptismo non est
secundum operationem nostram, quasi ab interiori, quia nulla res
seipsam generat ut sit; sed a Christo, qui nos regenerat in spem
vivam: remissio peccatorum in Baptismo fit secundum potestatem ipsius
Christi nos sibi coniungentis perfecte et integre, ut non solum
impuritas peccati tollatur, sed etiam solvatur penitus omnis poenae
reatus; nisi forte per accidens in his qui non consequuntur effectum
sacramenti propter hoc quod ficte accedunt.
8. In hac vero spirituali sanatione Christo coniungimur secundum
operationem nostram divina gratia informatam. Unde non semper
totaliter, nec omnes aequaliter remissionis effectum per hanc
coniunctionem consequimur. Potest enim esse conversio mentis in Deum
et ad meritum Christi, et in detestationem peccati, tam vehemens quod
perfecte remissionem peccati homo consequitur non solum quantum ad
expurgationem culpae, sed etiam quantum ad remissionem totius poenae.
Hoc autem non semper contingit. Unde quandoque, per contritionem
amota culpa, et reatu poenae aeternae soluto, ut dictum est, remanet
obligatio ad aliquam poenam temporalem, ut iustitia Dei salvetur,
secundum quam culpa ordinatur per poenam.
9. Cum autem subire poenam pro culpa iudicium quoddam requirat,
oportet quod poenitens, qui se Christo sanandum commisit, Christi
iudicium in taxatione poenae expectet: quod quidem per suos ministros
exhibet Christus, sicut et cetera sacramenta. Nullus autem potest
iudicare de culpis quas ignorat. Necessarium igitur fuit confessionem
institui, quasi secundam partem huius sacramenti, ut culpa poenitentis
innotescat Christi ministro.
10. Oportet igitur ministrum cui fit confessio, iudiciariam
potestatem habere vice Christi, qui constitutus est iudex vivorum et
mortuorum. Ad iudiciariam autem potestatem duo requiruntur: scilicet
auctoritas cognoscendi de culpa, et potestas absolvendi vel
condemnandi. Et haec duo dicuntur duae claves Ecclesiae, scilicet
scientia discernendi, et potentia ligandi et solvendi, quas dominus
Petro commisit, iuxta illud Matth. 16-19: tibi dabo claves
regni caelorum. Non autem sic intelligitur Petro commisisse ut ipse
solus haberet, sed ut per eum derivarentur ad alios: alias non esset
sufficienter fidelium saluti provisum.
11. Huiusmodi autem claves a passione Christi efficaciam habent,
per quam scilicet Christus nobis aperuit ianuam regni caelestis. Et
ideo, sicut sine Baptismo, in quo operatur passio Christi, non
potest hominibus esse salus, vel realiter suscepto, vel secundum
propositum desiderato, quando necessitas, non contemptus, sacramentum
excludit; ita peccantibus post Baptismum salus esse non potest nisi
clavibus Ecclesiae se subiiciant, vel actu confitendo et iudicium
ministrorum Ecclesiae subeundo, vel saltem huius rei propositum
habendo, ut impleatur tempore opportuno, quia, ut dicit Petrus,
Act. 4-12 non est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat
nos salvos fieri, nisi in nomine domini nostri Iesu Christi.
12. Per hoc autem excluditur quorundam error qui dixerunt hominem
posse peccatorum veniam consequi sine confessione et proposito
confitendi: vel quod per praelatos Ecclesiae dispensari potest quod ad
confessionem aliquis non teneatur. Non enim hoc possunt praelati
Ecclesiae, ut claves frustrentur Ecclesiae, in quibus tota eorum
potestas consistit: neque ut sine sacramento a passione Christi
virtutem habente, aliquis remissionem peccatorum consequatur; hoc enim
est solius Christi, qui est sacramentorum institutor et auctor.
Sicut igitur dispensari non potest per praelatos Ecclesiae ut aliquis
sine Baptismo salvetur, ita nec quod aliquis remissionem sine
confessione et absolutione consequatur.
13. Considerandum tamen est quod sicut Baptismus efficaciam aliquam
habet ad remissionem peccati etiam antequam actu suscipiatur, dum est
in proposito ipsum suscipiendi - licet postmodum pleniorem effectum
conferat et in adeptione gratiae et in remissione culpae, cum actu
suscipitur; et quandoque in ipsa susceptione Baptismi confertur
gratia, et remittitur culpa, ei cui prius remissa non fuit,- sic et
claves Ecclesiae efficaciam habent in aliquo antequam eis se actu
subiiciat, si tamen habeat propositum ut se eis subiiciat; pleniorem
tamen gratiam et remissionem consequitur dum se eis actu subiicit
confitendo, et absolutionem percipiendo; et nihil prohibet quin
aliquando virtute clavium alicui confesso in ipsa absolutione gratia
conferatur, per quam ei culpa dimittitur.
14. Quia igitur etiam in ipsa confessione et absolutione plenior
effectus gratiae et remissionis confertur ei qui prius, propter bonum
propositum, utrumque obtinuit; manifestum est quod virtute clavium
minister Ecclesiae, absolvendo, aliquid de poena temporali dimittit,
cuius debitor remansit poenitens post contritionem. Ad residuum vero
sua iniunctione obligat poenitentem: cuius quidem obligationis impletio
satisfactio dicitur, quae est tertia poenitentiae pars; per quam homo
totaliter a reatu poenae liberatur, dum poenam exsolvit quam debuit;
et ulterius debilitas naturalis boni curatur, dum homo a malis abstinet
et bonis assuescit; Deo spiritum subiiciendo per orationem, carnem
vero domando per ieiunium, ut sit subiecta spiritui; et rebus
exterioribus, per eleemosynarum largitionem, proximos sibi
adiungendo, a quibus fuit separatus per culpam.
15. Sic igitur patet quod minister Ecclesiae in usu clavium
iudicium quoddam exercet. Nulli autem iudicium committitur nisi in
sibi subiectos. Unde manifestum est quod non quilibet sacerdos
quemlibet potest absolvere a peccato, ut quidam mentiuntur: sed eum
tantum in quem accepit potestatem.
|
|