|
1. Quia vero corpus est animae instrumentum; instrumentum autem est
ad usum principalis agentis: necesse est quod talis sit dispositio
instrumenti ut competat principali agenti; unde et corpus disponitur
secundum quod congruit animae. Ex infirmitate igitur animae, quae est
peccatum, interdum infirmitas derivatur ad corpus, hoc divino iudicio
dispensante. Quae quidem corporalis infirmitas interdum utilis est ad
animae sanitatem: prout homo infirmitatem corporalem sustinet humiliter
et patienter, et ei quasi in poenam satisfactoriam computatur. Est
etiam quandoque impeditiva spiritualis salutis, prout ex infirmitate
corporali impediuntur virtutes. Conveniens igitur fuit ut contra
peccatum aliqua spiritualis medicina adhiberetur, secundum quod ex
peccato derivatur infirmitas corporalis, per quam quidem spiritualem
medicinam sanatur infirmitas corporalis aliquando, cum scilicet expedit
ad salutem. Et ad hoc ordinatum est sacramentum extremae unctionis,
de quo dicitur Iacob. 5-14 infirmatur quis in vobis: inducat
presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in
nomine domini; et oratio fidei sanabit infirmum.
2. Nec praeiudicat virtuti sacramenti si aliquando infirmi quibus hoc
sacramentum confertur, non ex toto ab infirmitate corporali curantur:
quia quandoque sanari corporaliter, etiam digne hoc sacramentum
sumentibus, non est utile ad spiritualem salutem. Nec tamen
inutiliter sumunt, quamvis corporalis sanitas non sequatur. Cum enim
hoc sacramentum sic ordinetur contra infirmitatem corporis inquantum
consequitur ex peccato, manifestum est quod contra alias sequelas
peccati hoc sacramentum ordinatur, quae sunt pronitas ad malum et
difficultas ad bonum: et tanto magis quanto huiusmodi infirmitates
animae sunt propinquiores peccato quam infirmitas corporalis. Et
quidem huiusmodi infirmitates spirituales per poenitentiam sunt
curandae, prout poenitens per opera virtutis, quibus satisfaciendo
utitur, a malis retrahitur et ad bonum inclinatur. Sed quia homo,
vel per negligentiam, aut propter occupationes varias vitae, aut etiam
propter temporis brevitatem, aut propter alia huiusmodi, praedictos
defectus in se perfecte non curat, salubriter ei providetur, ut per
hoc sacramentum praedicta curatio compleatur, et a reatu poenae
temporalis liberetur, ut sic nihil in eo remaneat quod in exitu animae
a corpore eam possit a perceptione gloriae impedire. Et ideo Iacobus
addit: et alleviabit eum dominus. Contingit etiam quod homo omnium
peccatorum quae commisit, notitiam vel memoriam non habet, ut possint
per poenitentiam singula expurgari. Sunt etiam quotidiana peccata,
sine quibus praesens vita non agitur. A quibus oportet hominem in suo
exitu per hoc sacramentum emundari, ut nihil inveniatur in eo quod
perceptioni gloriae repugnet. Et ideo addit Iacobus quod, si in
peccatis sit, dimittentur ei.
3. Unde manifestum est quod hoc sacramentum est ultimum, et
quodammodo consummativum totius spiritualis curationis, quo homo quasi
ad percipiendam gloriam praeparatur. Unde et extrema unctio
nuncupatur.
4. Ex quo manifestum est quod hoc sacramentum non quibuscumque
infirmantibus est exhibendum, sed illis tantum qui ex infirmitate
videntur propinquare ad finem. Qui tamen, si convaluerint, iterato
potest hoc sacramentum eis conferri, si ad similem statum devenerint.
Non enim huius sacramenti unctio est ad consecrandum, sicut unctio
confirmationis, ablutio Baptismi, et quaedam aliae unctiones, quae
ideo nunquam iterantur quia consecratio semper manet, dum res
consecrata durat, propter efficaciam divinae virtutis consecrantis.
Ordinatur autem huius sacramenti inunctio ad sanandum: medicina autem
sanativa toties iterari debet quoties infirmitas iteratur.
5. Et licet aliqui sint in statu propinquo morti etiam absque
infirmitate, ut patet in his qui damnantur ad mortem, qui tamen
spiritualibus effectibus huius sacramenti indigerent: non tamen est
exhibendum, nisi infirmanti, cum sub specie corporalis medicinae
exhibeatur, quae non competit nisi corporaliter infirmato; oportet
enim in sacramentis significationem servari. Sicut igitur requiritur
in Baptismo ablutio corpori exhibita, ita in hoc sacramento requiritur
medicatio infirmitati corporali apposita. Unde etiam oleum est
specialis materia huius sacramenti, quia habet efficaciam ad sanandum
corporaliter mitigando dolores: sicut aqua, quae corporaliter abluit,
est materia sacramenti in quo fit spiritualis ablutio.
6. Inde etiam manifestum est quod, sicut medicatio corporalis
adhibenda est ad infirmitatis originem, ita haec unctio illis partibus
corporis adhibetur ex quibus infirmitas peccati procedit: sicut sunt
instrumenta sensuum et manus et pedes, quibus opera peccati
exercentur, et, secundum quorundam consuetudinem, renes, in quibus
vis libidinis viget.
7. Quia vero per hoc sacramentum peccata dimittuntur; peccatum autem
non dimittitur, nisi per gratiam: manifestum est quod in hoc
sacramento gratia confertur.
8. Ea vero, in quibus gratia illuminans mentem confertur exhibere
solum pertinet ad sacerdotes, quorum ordo est illuminativus, ut
Dionysius dicit. Nec requiritur ad hoc sacramentum episcopus: cum
per hoc sacramentum non conferatur excellentia status, sicut in illis
quorum est minister episcopus.
9. Quia tamen hoc sacramentum perfectae curationis effectum habet,
et in eo requiritur copia gratiae; competit huic sacramento quod multi
sacerdotes intersint, et quod oratio totius Ecclesiae ad effectum
huius sacramenti coadiuvet. Unde Iacobus dicit: inducat presbyteros
Ecclesiae, et oratio fidei sanabit infirmum. Si tamen unus solus
presbyter adsit, intelligitur hoc sacramentum perficere in virtute
totius Ecclesiae, cuius minister existit, et cuius personam gerit.
10. Impeditur autem huius sacramenti effectus per fictionem
suscipientis, sicut contingit in aliis sacramentis.
|
|