|
1. Manifestum est autem ex praedictis, quod in omnibus sacramentis
de quibus iam actum est, spiritualis confertur gratia sub sacramento
visibilium rerum. Omnis autem actio debet esse proportionata agenti.
Oportet igitur quod praedictorum dispensatio sacramentorum fiat per
homines visibiles, spiritualem virtutem habentes. Non enim Angelis
competit sacramentorum dispensatio, sed hominibus visibili carne
indutis: unde et apostolus dicit, ad Hebr. 5-1: omnis pontifex,
ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad
Deum.
2. Huius etiam ratio aliunde sumi potest. Sacramentorum enim
institutio et virtus a Christo initium habet: de ipso enim dicit
apostolus, ad Ephes. 5, quod Christus dilexit Ecclesiam, et
seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro
aquae in verbo vitae. Manifestum est etiam quod Christus sacramentum
sui corporis et sanguinis in cena dedit, et frequentandum instituit;
quae sunt principalia sacramenta. Quia igitur Christus corporalem sui
praesentiam erat Ecclesiae subtracturus, necessarium fuit ut alios
institueret sibi ministros, qui sacramenta fidelibus dispensarent:
secundum illud apostoli I ad Cor. 4-1: sic nos existimet homo ut
ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Unde
discipulis consecrationem sui corporis et sanguinis commisit, dicens:
hoc facite in meam commemorationem; eisdem potestatem tribuit peccata
remittendi, secundum illud Ioan. 20-23: quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis; eisdem etiam docendi et baptizandi iniunxit
officium, dicens Matth. ult.: euntes docete omnes gentes,
baptizantes eos. Minister autem comparatur ad dominum sicut
instrumentum ad principale agens: sicut enim instrumentum movetur ab
agente ad aliquid efficiendum, sic minister movetur imperio domini ad
aliquid exequendum. Oportet autem instrumentum esse proportionatum
agenti. Unde et ministros Christi oportet esse ei conformes.
Christus autem, ut dominus, auctoritate et virtute propria nostram
salutem operatus est, inquantum fuit Deus et homo: ut secundum id
quod homo est, ad redemptionem nostram pateretur; secundum autem quod
Deus, passio eius nobis fieret salutaris. Oportet igitur et
ministros Christi homines esse, et aliquid divinitatis eius
participare secundum aliquam spiritualem potestatem: nam et
instrumentum aliquid participat de virtute principalis agentis. De hac
autem potestate apostolus dicit, II ad Cor. ult., quod potestatem
dedit ei dominus in aedificationem, et non in destructionem.
3. Non est autem dicendum quod potestas huiusmodi sic data sit
Christi discipulis quod per eos ad alios derivanda non esset: data est
enim eis ad Ecclesiae aedificationem, secundum apostoli dictum.
Tandiu igitur oportet hanc potestatem perpetuari, quandiu necesse est
aedificari Ecclesiam. Hoc autem necesse est post mortem discipulorum
Christi usque ad saeculi finem. Sic igitur data fuit discipulis
Christi spiritualis potestas ut per eos deveniret ad alios. Unde et
dominus discipulos in persona aliorum fidelium alloquebatur: ut patet
per id quod habetur Marc. 13-37: quod vobis dico, omnibus
dico; et Matth. ult., dominus discipulis dixit: ecce, ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
4. Quia igitur haec spiritualis potestas a Christo in ministros
Ecclesiae derivatur; spirituales autem effectus in nos a Christo
derivati, sub quibusdam sensibilibus signis explentur, ut ex supra
dictis patet: oportuit etiam quod haec spiritualis potestas sub
quibusdam sensibilibus signis hominibus traderetur. Huiusmodi autem
sunt certae formae verborum et determinati actus, utputa impositio
manuum, inunctio, et porrectio libri vel calicis, aut alicuius
huiusmodi quod ad executionem spiritualis pertinet potestatis.
Quandocunque autem aliquid spirituale sub signo corporali traditur,
hoc dicitur sacramentum. Manifestum est igitur quod in collatione
spiritualis potestatis quoddam sacramentum peragitur, quod dicitur
ordinis sacramentum.
5. Ad divinam autem liberalitatem pertinet ut cui confertur potestas
ad aliquid operandum, conferantur etiam ea sine quibus huiusmodi
operatio convenienter exerceri non potest. Administratio autem
sacramentorum, ad quae ordinatur spiritualis potestas, convenienter
non fit nisi aliquis ad hoc a divina gratia adiuvetur. Et ideo in hoc
sacramento confertur gratia: sicut et in aliis sacramentis.
6. Quia vero potestas ordinis ad dispensationem sacramentorum
ordinatur; inter sacramenta autem nobilissimum et consummativum aliorum
est Eucharistiae sacramentum, ut ex dictis patet: oportet quod
potestas ordinis consideretur praecipue secundum comparationem ad hoc
sacramentum; nam unumquodque denominatur a fine.
7. Eiusdem autem virtutis esse videtur aliquam perfectionem
tribuere, et ad susceptionem illius materiam praeparare: sicut ignis
virtutem habet et ut formam suam transfundat in alterum, et ut materiam
disponat ad formae susceptionem. Cum igitur potestas ordinis ad hoc se
extendat ut sacramentum corporis Christi conficiat et fidelibus
tradat, oportet quod eadem potestas ad hoc se extendat quod fideles
aptos reddat et congruos ad huius sacramenti perceptionem. Redditur
autem aptus et congruus fidelis ad huius sacramenti perceptionem per hoc
quod est a peccato immunis: non enim potest aliter Christo
spiritualiter uniri, cui sacramentaliter coniungitur hoc sacramentum
percipiendo. Oportet igitur quod potestas ordinis se extendat ad
remissionem peccatorum, per dispensationem illorum sacramentorum quae
ordinantur ad peccati remissionem, cuiusmodi sunt Baptismus et
poenitentia, ut ex dictis patet. Unde, ut dictum est, dominus
discipulis, quibus commisit sui corporis consecrationem, dedit etiam
potestatem remittendi peccata. Quae quidem potestas per claves
intelligitur, de quibus dominus Petro, Matth. 16-19, dixit:
tibi dabo claves regni caelorum. Caelum enim unicuique clauditur et
aperitur per hoc quod peccato subiacet, vel a peccato purgatur: unde
et usus harum clavium dicitur esse ligare et solvere, scilicet a
peccatis. De quibus quidem clavibus supra dictum est.
|
|