|
1. Considerandum est autem quod potestas quae ordinatur ad aliquem
principalem effectum, nata est habere sub se inferiores potestates sibi
deservientes. Quod manifeste in artibus apparet: arti enim quae
formam artificialem inducit, deserviunt artes quae disponunt materiam;
et illa quae formam inducit, deservit arti ad quam pertinet artificiati
finis; et ulterius quae ordinatur ad citeriorem finem, deservit illi
ad quam pertinet ultimus finis: sicut ars quae caedit ligna, deservit
navifactivae; et haec gubernatoriae; quae iterum deservit
oeconomicae, vel militari, aut alicui huiusmodi, secundum quod
navigatio ad diversos fines ordinari potest.
2. Quia igitur potestas ordinis principaliter ordinatur ad corpus
Christi consecrandum et fidelibus dispensandum, et ad fideles a
peccatis purgandos; oportet esse aliquem principalem ordinem, cuius
potestas ad hoc principaliter se extendat, et hic est ordo
sacerdotalis; alios autem qui eidem serviant aliqualiter materiam
disponendo, et hi sunt ordines ministrantium. Quia vero sacerdotalis
potestas, ut dictum est, se extendit ad duo, scilicet ad corporis
Christi consecrationem, et ad reddendum fideles idoneos per
absolutionem a peccatis ad Eucharistiae perceptionem; oportet quod
inferiores ordines ei deserviant vel in utroque, vel in altero tantum.
Et manifestum est quod tanto aliquis inter inferiores ordines superior
est, quanto sacerdotali ordini deservit in pluribus, vel in aliquo
digniori.
3. Infimi igitur ordines deserviunt sacerdotali ordini solum in
populi praeparatione: ostiarii quidem arcendo infideles a coetu
fidelium; lectores autem instruendo catechumenos de fidei rudimentis,
unde eis Scriptura veteris testamenti legenda committitur; exorcistae
autem purgando eos qui iam instructi sunt, sed aliqualiter a Daemone
impediuntur a perceptione sacramentorum.
4. Superiores vero ordines sacerdotali deserviunt et in praeparatione
populi, et ad consummationem sacramenti. Nam acolythi habent
ministerium super vasa non sacra, in quibus sacramenti materia
praeparatur: unde eis urceoli in sua ordinatione traduntur.
Subdiaconi autem habent ministerium super vasa sacra, et super
dispositionem materiae nondum consecratae. Diaconi autem ulterius
habent aliquod ministerium super materiam iam consecratam, prout
sanguinem Christi dispensant fidelibus. Et ideo hi tres ordines,
scilicet sacerdotum, diaconorum et subdiaconorum, sacri dicuntur,
quia accipiunt ministerium super aliqua sacra. Deserviunt etiam
superiores ordines in praeparatione populi. Unde et diaconibus
committitur evangelica doctrina populo proponenda; subdiaconibus
apostolica; acolythis ut circa utrumque exhibeant quod pertinet ad
solemnitatem doctrinae, ut scilicet luminaria deferant, et alia
huiusmodi administrent.
|
|