|
1. Quia vero omnium horum ordinum collatio cum quodam sacramento
perficitur, ut dictum est; sacramenta vero Ecclesiae sunt per aliquos
ministros Ecclesiae dispensanda: necesse est aliquam superiorem
potestatem esse in Ecclesia alicuius altioris ministerii, quae ordinis
sacramentum dispenset. Et haec est episcopalis potestas, quae, etsi
quidem quantum ad consecrationem corporis Christi non excedat
sacerdotis potestatem; excedit tamen eam in his quae pertinent ad
fideles. Nam et ipsa sacerdotalis potestas ab episcopali derivatur;
et quicquid arduum circa populum fidelem est agendum episcopis
reservatur; quorum auctoritate etiam sacerdotes possunt hoc quod eis
agendum committitur. Unde et in his quae sacerdotes agunt, utuntur
rebus per episcopum consecratis: ut in Eucharistiae consecratione
utuntur consecratis per episcopum calice, altari et pallis. Sic
igitur manifestum est quod summa regiminis fidelis populi ad episcopalem
pertinet dignitatem.
2. Manifestum est autem quod quamvis populi distinguantur per
diversas dioeceses et civitates, tamen, sicut est una Ecclesia, ita
oportet esse unum populum Christianum. Sicut igitur in uno speciali
populo unius Ecclesiae requiritur unus episcopus, qui sit totius
populi caput; ita in toto populo Christiano requiritur quod unus sit
totius Ecclesiae caput.
3. Item. Ad unitatem Ecclesiae requiritur quod omnes fideles in
fide conveniant. Circa vero ea quae fidei sunt, contingit quaestiones
moveri. Per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia,
nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Exigitur igitur ad
unitatem Ecclesiae conservandam quod sit unus qui toti Ecclesiae
praesit. Manifestum est autem, quod Christus Ecclesiae in
necessariis non defecit, quam dilexit, et pro qua sanguinem suum
fudit: cum et de synagoga dicatur per dominum: quid ultra debui facere
vineae meae, et non feci? Isaiae 5-4. Non est igitur dubitandum
quin ex ordinatione Christi unus toti Ecclesiae praesit.
4. Adhuc. Nulli dubium esse debet quin Ecclesiae regimen sit
optime ordinatum: utpote per eum dispositum per quem reges regnant et
legum conditores iusta decernunt. Optimum autem regimen multitudinis
est ut regatur per unum: quod patet ex fine regiminis, qui est pax;
pax enim et unitas subditorum est finis regentis; unitatis autem
congruentior causa est unus quam multi. Manifestum est igitur regimen
Ecclesiae sic esse dispositum ut unus toti Ecclesiae praesit.
5. Amplius. Ecclesia militans a triumphanti Ecclesia per
similitudinem derivatur: unde et Ioannes in Apocalypsi, vidit
Ierusalem descendentem de caelo; et Moysi dictum est quod faceret
omnia secundum exemplar ei in monte monstratum. In triumphanti autem
Ecclesia unus praesidet, qui etiam praesidet in toto universo,
scilicet Deus: dicitur enim Apoc. 21-3: ipsi populus eius
erunt, et ipse cum eis erit eorum Deus. Ergo et in Ecclesia
militante unus est qui praesidet universis.
6. Hinc est quod Oseae 1-11 dicitur: congregabuntur filii Iuda
et filii Israel pariter, et ponent sibi caput unum. Et dominus
dicit, Ioan. 10-16: fiet unum ovile et unus pastor.
7. Si quis autem dicat quod unum caput et unus pastor est Christus,
qui est unus unius Ecclesiae sponsus: non sufficienter respondet.
Manifestum est enim quod omnia ecclesiastica sacramenta ipse Christus
perficit: ipse enim est qui baptizat; ipse qui peccata remittit; ipse
est verus sacerdos, qui se obtulit in ara crucis, et cuius virtute
corpus eius in altari quotidie consecratur: et tamen, quia
corporaliter non cum omnibus fidelibus praesentialiter erat futurus,
elegit ministros, per quos praedicta fidelibus dispensaret, ut supra
dictum est. Eadem igitur ratione, quia praesentiam corporalem erat
Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret qui loco sui
universalis Ecclesiae gereret curam. Hinc est quod Petro dixit ante
ascensionem: pasce oves meas, Ioan. ult.; et ante passionem: tu
iterum conversus, confirma fratres tuos Lucae 22-32; et ei soli
promisit: tibi dabo claves regni caelorum; ut ostenderetur potestas
clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandam Ecclesiae
unitatem.
8. Non potest autem dici quod, etsi Petro hanc dignitatem dederit,
tamen ad alios non derivatur. Manifestum est enim quod Christus
Ecclesiam sic instituit ut esset usque ad finem saeculi duratura:
secundum illud Isaiae 9-7: super solium David, et super regnum
eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia,
amodo et usque in sempiternum. Manifestum est igitur quod ita illos
qui tunc erant in ministerio constituit, ut eorum potestas derivaretur
ad posteros, pro utilitate Ecclesiae, usque ad finem saeculi:
praesertim cum ipse dicat, Matth. ult.: ecce, ego vobiscum sum
usque ad consummationem saeculi.
9. Per hoc autem excluditur quorundam praesumptuosus error, qui se
subducere nituntur ab obedientia et subiectione Petri, successorem
eius Romanum pontificem universalis Ecclesiae pastorem non
recognoscentes.
|
|