|
1. Ex his quae praemissa sunt manifestum est quod ministri Ecclesiae
potentiam quandam in ordinis susceptione divinitus suscipiunt ad
sacramenta fidelibus dispensanda.
2. Quod autem alicui rei per consecrationem acquiritur, perpetuo in
eo manet: unde nihil consecratum iterato consecratur. Potestas igitur
ordinis perpetuo in ministris Ecclesiae manet. Non ergo tollitur per
peccatum. Possunt ergo etiam a peccatoribus, et malis, dummodo
ordinem habeant, ecclesiastica sacramenta conferri.
3. Item. Nihil potest in id quod eius facultatem excedit nisi
accepta aliunde potestate. Quod tam in naturalibus quam in civilibus
patet: non enim aqua calefacere potest nisi accipiat virtutem
calefaciendi ab igne; neque balivus cives coercere potest nisi accepta
potestate a rege. Ea autem quae in sacramentis aguntur, facultatem
humanam excedunt, ut ex praemissis patet. Ergo nullus potest
sacramenta dispensare, quantumcumque sit bonus, nisi potestatem
accipiat dispensandi. Bonitati autem hominis malitia opponitur et
peccatum. Ergo nec per peccatum ille qui potestatem accepit,
impeditur quo minus sacramenta dispensare possit.
4. Adhuc. Homo dicitur bonus vel malus secundum virtutem vel
vitium, quae sunt habitus quidam. Habitus autem a potentia in hoc
differt quod per potentiam sumus potentes aliquid facere: per habitum
autem non reddimur potentes vel impotentes ad aliquid faciendum, sed
habiles vel inhabiles ad id quod possumus bene vel male agendum. Per
habitum igitur neque datur neque tollitur nobis aliquid posse: sed hoc
per habitum acquirimus, ut bene vel male aliquid agamus. Non igitur
ex hoc quod aliquis est bonus vel malus, est potens vel impotens ad
dispensandum sacramenta, sed idoneus vel non idoneus ad bene
dispensandum.
5. Amplius. Quod agit in virtute alterius, non assimilat sibi
patiens, sed principali agenti: non enim domus assimilatur
instrumentis quibus artifex utitur, sed arti ipsius. Ministri autem
Ecclesiae in sacramentis non agunt in virtute propria, sed in virtute
Christi, de quo dicitur Ioan. 1-33: hic est qui baptizat.
Unde et sicut instrumentum ministri agere dicuntur: minister enim est
sicut instrumentum animatum. Non igitur malitia ministrorum impedit
quin fideles salutem per sacramenta consequantur a Christo.
6. Praeterea. De bonitate vel malitia alterius hominis homo
iudicare non potest: hoc enim solius Dei est, qui occulta cordis
rimatur. Si igitur malitia ministri impedire posset sacramenti
effectum, non posset homo habere fiduciam certam de sua salute, nec
conscientia eius remaneret libera a peccato. Inconveniens etiam
videtur quod spem suae salutis in bonitate puri hominis quis ponat:
dicitur enim Ierem. 17-5: maledictus homo qui confidit in
homine. Si autem homo salutem consequi per sacramenta non speraret
nisi a bono ministro dispensata, videretur spem suae salutis
aliqualiter in homine ponere. Ut ergo spem nostrae salutis in Christo
ponamus, qui est Deus et homo, confitendum est quod sacramenta sunt
salutaria ex virtute Christi, sive per bonos sive per malos ministros
dispensentur.
7. Hoc etiam apparet per hoc quod dominus etiam malis praelatis
obedire docet, quorum tamen non sunt opera imitanda: dicit enim
Matthaeus 23-2 super cathedram Moysi sederunt Scribae et
Pharisaei. Quae ergo dixerint vobis, servate et facite; secundum
autem opera eorum nolite facere. Multo autem magis obediendum est
aliquibus propter hoc quod suscipiunt ministerium a Christo, quam
propter cathedram Moysi. Est ergo etiam malis ministris obediendum.
Quod non esset nisi in eis ordinis potestas maneret, propter quam eis
obeditur. Habent ergo potestatem dispensandi sacramenta etiam mali.
8. Per hoc autem excluditur quorundam error dicentium quod omnes boni
possunt sacramenta ministrare, et nulli mali.
|
|