|
1. Quamvis autem homines per sacramenta restaurentur ad gratiam, non
tamen mox restaurantur ad immortalitatem: cuius rationem supra,
ostendimus. Quaecumque autem corruptibilia sunt, perpetuari non
possunt nisi per generationem. Quia igitur populum fidelium perpetuari
oportebat usque ad mundi finem, necessarium fuit hoc per generationem
fieri, per quam etiam humana species perpetuatur.
2. Considerandum est autem quod, quando aliquid ad diversos fines
ordinatur, indiget habere diversa dirigentia in finem: quia finis est
proportionatus agenti. Generatio autem humana ordinatur ad multa:
scilicet ad perpetuitatem speciei; et ad perpetuitatem alicuius boni
politici, puta ad perpetuitatem populi in aliqua civitate; ordinatur
etiam ad perpetuitatem Ecclesiae, quae in fidelium collectione
consistit. Unde oportet quod huiusmodi generatio a diversis
dirigatur. Inquantum igitur ordinatur ad bonum naturae, quod est
perpetuitas speciei, dirigitur in finem a natura inclinante in hunc
finem: et sic dicitur esse naturae officium. Inquantum vero ordinatur
ad bonum politicum, subiacet ordinationi civilis legis. Inquantum
igitur ordinatur ad bonum Ecclesiae, oportet quod subiaceat regimini
ecclesiastico. Ea autem quae populo per ministros Ecclesiae
dispensantur, sacramenta dicuntur. Matrimonium igitur secundum quod
consistit in coniunctione maris et feminae intendentium prolem ad cultum
Dei generare et educare est Ecclesiae sacramentum: unde et quaedam
benedictio nubentibus per ministros Ecclesiae adhibetur.
3. Et sicut in aliis sacramentis per ea quae exterius aguntur,
spirituale aliquid figuratur; sic et in hoc sacramento per
coniunctionem maris et feminae coniunctio Christi et Ecclesiae
figuratur: secundum illud apostoli, ad Ephes. 5-32: sacramentum
hoc magnum est: ego autem dico in Christo et Ecclesia.
4. Et quia sacramenta efficiunt quod figurant, credendum est quod
nubentibus per hoc sacramentum gratia conferatur, per quam ad unionem
Christi et Ecclesiae pertineant: quod eis maxime necessarium est, ut
sic carnalibus et terrenis intendant quod a Christo et Ecclesia non
disiungantur.
5. Quia igitur per coniunctionem maris et feminae Christi et
Ecclesiae coniunctio designatur, oportet quod figura significato
respondeat. Coniunctio autem Christi et Ecclesiae est unius ad unam
perpetuo habendam: est enim una Ecclesia, secundum illud Cant.
6-8: una est columba mea, perfecta mea; nec unquam Christus a sua
Ecclesia separabitur, dicit enim ipse Matth. ult.: ecce, ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi; et ulterius: semper cum
domino erimus, ut dicitur I ad Thess. 4-17. Necesse est igitur
quod matrimonium, secundum quod est Ecclesiae sacramentum, sit unius
ad unam indivisibiliter habendam. Et hoc pertinet ad fidem, qua sibi
invicem vir et uxor obligantur.
6. Sic igitur tria sunt bona matrimonii, secundum quod est
Ecclesiae sacramentum: scilicet proles, ad cultum Dei suscipienda et
educanda; fides, prout unus vir uni uxori obligatur; et sacramentum,
secundum quod indivisibilitatem habet matrimonialis coniunctio,
inquantum est coniunctionis Christi et Ecclesiae sacramentum.
7. Cetera autem quae in matrimonio consideranda sunt, supra in
tertio libro pertractavimus.
|
|