|
1. Quia vero supra ostensum est quod per Christum liberati sumus ab
his quae per peccatum primi hominis incurrimus; peccante autem primo
homine, non solum in nos peccatum derivatum est, sed etiam mors, quae
est poena peccati, secundum illud apostoli, ad Rom. 5-12: per
unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors:
necessarium est quod per Christum ab utroque liberemur, et a culpa
scilicet et a morte. Unde ibidem dicit apostolus: si in unius delicto
mors regnavit per unum, multo magis accipientes abundantiam donationis
et iustitiae, in vitam regnabunt per unum Iesum Christum.
2. Ut igitur utrumque nobis in seipso demonstraret, et mori et
resurgere voluit: mori quidem voluit ut nos a peccato purgaret, unde
apostolus dicit, Hebr. 9-27: quemadmodum statutum est hominibus
semel mori, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda
peccata; resurgere autem voluit ut nos a morte liberaret unde
apostolus, I Cor. 15-20 Christus resurrexit a mortuis,
primitiae dormientium. Quoniam quidem per hominem mors, et per
hominem resurrectio mortuorum.
3. Effectum igitur mortis Christi in sacramentis consequimur quantum
ad remissionem culpae: dictum est enim supra quod sacramenta in virtute
passionis Christi operantur.
4. Effectum autem resurrectionis Christi quantum ad liberationem a
morte in fine saeculi consequemur, quando omnes per Christi virtutem
resurgemus. Unde dicit apostolus, I Cor. 15-12 si Christus
praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis
quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum
non est, neque Christus resurrexit, si autem Christus non
resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides
nostra. Est igitur de necessitate fidei credere resurrectionem
mortuorum futuram.
5. Quidam vero hoc perverse intelligentes, resurrectionem corporum
futuram non credunt: sed quod de resurrectione legitur in Scripturis,
ad spiritualem resurrectionem referre conantur, secundum quod aliqui a
morte peccati resurgunt per gratiam.
6. Hic autem error ab ipso apostolo reprobatur. Dicit enim II
Tim. 2-16 profana et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad
impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus
et Philetus, qui a veritate fidei exciderunt, dicentes resurrectionem
iam factam esse: quod non poterat intelligi nisi de resurrectione
spirituali. Est ergo contra veritatem fidei ponere resurrectionem
spiritualem, et negare corporalem.
7. Praeterea. Manifestum est ex his quae apostolus Corinthiis
dicit, quod praemissa verba de resurrectione corporali sunt
intelligenda. Nam post pauca subdit: seminatur corpus animale,
surget corpus spirituale, ubi manifeste corporis resurrectionem
tangit; et postmodum subdit: oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Hoc autem
corruptibile et mortale est corpus. Corpus igitur est quod resurget.
8. Adhuc. Dominus, Ioan. 5-25, utramque resurrectionem
promittit. Dicit enim: amen, amen dico vobis, quia venit hora, et
nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint,
vivent: quod ad resurrectionem spiritualem animarum pertinere videtur,
quae tunc iam fieri incipiebat, dum aliqui per fidem Christo
adhaerebant. Sed postmodum corporalem resurrectionem exprimit dicens:
venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii
Dei. Manifestum est enim quod animae in monumentis non sunt, sed
corpora. Praedicitur ergo hic corporum resurrectio.
9. Expresse etiam corporum resurrectio praenuntiatur a Iob.
Dicitur enim Iob 19-25: scio quod redemptor meus vivit, et in
novissimo die de terra surrecturus sum, et rursus circumdabor pelle mea
et in carne mea videbo Deum.
10. Ad ostendendum etiam resurrectionem carnis futuram evidens ratio
suffragatur, suppositis his quae in superioribus sunt ostensa.
Ostensum est enim in secundo animas hominum immortales esse. Remanent
igitur post corpora a corporibus absolutae. Manifestum est etiam ex
his quae in secundo dicta sunt, quod anima corpori naturaliter unitur:
est enim secundum suam essentiam corporis forma. Est igitur contra
naturam animae absque corpore esse. Nihil autem quod est contra
naturam, potest esse perpetuum. Non igitur perpetuo erit anima absque
corpore. Cum igitur perpetuo maneat, oportet eam corpori iterato
coniungi: quod est resurgere. Immortalitas igitur animarum exigere
videtur resurrectionem corporum futuram.
11. Adhuc. Ostensum est supra, in tertio, naturale hominis
desiderium ad felicitatem tendere. Felicitas autem ultima est felicis
perfectio. Cuicumque igitur deest aliquid ad perfectionem, nondum
habet felicitatem perfectam, quia nondum eius desiderium totaliter
quietatur: omne enim imperfectum perfectionem consequi naturaliter
cupit. Anima autem a corpore separata est aliquo modo imperfecta,
sicut omnis pars extra suum totum existens: anima enim naturaliter est
pars humanae naturae. Non igitur potest homo ultimam felicitatem
consequi nisi anima iterato corpori coniungatur: praesertim cum
ostensum sit quod in hac vita homo non potest ad felicitatem ultimam
pervenire.
12. Item. Sicut in tertio ostensum est, ex divina providentia
peccantibus poena debetur, et bene agentibus praemium. In hac autem
vita homines ex anima et corpore compositi peccant vel recte agunt.
Debetur igitur hominibus et secundum animam et secundum corpus praemium
vel poena. Manifestum est autem quod in hac vita praemium ultimae
felicitatis consequi non possunt, ex his quae in tertio ostensa sunt.
Multoties etiam peccata in hac vita non puniuntur: quinimmo, ut
dicitur Iob 21-7: hic impii vivunt, confortati sunt,
sublimatique divitiis. Necessarium est igitur ponere iteratam animae
ad corpus coniunctionem, ut homo in corpore et anima praemiari et
puniri possit.
|
|