|
1. Quia vero veritas veritati contraria esse non potest, manifestum
est ea quae ex Scripturis veritatis ab Arianis introducta sunt ad suum
errorem confirmandum, eorum sententiae accommoda non esse. Cum enim
ex Scripturis divinis ostensum sit patris et filii eandem numero
essentiam esse et naturam divinam, secundum quam uterque verus dicitur
Deus, oportet patrem et filium non duos deos, sed unum Deum esse.
Si enim plures dii essent, oporteret per consequens divinitatis
essentiam in utroque partitam esse sicut in duobus hominibus est alia et
alia humanitas numero: et praecipue cum non sit aliud divina natura et
aliud ipse Deus, ut supra ostensum est; ex quo de necessitate
consequitur quod, existente una natura divina in patre et filio, quod
sint pater et filius unus Deus. Licet ergo patrem confiteamur Deum,
et filium Deum, non tamen recedimus a sententia qua ponitur unus solus
Deus, quam in primo et rationibus et auctoritatibus firmavimus.
Unde, etsi sit unus solus verus Deus, tamen hoc et de patre et de
filio praedicari confiteamur.
2. Cum ergo dominus, ad patrem loquens, dicit, ut cognoscant te
solum Deum verum, non sic intelligendum est quod solus pater sit verus
Deus, quasi filius non sit verus Deus, quod tamen manifeste
Scripturae testimonio probatur: sed quod illa quae est una sola vera
deitas patri conveniat, ita tamen quod non excludatur inde et filius.
Unde signanter non dicit dominus, ut cognoscant solum Deum verum,
quasi solus ipse sit Deus; sed dixit, ut cognoscant te, et addit
solum verum Deum, ut ostenderet patrem, cuius se filium
protestabatur, esse Deum in quo invenitur illa quae sola est vera
divinitas. Et quia oportet verum filium eiusdem naturae esse cum
patre, magis sequitur quod illa quae sola est vera divinitas filio
conveniat, quam ab ea filius excludatur. Unde et Ioannes, in fine
primae suae canonicae, quasi haec verba domini exponens, utrumque
istorum vero filio attribuit quae hic dominus dicit de patre, scilicet
quod sit verus Deus, et quod in eo sit vita aeterna, dicens: ut
cognoscamus verum Deum, et simus in vero filio eius. Hic est verus
Deus, et vita aeterna. Si tamen confessus esset filius quod solus
pater esset verus Deus, non propter hoc a vera divinitate filius
excludi intelligendus esset: nam quia pater et filius sunt unus Deus,
ut ostensum est, quicquid ratione divinitatis de patre dicitur, idem
est ac si de filio diceretur, et e converso. Non enim propter hoc
quod dominus dicit, Matth. 11-27, nemo novit filium nisi
pater, neque patrem quis novit nisi filius, intelligitur vel pater a
sui cognitione excludi, vel filius.
3. Ex quo etiam patet quod vera filii divinitas non excluditur ex
verbis apostoli quibus dicit, quem suis temporibus ostendet beatus et
solus potens, rex regum et dominus dominantium. Non enim in his
verbis pater nominatur, sed id quod est commune patri et filio. Nam
quod et filius sit rex regum et dominus dominantium, manifeste
ostenditur Apoc. 19-13, ubi dicitur: vestitus erat veste
aspersa sanguine, et vocabatur nomen eius: verbum Dei et postea
subditur: et habet in vestimento et in femore suo scriptum: rex regum
et dominus dominantium. Nec ab hoc quod subditur, qui solus habet
immortalitatem, excluditur filius: cum et sibi credentibus
immortalitatem conferat; unde dicitur Ioan. 11-26: qui credit
in me, non morietur in aeternum. Sed et hoc quod subditur, quem nemo
hominum vidit, sed nec videre potest, certum est filio convenire: cum
dominus dicat, Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater.
Cui non obstat quod visibilis apparuit: hoc enim secundum carnem
factum est. Est autem invisibilis secundum deitatem, sicut et pater:
unde apostolus, in eadem epistola, dicit: manifeste magnum est
pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Nec cogit quod
haec de solo patre dicta intelligamus quia dicitur quasi oporteat alium
esse ostendentem et alium ostensum. Nam et filius seipsum ostendit:
dicit enim ipse, Ioan. 14-21: qui diligit me, diligetur a
patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Unde et ei
dicimus: ostende faciem tuam, et salvi erimus.
4. Quod autem dominus dicit, pater maior me est, qualiter sit
intelligendum, apostolus docet. Cum enim maius referatur ad minus,
oportet intelligi hoc dici de filio secundum quod est minoratus.
Ostendit autem apostolus eum esse minoratum secundum assumptionem
formae servilis, ita tamen quod Deo patri aequalis existat secundum
formam divinam: dicit enim, ad Philipp. 2-6 cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed
semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Nec est mirum si ex
hoc pater eo maior dicatur, cum etiam ab Angelis eum minoratum
apostolus dicat, Hebr. 2-9: eum inquit, qui modico ab Angelis
minoratus est, vidimus Iesum, propter passionem mortis, gloria et
honore coronatum. Ex quo etiam patet quod secundum eandem rationem
dicitur filius esse patri subiectus, scilicet secundum humanam
naturam. Quod ex ipsa circumstantia litterae apparet. Praemiserat
enim apostolus: per hominem mors, et per hominem resurrectio
mortuorum; et postea subiunxerat quod unusquisque resurget in suo
ordine: primum Christus, deinde ii qui sunt Christi; et postea
addit, deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri; et ostenso
quale sit hoc regnum, quia scilicet oportet ei omnia esse subiecta
consequenter subiungit: cum subiecta illi fuerint omnia, tunc ipse
filius subiectus erit ei qui subiecit sibi omnia. Ipse ergo contextus
litterae, ostendit hoc de Christo debere intelligi secundum quod est
homo: sic enim mortuus est et resurrexit. Nam secundum divinitatem,
cum omnia faciat quae facit pater ut ostensum est, etiam ipse sibi
subiecit omnia: unde apostolus dicit ad Philipp. 3-20 salvatorem
expectamus dominum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis
nostrae configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem qua
possit sibi subiicere omnia.
5. Ex eo autem quod pater filio dare dicitur in Scripturis, ex quo
sequitur ipsum recipere, non potest ostendi aliqua indigentia esse in
ipso, sed hoc requiritur ad hoc quod filius sit: non enim filius dici
posset nisi a patre genitus esset; omne autem genitum a generante
naturam recipit generantis. Per hoc ergo quod pater filio dare
dicitur, nihil aliud intelligitur quam filii generatio, secundum quam
pater filio dedit suam naturam. Et hoc ipsum ex eo quod datur,
intelligi potest. Dicit, enim dominus, Ioan. 10-29: pater
quod dedit mihi, maius omnibus est. Id autem quod maius omnibus est,
divina natura est, in qua filius est patri aequalis. Quod ipsa verba
domini ostendunt. Praemiserat enim quod oves suas nullus de manu eius
rapere posset; ad cuius probationem inducit verbum propositum,
scilicet quod id quod est sibi a patre datum, maius omnibus sit, et
quia de manu patris, ut subiungit, nemo rapere potest. Ex hoc
sequitur quod nec etiam de manu filii. Non autem sequeretur nisi per
id quod est sibi a patre datum, esset patri aequalis. Unde, ad hoc
clarius explicandum, subdit: ego et pater unum sumus. Similiter
etiam apostolus, ad Philipp. 2-9, dicit: et dedit illi nomen
quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur,
caelestium, terrestrium et Infernorum. Nomen autem omnibus nominibus
altius, quod omnis creatura veneratur, non est aliud quam nomen
divinitatis. Ex hac ergo datione generatio ipsa intelligitur,
secundum quam pater filio veram divinitatem dedit. Idem etiam
ostenditur ex hoc quod omnia sibi dicit esse data a patre. Non autem
essent sibi data omnia, nisi omnis plenitudo divinitatis, quae est in
patre, esset in filio. Sic igitur ex hoc quod sibi patrem dedisse
asserit, se verum filium confitetur, contra Sabellium. Ex
magnitudine vero eius quod datur, patri se confitetur esse aequalem,
ut Arius confundatur. Patet igitur quod talis donatio indigentiam in
filio non designat. Non enim ante fuit filius quam sibi daretur: cum
generatio eius sit ipsa donatio. Neque plenitudo dati hoc patitur, ut
indigere possit ille cui constat esse donatum. Nec obviat praedictis
quod ex tempore filio pater dedisse legitur in Scripturis: sicut
dominus post resurrectionem dicit discipulis, data est mihi omnis
potestas in caelo et in terra; et apostolus, ad Philipp. 2, dicit
quod propter hoc Deus Christum exaltavit et dedit illi nomen quod est
super omne nomen, quia factus fuerat obediens usque ad mortem, quasi
hoc nomen non habuerit ab aeterno. Est enim consuetus Scripturae
modus ut aliqua dicantur esse vel fieri quando innotescunt. Hoc autem
quod filius ab aeterno universalem potestatem et nomen divinum
acceperit, post resurrectionem, praedicantibus discipulis, mundo est
manifestatum. Et hoc etiam verba domini ostendunt. Dicit enim
dominus, Ioan. 17-5: clarifica me, pater, apud temetipsum,
claritate quam habui priusquam mundus fieret. Petit enim ut sua
gloria, quam ab aeterno a patre recepit ut Deus, in eo iam homine
facto esse declaretur.
6. Ex hoc autem manifestum est quomodo filius doceatur, cum non sit
ignorans. Ostensum est enim in primo libro quod intelligere et esse in
Deo idem sunt. Unde communicatio divinae naturae est etiam
intelligentiae communicatio. Communicatio autem intelligentiae
demonstratio, vel locutio, sive doctrina potest dici. Per hoc ergo
quod filius sua nativitate a patre naturam divinam acceperit, dicitur
vel a patre audivisse, vel pater ei demonstrasse, vel si quid aliud
simile legitur in Scripturis: non quod prius filius ignorans aut
nesciens fuerit, et postmodum eum pater docuerit. Confitetur enim
apostolus, I ad Cor. 1-24, Christum Dei virtutem et Dei
sapientiam: non est autem possibile quod sapientia sit ignorans, neque
quod virtus infirmetur. Ideo etiam quod dicitur, non potest filius a
se facere quicquam, nullam infirmitatem agendi demonstrat in filio:
sed quia, cum Deo non sit aliud agere quam esse, nec sua actio sit
aliud quam sua essentia ut supra probatum est, ita dicitur quod filius
non possit a se agere sed agat a patre, sicut quod non potest a se
esse, sed solum a patre: si enim a se esset, iam filius non esset.
Sicut ergo filius non potest non esse filius, ita a se agere non
potest. Quia vero eandem naturam accipit filius quam pater, et ex
consequenti eandem virtutem, licet filius a se non sit nec a se
operetur, tamen per se est et per se operatur: quia sicut est per
propriam naturam, quam accepit a patre, ita per propriam naturam, a
patre acceptam, operatur. Unde postquam dominus dixerat, non potest
filius a se facere quicquam, ut ostenderet quod, licet non a se,
tamen per se filius operatur, subiungit: quaecumque ille fecerit,
scilicet pater, haec et filius similiter facit.
7. Ex praemissis etiam apparet qualiter pater praecipiat filio; aut
filius obediat patri; aut patrem oret; aut mittatur a patre. Haec
enim omnia filio conveniunt secundum quod est patri subiectus, quod non
est nisi secundum humanitatem assumptam, ut ostensum est. Pater ergo
filio praecipit ut subiecto sibi secundum humanam naturam. Et hoc
etiam verba domini manifestant. Nam cum dominus dicat: ut cognoscat
mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic
facio, quod sit istud mandatum ostenditur per id quod subditur,
surgite, eamus hinc: hoc enim dixit ad passionem accedens, mandatum
autem patiendi manifestum est filio non competere nisi secundum humanam
naturam. Similiter, ubi ait, si praecepta mea servaveritis,
manebitis in dilectione mea: sicut et ego praecepta patris mei
servavi, et maneo in eius dilectione, manifestum est haec praecepta ad
filium pertinere prout a patre diligebatur ut homo, sicut ipse
discipulos ut homines diligebat. Et quod praecepta patris ad filium
accipienda sint secundum humanam naturam a filio assumptam, apostolus
ostendit, dicens filium obedientem patri fuisse in his quae pertinent
ad humanam naturam: dicit enim, ad Philipp. 2-8: factus est
obediens patri usque ad mortem. Ostendit etiam apostolus quod orare
filio conveniat secundum humanam naturam. Dicit enim, ad Hebr.
5-7, quod in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui
possit eum salvum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis
offerens, exauditus est pro sua reverentia. Secundum quid etiam
missus a patre dicatur, apostolus ostendit, ad Gal. 4-4,
dicens: misit Deus filium suum factum ex muliere. Eo ergo dicitur
missus quo est factus ex muliere: quod quidem secundum carnem assumptam
certum est sibi convenire. Patet igitur quod per haec omnia non potest
ostendi filius patri esse subiectus nisi secundum humanam naturam. Sed
tamen sciendum est quod filius mitti a patre dicitur etiam invisibiliter
inquantum Deus, sine praeiudicio aequalitatis quam habet ad patrem:
ut infra ostendetur, cum agetur de missione spiritus sancti.
8. Similiter etiam patet quod per hoc quod filius a patre
clarificatur; vel suscitatur; vel exaltatur, non potest ostendi quod
filius sit minor patre, nisi secundum humanam naturam. Non enim
filius clarificatione indiget quasi de novo claritatem accipiens, cum
eam profiteatur se ante mundum habuisse: sed oportebat quod sua
claritas, quae sub infirmitate carnis erat occultata, per carnis
glorificationem et miraculorum operationem manifestaretur in fide
credentium populorum. Unde de eius occultatione dicitur Isaiae
53-3: vere absconditus est vultus eius. Unde nec reputavimus
eum. Similiter autem secundum hoc Christus suscitatus est quod est
passus et mortuus, idest secundum carnem. Dicitur enim I Petr.
4-1: Christo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
Exaltari etiam eum oportuit secundum hoc quod fuit humiliatus. Nam et
apostolus dicit, Philipp. 2-8: humiliavit semetipsum factus
obediens usque ad mortem, propter quod Deus exaltavit illum. Sic
ergo per hoc quod pater clarificat filium, suscitat et exaltat, filius
non ostenditur minor patre, nisi secundum humanam naturam. Nam
secundum divinam naturam, qua est patri aequalis, est eadem virtus
patris et filii, et eadem operatio. Unde et ipse filius propria
virtute se exaltat: secundum illud Psalmi: exaltare, domine, in
virtute tua. Ipse seipsum suscitat: quia de se dicit, Ioan.
10-18: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumere
eam. Ipse etiam non solum seipsum clarificat, sed etiam patrem:
dicit enim Ioan. 17-1: clarifica filium tuum, ut et filius tuus
clarificet te; non quod pater velamine carnis assumptae sit
occultatus, sed suae invisibilitate naturae. Quo etiam modo filius
est occultus secundum divinam naturam: nam patri et filio commune est
quod dicitur Isaiae 45-15: vere tu es Deus absconditus, sanctus
Israel, salvator. Filius autem patrem clarificat, non claritatem ei
dando, sed eum mundo manifestando: nam et ipse ibidem dicit:
manifestavi nomen tuum hominibus.
9. Non est autem credendum quod in Dei filio sit aliquis potestatis
defectus: cum ipse dicat: data est mihi omnis potestas in caelo et in
terra. Unde quod ipse dicit: sedere ad dexteram meam vel sinistram
non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a patre meo, non
ostendit quod filius distribuendarum caelestium sedium potestatem non
habeat: cum per huiusmodi sessionem participatio vitae aeternae
intelligatur, cuius collationem ad se pertinere ostendit cum dicit,
Ioan. 10-27 oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas,
et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Dicitur etiam Ioan.
5-22, quod pater omne iudicium dedit filio; ad iudicium autem
pertinet ut pro meritis aliqui in caelesti gloria collocentur: unde et
Matth. 25-33 dicitur quod filius hominis statuet oves a dextris
et haedos a sinistris. Pertinet ergo ad potestatem filii statuere
aliquem vel a dextris vel a sinistris: sive utrumque referatur ad
differentem gloriae participationem; sive unum referatur ad gloriam,
et alterum referatur ad poenam. Oportet igitur ut verbi propositi
sensus ex praemissis sumatur. Praemittitur namque quod mater filiorum
Zebedaei accesserat ad Iesum petens ut unus filiorum eius sederet ad
dextram et alius ad sinistram: et ad hoc petendum mota videbatur ex
quadam fiducia propinquitatis carnalis quam habebat ad hominem
Christum. Dominus ergo sua responsione non dixit quod ad eius
potestatem non pertineret dare quod petebatur, sed quod ad eum non
pertinebat illis dare pro quibus rogabatur. Non enim dixit, sedere ad
dextram meam vel sinistram non est meum dare alicui: quin potius
ostendit quod suum erat hoc dare illis quibus erat paratum a patre suo.
Non enim hoc dare ad eum pertinebat secundum quod erat filius
virginis, sed secundum quod erat filius Dei. Et ideo non erat suum
hoc dare aliquibus propter hoc quod ad eum pertinebant secundum quod
erat filius virginis, scilicet secundum propinquitatem carnalem: sed
propter hoc quod pertinebant ad eum secundum quod erat filius Dei,
quibus scilicet paratum erat a patre per praedestinationem aeternam.
Sed quod etiam haec praeparatio ad potestatem filii pertineat, ipse
dominus confitetur dicens, Ioan. 14-2: in domo patris mei
mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis: quia vado
parare vobis locum. Mansiones autem multae sunt diversi gradus
participandae beatitudinis, qui ab aeterno a Deo in praedestinatione
praeparati sunt. Cum ergo dominus dicit, quod si in aliquo minus
esset, idest, si deficerent praeparatae mansiones hominibus ad
beatitudinem introducendis; et subdit, dixissem, quia vado parare
vobis locum; ostendit huiusmodi praeparationem ad suam potestatem
pertinere. Neque etiam potest intelligi quod filius horam adventus sui
ignoret: cum in eo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi, ut apostolus dicit; et cum id quod maius est perfecte
cognoscat, scilicet patrem. Sed hoc intelligendum est quia filius,
inter homines homo constitutus, ad modum ignorantis se habuit, dum
discipulis non revelavit. Est enim consuetus modus loquendi in
Scripturis ut Deus dicatur aliquid cognoscere si illud cognoscere
facit: sicut habetur Gen. 22-12: nunc cognovi quod timeas
dominum idest, nunc cognoscere feci. Et sic, per oppositum, filius
nescire dicitur quod non facit nos scire. Tristitia vero et timor, et
alia huiusmodi, manifestum est ad Christum pertinere secundum quod
homo. Unde per hoc nulla minoratio potest in divinitate filii
deprehendi.
10. Quod autem dicitur sapientia esse creata primo quidem, potest
intelligi, non de sapientia quae est filius Dei, sed de sapientia
quam Deus indidit creaturis. Dicitur enim Eccli. 1-9 ipse
creavit eam, scilicet sapientiam, spiritu sancto, et effudit illam
super omnia opera sua. Potest etiam referri ad naturam creatam
assumptam a filio: ut sit sensus, ab initio et ante saecula creata
sum, idest, praevisa sum creaturae uniri. Vel, per hoc quod
sapientia et creata et genita nuncupatur, modus divinae generationis
nobis insinuatur. In generatione enim quod generatur accipit naturam
generantis, quod perfectionis est: sed in generationibus quae sunt
apud nos, generans ipse mutatur, quod imperfectionis est. In
creatione vero creans non mutatur, sed creatum non recipit naturam
creantis. Dicitur ergo simul filius creatus et genitus, ut ex
creatione accipiatur immutabilitas patris, et ex generatione unitas
naturae in patre et filio. Et sic huiusmodi Scripturae intellectum
synodus exposuit: ut per Hilarium patet.
11. Quod vero filius dicitur primogenitus creaturae, non ex hoc est
quod filius sit in ordine creaturarum: sed quia filius est a patre et a
patre accipit, a quo sunt et accipiunt creaturae. Sed filius accipit
a patre eandem naturam: non autem creaturae. Unde et filius non solum
primogenitus dicitur, sed etiam unigenitus, propter singularem modum
accipiendi.
12. Per hoc autem quod dominus ad patrem dicit de discipulis, ut
sint unum sicut et nos unum sumus, ostenditur quidem quod pater et
filius sunt unum eo modo quo discipulos unum esse oportet, scilicet per
amorem: hic tamen unionis modus non excludit essentiae unitatem, sed
magis eam demonstrat. Dicitur enim Ioan. 3-35: pater diligit
filium, et omnia dedit in manu eius: per quod plenitudo divinitatis
ostenditur esse in filio, ut dictum est.
13. Sic igitur patet quod testimonia Scripturarum quae Ariani pro
se assumebant, non repugnant veritati quam fides Catholica
confitetur.
|
|