|
1. Sunt autem quaedam quae resurrectionis fidem impugnare videntur.
2. In nullo enim naturalium rerum invenitur id quod corruptum est
idem numero redire in esse: sicut nec ab aliqua privatione ad habitum
videtur posse rediri. Et ideo, quia quae corrumpuntur eadem numero
iterari non possunt, natura intendit ut id quod corrumpitur idem specie
per generationem conservetur. Cum igitur homines per mortem
corrumpantur, ipsumque corpus hominis usque ad prima elementa
resolvatur: non videtur quod idem numero homo possit reparari ad
vitam.
3. Item. Impossibile est esse idem numero cuius aliquod
essentialium principiorum idem numero esse non potest: nam essentiali
principio variato, variatur essentia rei, per quam res, sicut est,
ita et una est. Quod autem omnino redit in nihilum, idem numero
resumi non potest: potius enim erit novae rei creatio quam eiusdem
reparatio. Videntur autem plura principiorum essentialium hominis per
eius mortem in nihilum redire. Et primo quidem ipsa corporeitas, et
forma mixtionis: cum corpus manifeste dissolvatur. Deinde pars animae
sensitivae et nutritiva, quae sine corporeis organis esse non possunt.
Ulterius autem in nihilum videtur redire ipsa humanitas, quae dicitur
esse forma totius, anima a corpore separata. Impossibile igitur
videtur quod homo idem numero resurgat.
4. Adhuc. Quod non est continuum, idem numero esse non videtur.
Quod quidem non solum in magnitudinibus et motibus manifestum est, sed
etiam in qualitatibus et formis: si enim post sanitatem aliquis
infirmatus, iterato sanetur, non redibit eadem sanitas numero.
Manifestum est autem quod per mortem esse hominis aufertur: cum
corruptio sit mutatio de esse in non esse. Impossibile est igitur quod
esse hominis idem numero reiteretur. Neque igitur erit idem homo
numero: quae enim sunt eadem numero, secundum esse sunt idem.
5. Amplius. Si idem hominis corpus reparatur ad vitam, pari
ratione oportet quod quicquid in corpore hominis fuit, eidem
restituatur. Ad hoc autem maxima indecentia sequitur: non solum
propter capillos et ungues et pilos, qui manifeste quotidiana
praecisione tolluntur; sed etiam propter alias partes corporis, quae
occulte per actionem naturalis caloris resolvuntur; quae omnia si
restituantur homini resurgenti, indecens magnitudo consurget. Non
videtur igitur quod homo sit post mortem resurrecturus.
6. Praeterea. Contingens est quandoque aliquos homines carnibus
humanis vesci; et solum tali nutrimento nutriri; et sic nutritos
filios generare. Caro igitur eadem in pluribus hominibus invenitur.
Non est autem possibile quod in pluribus resurgat. Nec aliter videtur
esse universalis resurrectio et integra, si unicuique non restituetur
quod hic habuit. Videtur igitur impossibile quod sit hominum
resurrectio futura.
7. Item. Illud quod est commune omnibus existentibus in aliqua
specie videtur esse naturale illi speciei. Non est autem hominis
resurrectio naturalis: non enim aliqua virtus naturalis agentis
sufficit ad hoc agendum. Non igitur communiter omnes homines
resurgent.
8. Adhuc. Si per Christum liberamur et a culpa et a morte, quae
est peccati effectus, illi soli videntur liberandi esse a morte per
resurrectionem qui fuerunt participes mysteriorum Christi, quibus
liberarentur a culpa. Hoc autem non est omnium hominum. Non igitur
omnes homines resurgent, ut videtur.
|
|