|
1. Ad horum igitur solutionem, considerandum est quod Deus, sicut
supra dictum est, in institutione humanae naturae, aliquid corpori
humano attribuit supra id quod ei ex naturalibus principiis debebatur:
scilicet incorruptibilitatem quandam, per quam convenienter suae formae
coaptaretur, ut sicut animae vita perpetua est, ita corpus per animam
posset perpetuo vivere.
2. Et talis quidem incorruptibilitas, etsi non esset naturalis
quantum ad activum principium, erat tamen quodammodo naturalis ex
ordine ad finem, ut scilicet materia proportionaretur suae naturali
formae, quae est finis materiae.
3. Anima igitur, praeter ordinem suae naturae, a Deo aversa,
subtracta est dispositio quae eius corpori divinitus indita erat, ut
sibi proportionaliter responderet, et secuta est mors. Est igitur
mors quasi per accidens superveniens homini per peccatum, considerata
institutione humanae naturae.
4. Hoc autem accidens sublatum est per Christum, qui merito suae
passionis mortem moriendo destruxit. Ex hoc igitur consequitur quod
divina virtute, quae corpori incorruptionem dedit, iterato corpus de
morte ad vitam reparetur.
5. Secundum hoc igitur ad primum dicendum quod virtus naturae
deficiens est a virtute divina, sicut virtus instrumenti a virtute
principalis agentis. Quamvis igitur operatione naturae hoc fieri non
possit, ut corpus corruptum reparetur ad vitam, tamen virtute divina
id fieri potest. Nam quod natura hoc facere non possit, ideo est quia
natura semper per formam aliquam operatur. Quod autem habet formam,
iam est. Cum vero corruptum est, formam amisit, quae poterat esse
actionis principium. Unde operatione naturae, quod corruptum est idem
numero reparari non potest. Sed divina virtus, quae res produxit in
esse, sic per naturam operatur quod absque ea effectum naturae
producere potest, ut superius est ostensum. Unde, cum virtus divina
maneat eadem etiam rebus corruptis, potest corrupta in integrum
reparare.
6. Quod vero secundo obiicitur, impedire non potest quin homo idem
numero resurgere possit. Nullum enim principiorum essentialium hominis
per mortem omnino cedit in nihilum: nam anima rationalis, quae est
hominis forma, manet post mortem, ut superius est ostensum; materia
etiam manet, quae tali formae fuit subiecta, sub dimensionibus eisdem
ex quibus habebat ut esset individualis materia. Ex coniunctione
igitur eiusdem animae numero ad eandem materiam numero, homo
reparabitur.
7. Corporeitas autem dupliciter accipi potest. Uno modo, secundum
quod est forma substantialis corporis, prout in genere substantiae
collocatur. Et sic corporeitas cuiuscumque corporis nihil est aliud
quam forma substantialis eius, secundum quam in genere et specie
collocatur, ex qua debetur rei corporali quod habeat tres dimensiones.
Non enim sunt diversae formae substantiales in uno et eodem, per
quarum unam collocetur in genere supremo, puta substantiae; et per
aliam in genere proximo, puta in genere corporis vel animalis; et per
aliam in specie puta hominis aut equi. Quia si prima forma faceret
esse substantiam, sequentes formae iam advenirent ei quod est hoc
aliquid in actu et subsistens in natura: et sic posteriores formae non
facerent hoc aliquid, sed essent in subiecto quod est hoc aliquid sicut
formae accidentales. Oportet igitur, quod corporeitas, prout est
forma substantialis in homine, non sit aliud quam anima rationalis,
quae in sua materia hoc requirit, quod habeat tres dimensiones: est
enim actus corporis alicuius. Alio modo accipitur corporeitas prout
est forma accidentalis, secundum quam dicitur corpus quod est in genere
quantitatis. Et sic corporeitas nihil aliud est quam tres
dimensiones, quae corporis rationem constituunt. Etsi igitur haec
corporeitas in nihilum cedit, corpore humano corrupto, tamen impedire
non potest quin idem numero resurgat: eo quod corporeitas primo modo
dicta non in nihilum cedit, sed eadem manet.
8. Similiter etiam forma mixti dupliciter accipi potest. Uno modo
ut per formam mixti intelligatur forma substantialis corporis mixti.
Et sic, cum in homine non sit alia forma substantialis quam anima
rationalis, ut ostensum est: non poterit dici quod forma mixti, prout
est forma substantialis, homine moriente cedat in nihilum. Alio modo
dicitur forma mixti qualitas quaedam composita et contemperata ex
mixtione simplicium qualitatum, quae ita se habet ad formam
substantialem corporis mixti sicut se habet qualitas simplex ad formam
substantialem corporis simplicis. Unde etsi forma mixtionis sic dicta
in nihilum cedat, non praeiudicat unitati corporis resurgentis.
9. Sic etiam dicendum est et de parte nutritiva, et sensitiva. Si
enim per partem sensitivam et nutritivam intelligantur ipsae potentiae,
quae sunt proprietates naturales animae, vel magis compositi, corrupto
corpore corrumpuntur: nec tamen per hoc impeditur unitas resurgentis.
Si vero per partes praedictas intelligatur ipsa substantia animae
sensitivae et nutritivae, utraque earum est eadem cum anima rationali.
Non enim sunt in homine tres animae, sed una tantum, ut in secundo
libro ostensum est.
10. De humanitate vero, non est intelligendum quod sit quaedam
forma consurgens ex coniunctione formae ad materiam, quasi realiter sit
alia ab utroque: quia, cum per formam materia fiat hoc aliquid actu,
ut dicitur II de anima, illa tertia forma consequens non esset
substantialis, sed accidentalis. Dicunt autem quidam quod forma
partis eadem est et forma totius: sed dicitur forma partis secundum
quod facit materiam esse in actu; forma vero totius dicitur secundum
quod complet speciei rationem. Et secundum hoc, humanitas non est
aliud realiter quam anima rationalis. Unde patet quod, corrupto
corpore, non cedit in nihilum. Sed quia humanitas est essentia
hominis; essentia autem rei est quam significat definitio; definitio
autem rei naturalis non significat tantum formam, sed formam et
materiam: necessarium est quod humanitas aliquid significet compositum
ex materia et forma, sicut et homo. Differenter tamen. Nam
humanitas significat principia essentialia speciei, tam formalia quam
materialia, cum praecisione principiorum individualium, dicitur enim
humanitas secundum quam aliquis est homo; homo autem non est aliquis ex
hoc quod habet principia individualia, sed ex hoc solum quod habet
principia essentialia speciei. Humanitas igitur significat sola
principia essentialia speciei. Unde significatur per modum partis.
Homo autem significat quidem principia essentialia speciei, sed non
excludit principia individuantia a sui significatione: nam homo dicitur
qui habet humanitatem, ex quo non excluditur quin alia habere possit.
Et propter hoc homo significatur per modum totius: significat enim
principia speciei essentialia in actu, individuantia vero in potentia.
Socrates vero significat utraque in actu, sicut et differentiam genus
habet potestate, species vero actu. Unde patet quod et homo redit
idem numero in resurrectione, et humanitas eadem numero, propter
animae rationalis permanentiam et materiae unitatem.
11. Quod vero tertio obiicitur, quod esse non est unum quia non est
continuum: falso innititur fundamento. Manifestum est enim quod
materiae et formae unum est esse: non enim materia habet esse in actu
nisi per formam. Differt tamen quantum ad hoc anima rationalis ab
aliis formis. Nam esse aliarum formarum non est nisi in concretione ad
materiam: non enim excedunt materiam neque in esse, neque in operari.
Anima vero rationalis, manifestum est quod excedit materiam in
operari: habet enim aliquam operationem absque participatione organi
corporalis, scilicet intelligere. Unde et esse suum non est solum in
concretione ad materiam. Esse igitur eius, quod erat compositi,
manet in ipsa corpore dissoluto: et reparato corpore in resurrectione,
in idem esse reducitur quod remansit in anima.
12. Quod etiam quarto obiicitur, resurgentis unitatem non tollit.
Quod enim non impedit unitatem secundum numerum in homine dum continue
vivit, manifestum est quod non potest impedire unitatem resurgentis.
In corpore autem hominis, quandiu vivit, non semper sunt eaedem
partes secundum materiam, sed solum secundum speciem; secundum vero
materiam partes fluunt et refluunt: nec propter hoc impeditur quin homo
sit unus numero a principio vitae usque in finem. Cuius exemplum
accipi potest ex igne, qui, dum continue ardet, unus numero dicitur,
propter hoc quod species eius manet, licet ligna consumantur et de novo
apponantur. Sic etiam est in humano corpore. Nam forma et species
singularium partium eius continue manet per totam vitam: sed materia
partium et resolvitur per actionem caloris naturalis, et de novo
adgeneratur per alimentum. Non est igitur alius numero homo secundum
diversas aetates, quamvis non quicquid materialiter est in homine
secundum unum statum sit in eo secundum alium. Sic igitur non
requiritur ad hoc quod resurgat homo numero idem, quod quicquid fuit
materialiter in eo secundum totum tempus vitae suae resumatur: sed
tantum ex eo quantum sufficit ad complementum debitae quantitatis; et
praecipue illud resumendum videtur quod perfectius fuit sub forma et
specie humanitatis consistens. Si quid vero defuit ad complementum
debitae quantitatis, vel quia aliquis praeventus est morte antequam
natura ipsum ad perfectam quantitatem deduceret, vel quia forte aliquis
mutilatus est membro; aliunde hoc divina supplebit potentia. Nec
tamen hoc impediet resurgentis corporis unitatem: quia etiam opere
naturae super id quod puer habet, aliquid additur aliunde, ut ad
perfectam perveniat quantitatem, nec talis additio facit alium numero;
idem enim numero est homo et puer et adultus.
13. Ex quo etiam patet quod nec resurrectionis fidem impedire potest
etiam si aliqui carnibus humanis vescantur, ut quinto obiiciebatur.
Non enim est necessarium, ut ostensum est, quod quicquid fuit in
homine materialiter, resurgat in eo: et iterum, si aliquid deest,
suppleri potest per potentiam Dei. Caro igitur comesta resurget in eo
in quo primo fuit anima rationali perfecta. In secundo vero, si non
solis carnibus humanis est pastus sed et aliis cibis, resurgere poterit
in eo tantum de alio quod ei materialiter advenit, quod erit
necessarium ad debitam quantitatem corporis restaurandam. Si vero
solis humanis carnibus sit pastus, resurget in eo quod a generantibus
traxit: et quod defuerit, supplebitur omnipotentia creatoris. Quod
et si parentes ex solis humanis carnibus pasti fuerint, ut sic et eorum
semen, quod est superfluum alimenti, ex carnibus alienis generatum
sit: resurget quidem semen in eo qui est natus ex semine, loco cuius
ei cuius carnes comestae sunt, supplebitur aliunde. Hoc enim in
resurrectione servabitur: quod si aliquid materialiter fuit in pluribus
hominibus, resurget in eo ad cuius perfectionem magis pertinebat.
Unde si fuit in uno ut radicale semen ex quo est generatus, in alio
vero sicut superveniens nutrimentum, resurget in eo qui est generatus
ex hoc sicut ex semine. Si vero in uno fuit ut pertinens ad
perfectionem individui, in alio ut deputatum ad perfectionem speciei:
resurget in eo ad quem pertinebat secundum perfectionem individui.
Unde semen resurget in genito, et non in generante: et costa Adae
resurget in Eva, non in Adam, in quo fuit sicut in naturae
principio. Si autem secundum eundem perfectionis modum fuit in
utroque, resurget in eo in quo primitus fuit.
14. Ad id vero quod sexto obiectum est, ex his quae dicta sunt iam
patet solutio. Resurrectio enim quantum ad finem naturalis est,
inquantum naturale est animae esse corpori unitam: sed principium eius
activum non est naturale, sed sola virtute divina causatur.
15. Nec etiam negandum est omnium resurrectionem esse futuram,
quamvis non omnes per fidem Christo adhaereant, nec eius mysteriis
sint imbuti. Filius enim Dei propter hoc naturam humanam assumpsit ut
eam repararet. Id igitur quod est defectus naturae, in omnibus
reparabitur, unde omnes a morte redibunt ad vitam. Sed defectus
personae non reparabitur nisi in illis qui Christo adhaeserunt: vel
per proprium actum, credendo in ipsum; vel saltem per fidei
sacramentum.
|
|