|
1. Ex quo etiam patet quod in futura resurrectione homines non sic
resurgent ut sint iterum morituri.
2. Necessitas enim moriendi est defectus in naturam humanam ex
peccato proveniens. Christus autem, merito suae passionis, naturae
defectus reparavit qui in ipsam ex peccato provenerunt. Ut enim dicit
apostolus Rom. 5-15: non sicut delictum, ita et donum. Si enim
unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, in gratia
unius hominis Iesu Christi in plures abundavit. Ex quo habetur quod
efficacius est meritum Christi ad tollendum mortem, quam peccatum
Adae ad inducendum. Illi igitur qui per meritum Christi resurgent a
morte liberati, mortem ulterius non patientur.
3. Praeterea. Illud quod in perpetuum duraturum est, non est
destructum. Si igitur homines resurgentes adhuc iterum morientur, ut
sic mors in perpetuum duret, nullo modo mors per mortem Christi
destructa est. Est autem destructa: nunc quidem in causa quod dominus
per Osee praedixerat dicens: ero mors tua, o mors, Oseae
13-14; ultimo autem destruetur in actu, secundum illud:
novissime inimica destruetur mors, I Cor. 15-26. Est igitur
secundum fidem Ecclesiae hoc tenendum, quod resurgentes non iterum
morientur.
4. Adhuc. Effectus similatur suae causae. Resurrectio autem
Christi causa est futurae resurrectionis, ut dictum est. Sic autem
resurrexit Christus ut non ulterius moreretur, secundum illud Rom.
6-9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Homines
igitur sic resurgent ut ulterius non moriantur.
5. Amplius. Si homines resurgentes iterum moriantur, aut iterum ab
illa morte iterato resurgent, aut non. Si non resurgent, remanebunt
perpetuo animae separatae, quod est inconveniens, ut supra dictum
est, ad quod evitandum ponuntur primo resurgere: vel, si post
secundam mortem non resurgant, nulla erit ratio quare post primam
resurgant. Si autem post secundam mortem iterato resurgent, aut
resurgent iterum morituri, aut non. Si non iterum morituri, eadem
ratione hoc erit ponendum in prima resurrectione. Si vero iterum
morituri, procedet in infinitum alternatio mortis et vitae in eodem
subiecto. Quod videtur inconveniens. Oportet enim quod intentio Dei
ad aliquid determinatum feratur: ipsa autem mortis et vitae alternatio
successiva est quasi quaedam transmutatio, quae finis esse non potest;
est enim contra rationem motus quod sit finis, cum omnis motus in aliud
tendat.
6. Praeterea. Intentio inferioris naturae in agendo ad
perpetuitatem fertur. Omnis enim naturae inferioris actio ad
generationem ordinatur, cuius quidem finis est ut conservetur esse
perpetuum speciei: unde natura non intendit hoc individuum sicut
ultimum finem, sed speciei conservationem in ipso. Et hoc habet
natura inquantum agit in virtute Dei, quae est prima radix
perpetuitatis. Unde etiam finis generationis esse ponitur a
philosopho, ut generata participent esse divinum secundum
perpetuitatem. Multo igitur magis actio ipsius Dei ad aliquid
perpetuum tendit. Resurrectio autem non ordinatur ad perpetuitatem
speciei: haec enim per generationem poterat conservari. Oportet
igitur quod ordinetur ad perpetuitatem individui. Non autem secundum
animam tantum: hoc enim iam anima habebat ante resurrectionem. Ergo
secundum compositum. Homo igitur resurgens perpetuo vivet.
7. Adhuc. Anima et corpus diverso ordine comparari videntur
secundum primam hominis generationem, et secundum resurrectionem
eiusdem. Nam secundum generationem primam, creatio animae sequitur
generationem corporis: praeparata enim materia corporali per virtutem
decisi seminis, Deus animam creando infundit. In resurrectione autem
corpus animae praeexistenti coaptatur. Prima autem vita, quam homo
per generationem adipiscitur, sequitur conditionem corruptibilis
corporis in hoc quod per mortem privatur. Vita igitur quam homo
resurgendo adipiscitur, erit perpetua, secundum conditionem
incorruptibilis animae.
8. Item. Si in infinitum succedant sibi in eodem vita et mors,
ipsa alternatio vitae et mortis habebit speciem circulationis cuiusdam.
Omnis autem circulatio in rebus generabilibus et corruptibilibus a
prima circulatione incorruptibilium corporum causatur: nam prima
circulatio in motu locali invenitur, et secundum eius similitudinem ad
motus alios derivatur. Causabitur igitur alternatio mortis et vitae a
corpore caelesti. Quod esse non potest: quia reparatio corporis
mortui ad vitam facultatem actionis naturae excedit. Non igitur est
ponenda huiusmodi alternatio vitae et mortis: nec per consequens, quod
resurgentia corpora moriantur.
9. Amplius. Quaecumque succedunt sibi in eodem subiecto, habent
determinatam mensuram suae durationis secundum tempus. Omnia autem
huiusmodi subiecta sunt motui caeli, quem tempus consequitur. Anima
autem separata non est subiecta motui caeli: quia excedit totam naturam
corporalem. Alternatio igitur separationis eius et unionis ad corpus
non subiacet motui caeli. Non igitur est talis circulatio in
alternatione mortis et vitae, qualis sequitur si resurgentes iterum
moriantur. Resurgent igitur de cetero non morituri.
10. Hinc est quod dicitur Isaiae 25-8: praecipitabit dominus
mortem in sempiternum, et Apoc. 21-4: mors ultra non erit.
11. Per hoc autem excluditur error quorundam antiquorum gentilium,
qui credebant eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti,
verbi gratia: sicut in isto saeculo Plato philosophus in urbe
Atheniensi, et in eadem schola, quae Academica dicta est,
discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula, multis quidem
prolixis intervallis, sed tamen certis, et idem Plato, et eadem
civitas, et eadem schola, iidemque discipuli repetiti, et per
innumerabilia demum saecula repetendi sunt, ut Augustinus introducit
in XII de Civ. Dei. Ad quod, ut ipse ibidem dicit, quidam
referre volunt illud quod dicitur Eccle. 1-9 quid est quod fuit?
Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod
faciendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce
hoc recens est: iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
Quod quidem non sic intelligendum est quod eadem numero per
generationes varias repetantur, sed similia specie: ut Augustinus
ibidem solvit. Et Aristoteles, in fine de generatione, hoc ipsum
docuit, contra praedictam sectam loquens.
|
|