|
1. Ex praemissis autem ostenditur quod apud homines resurgentes non
erit venereorum et ciborum usus.
2. Remota enim vita corruptibili, necesse est removeri ea quae
corruptibili vitae deserviunt. Manifestum est autem quod ciborum usus
corruptibili vitae deservit: ad hoc enim cibos assumimus ut corruptio
quae posset accidere ex consumptione naturalis humidi, evitetur. Est
etiam in praesenti ciborum usus necessarius ad augmentum: quod post
resurrectionem in hominibus non erit, quia omnes in debita quantitate
resurgent, ut ex dictis patet. Similiter commixtio maris et feminae
corruptibili vitae deservit, ordinatur enim ad generationem per quam
quod perpetuo conservari non potest secundum individuum, in specie
conservatur. Ostensum est autem quod resurgentium vita incorruptibilis
erit. Non igitur in resurgentibus erit ciborum neque venereorum usus.
3. Adhuc. Vita resurgentium non minus ordinata erit quam praesens
vita, sed magis: quia ad illam homo perveniet solo Deo agente: hanc
autem consequitur cooperante natura. Sed in hac vita ciborum usus
ordinatur ad aliquem finem: ad hoc enim cibus assumitur ut per
digestionem convertatur in corpus. Si igitur tunc erit ciborum usus,
oportebit quod ad hoc sit quod convertatur in corpus. Cum ergo a
corpore nihil resolvatur, eo quod corpus erit incorruptibile;
oportebit dicere quod totum quod convertitur ex alimento, transeat in
augmentum. Resurget autem homo in debita quantitate, ut supra dictum
est. Ergo perveniet ad immoderatam quantitatem: immoderata est enim
quantitas quae debitam quantitatem excedit.
4. Amplius. Homo resurgens in perpetuum vivet. Aut igitur semper
cibo utetur: aut non semper, sed per aliquod determinatum tempus. Si
autem semper cibo utetur, cum cibus in corpus conversus a quo nihil
resolvitur necesse sit quod augmentum faciat secundum aliquam
dimensionem, oportebit dicere quod corpus hominis resurgentis in
infinitum augeatur. Quod non potest esse: quia augmentum est motus
naturalis; intentio autem virtutis naturalis moventis nunquam est ad
infinitum, sed semper est ad aliquid certum; quia, ut dicitur in II
de anima, omnium natura constantium terminus est et magnitudinis et
augmenti. Si autem non semper cibo utetur homo resurgens, semper
autem vivet, erit aliquod tempus dare in quo cibo non utetur. Quare
hoc a principio faciendum est. Non igitur homo resurgens cibo utetur.
Si autem non utetur cibo, sequitur quod neque venereorum usum
habebit, ad quem requiritur decisio seminis. A corpore autem
resurgentis semen decidi non poterit. Neque ex substantia eius. Tum
quia hoc est contra rationem seminis: esset enim semen ut corruptum et
a natura recedens; et sic non posset esse naturalis actionis
principium, ut patet per philosophum in libro de generatione
animalium. Tum etiam quia a substantia illorum corporum
incorruptibilium existentium nihil resolvi poterit. Neque etiam semen
esse poterit superfluum alimenti, si resurgentes cibis non utantur, ut
ostensum est. Non igitur in resurgentibus erit venereorum usus.
5. Item. Venereorum usus ad generationem ordinatur. Si igitur
post resurrectionem erit venereorum usus, nisi sit frustra, sequitur
quod tunc etiam erit hominum generatio, sicut et nunc. Multi igitur
homines erunt post resurrectionem qui ante resurrectionem non fuerunt.
Frustra igitur tantum differtur resurrectio mortuorum, ut omnes simul
vitam accipiant qui eandem habent naturam.
6. Amplius. Si post resurrectionem erit hominum generatio, aut
igitur illi qui generabuntur iterum corrumpentur: aut incorruptibiles
erunt et immortales. Si autem erunt incorruptibiles et immortales
multa inconvenientia sequuntur. Primo quidem, oportebit ponere quod
illi homines sine peccato nascantur originali, cum necessitas moriendi
sit poena consequens peccatum originale: quod est contra apostolum
dicentem Rom. 5-12, quod per unum hominem peccatum in omnes
homines pervenit et mors. Deinde sequitur quod non omnes indigeant
redemptione quae est a Christo, si aliqui sine peccato originali et
necessitate moriendi nascantur: et sic Christus non erit omnium
hominum caput, quod est contra sententiam apostoli dicentis I Cor.
15-22, quod sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo
omnes vivificabuntur. Sequitur etiam et aliud inconveniens, ut quorum
est similis generatio, non sit similis generationis terminus: homines
enim per generationem quae est ex semine nunc quidem consequuntur
corruptibilem vitam; tunc autem immortalem. Si autem homines qui tunc
nascentur, corruptibiles erunt et morientur: si iterato non
resurgunt, sequetur quod eorum animae perpetuo remanebunt a corporibus
separatae; quod est inconveniens, cum sint eiusdem speciei cum
animabus hominum resurgentium. Si autem et ipsi resurgent, debuit et
eorum resurrectio ab aliis expectari, ut simul omnibus qui unam naturam
participant, beneficium conferatur resurrectionis, quod ad naturae
reparationem pertinet, ut ex dictis patet. Et praeterea non videtur
esse aliqua ratio quare aliqui expectentur ad simul resurgendum, si non
omnes expectantur.
7. Adhuc. Si homines resurgentes venereis utentur et generabunt,
aut hoc erit semper: aut non semper. Si semper, sequetur quod
multiplicatio hominum erit in infinitum. Intentio autem naturae
generantis post resurrectionem non poterit esse ad alium finem quam ad
multiplicationem hominum: non enim erit ad conservationem speciei per
generationem, cum homines incorruptibiliter sint victuri. Sequetur
igitur quod intentio naturae generantis sit ad infinitum: quod est
impossibile. Si vero non semper generabunt, sed ad aliquod
determinatum tempus, post illud igitur tempus non generabunt. Quare
et a principio hoc eis attribuendum est, ut venereis non utantur nec
generent.
8. Si quis autem dicat quod in resurgentibus erit usus ciborum et
venereorum, non propter conservationem vel augmentum corporis, neque
propter conservationem speciei vel multiplicationem hominum, sed
propter solam delectationem quae in his actibus existit, ne aliqua
delectatio hominibus in ultima remuneratione desit:- patet quidem
multipliciter hoc inconvenienter dici.
9. Primo quidem, quia vita resurgentium ordinatior erit quam vita
nostra, ut supra dictum est. In hac autem vita inordinatum et
vitiosum est si quis cibis et venereis utatur propter solam
delectationem, et non propter necessitatem sustentandi corporis, vel
prolis procreandae. Et hoc rationabiliter: nam delectationes quae
sunt in praemissis actionibus, non sunt fines actionum, sed magis e
converso; natura enim ad hoc ordinavit delectationes in istis actibus,
ne animalia, propter laborem, ab istis actibus necessariis naturae
desisterent: quod contingeret nisi delectatione provocarentur. Est
ergo ordo praeposterus et indecens si operationes propter solas
delectationes exerceantur. Nullo igitur modo hoc in resurgentibus
erit, quorum vita ordinatissima ponitur.
10. Adhuc. Vita resurgentium ad conservandam perfectam
beatitudinem ordinatur. Beatitudo autem et felicitas hominis non
consistit in delectationibus corporalibus, quae sunt delectationes
ciborum et venereorum, ut in tertio libro ostensum est. Non igitur
oportet ponere in vita resurgentium huiusmodi delectationes esse.
11. Amplius. Actus virtutum ordinantur ad beatitudinem sicut ad
finem. Si igitur in statu futurae beatitudinis essent delectationes
ciborum et venereorum, quasi ad beatitudinem pertinentes, sequeretur
quod in intentione eorum qui virtuosa agunt, essent aliqualiter
delectationes praedictae. Quod rationem temperantiae excludit: est
enim contra temperantiae rationem ut aliquis a delectationibus nunc
abstineat ut postmodum eis magis frui possit. Redderetur igitur omnis
castitas impudica, et omnis abstinentia gulosa. Si vero praedictae
delectationes erunt, non tamen quasi ad beatitudinem pertinentes, ut
oporteat eas esse intentas ab his qui virtuosa agunt:- hoc esse non
potest. Quia omne quod est, vel est propter alterum, vel propter
seipsum. Praedictae autem delectationes non erunt propter alterum:
non enim erunt propter actiones ordinatas ad finem naturae, ut iam
ostensum est. Relinquitur igitur, quod erunt propter seipsas. Omne
autem quod est huiusmodi, vel est beatitudo vel pars beatitudinis.
Oportet igitur, si delectationes praedictae in vita resurgentium
erunt, quod ad beatitudinem eorum pertineant. Quod esse non potest,
ut ostensum est. Nullo igitur modo huiusmodi delectationes erunt in
futura vita.
12. Praeterea. Ridiculum videtur delectationes quaerere
corporales, in quibus nobiscum animalia bruta communicant, ubi
expectantur delectationes altissimae, in quibus cum Angelis
communicamus, quae erunt in Dei visione, quae nobis et Angelis erit
communis, ut in tertio libro ostensum est. Nisi forte quis dicere
velit beatitudinem Angelorum esse imperfectam, quia desunt eis
delectationes brutorum: quod est omnino absurdum. Hinc est quod
dominus dicit, Matth. 22-30, quod in resurrectione neque nubent
neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei.
13. Per hoc autem excluditur error Iudaeorum et Saracenorum, qui
ponunt quod in resurrectione homines cibis et venereis utentur, sicut
et nunc. Quos etiam quidam Christiani haeretici sunt secuti,
ponentes regnum Christi futurum in terris terrenum per mille annos, in
quo spatio temporis dicunt eos qui tunc resurrexerint, immoderatissime
carnalibus epulis vacaturos, in quibus sit cibus tantus ac potus ut non
solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis
excedant. Nullo autem modo ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi
autem qui spirituales sunt, istos ista credentes Chiliastas
appellant, Graeco vocabulo, quod, verbum e verbo exprimentes, nos
possumus millenarios nuncupare, ut Augustinus dicit, XX de civitate
Dei.
14. Sunt autem quaedam quae huic opinioni suffragari videntur. Et
primo quidem, quia Adam ante peccatum vitam habuit immortalem: et
tamen et cibis et venereis uti potuit in illo statu, cum ante peccatum
illi sit dictum: crescite et multiplicamini, et iterum: de omni ligno
quod est in Paradiso comede.
15. Deinde ipse Christus post resurrectionem legitur comedisse et
bibisse. Dicitur enim Luc. ult., quod cum manducasset coram
discipulis, sumens reliquias dedit eis. Et actuum 10, dicit
Petrus: hunc, scilicet Iesum, Deus suscitavit tertia die, et
dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus
praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo,
postquam resurrexit a mortuis.
16. Sunt etiam quaedam auctoritates quae ciborum usum in huiusmodi
statu hominibus repromittere videntur. Dicitur enim Isaiae 25-6:
faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium
pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Et quod intelligatur
quantum ad statum resurgentium, patet ex hoc quod postea subditur:
praecipitabit mortem in sempiternum, et auferet dominus Deus omnem
lacrymam ab omni facie. Dicitur etiam Isaiae 65-13: ecce,
servi mei comedent, et vos esurietis. Ecce, servi mei bibent, et
vos sitietis. Et quod hoc referendum sit ad statum futurae vitae,
patet ex eo quod postea subditur: ecce, ego creabo caelum novum, et
terram novam et cetera. Dominus etiam dicit, Matth. 26-29:
non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud
bibam vobiscum novum in regno patris mei. Et Luc. 22 dicit: ego
dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus, regnum: ut edatis et
bibatis super mensam meam in regno meo. Apocalypsis etiam 22-2,
dicitur quod ex utraque parte fluminis, quod erit in civitate
beatorum, erit lignum vitae, afferens fructus duodecim. Et 20,
dicitur: vidi animas decollatorum propter testimonium Iesu, et
vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. Ceteri mortuorum non
vixerunt donec consummarentur mille anni. Ex quibus omnibus
praedictorum haereticorum opinio confirmari videtur.
17. Haec autem non difficile est solvere. Quod enim primo
obiicitur, de Adam, efficaciam non habet. Adam enim perfectionem
quandam habuit personalem, nondum tamen erat natura humana totaliter
perfecta, nondum multiplicato humano genere. Institutus ergo fuit
Adam in tali perfectione quae competebat principio totius humani
generis. Et ideo oportuit quod generaret ad multiplicationem humani
generis; et per consequens quod cibis uteretur. Sed perfectio
resurgentium erit natura humana totaliter ad suam perfectionem
perveniente, numero electorum iam completo. Et ideo generatio locum
non habebit, nec alimenti usus. Propter quod et alia erit
immortalitas et incorruptio resurgentium, et alia quae fuit in Adam.
Resurgentes enim sic immortales erunt et incorruptibiles ut mori non
possint, nec ex eorum corporibus aliquid resolvi. Adam autem sic fuit
immortalis ut posset non mori si non peccaret, et posset mori si
peccaret: et eius immortalitas sic conservari poterat, non quod nihil
resolvetur ab eius corpore, sed ut contra resolutionem humidi naturalis
ei subveniri posset per ciborum assumptionem, ne ad corruptionem corpus
eius perveniret.
18. De Christo autem dicendum est quod post resurrectionem
comedit, non propter necessitatem, sed ad demonstrandum suae
resurrectionis veritatem. Unde cibus ille non fuit conversus in
carnem, sed resolutus in praeiacentem materiam. Haec autem causa
comedendi non erit in resurrectione communi.
19. Auctoritates vero quae ciborum usum post resurrectionem
repromittere videntur, spiritualiter intelligendae sunt. Proponit
enim nobis divina Scriptura intelligibilia sub similitudine
sensibilium, ut animus noster ex his quae novit, discat incognita
amare. Et secundum hunc modum delectatio quae est in contemplatione
sapientiae, et assumptio veritatis intelligibilis in intellectum
nostrum, per usum ciborum in sacra Scriptura consuevit designari:
secundum illud Proverb. 9, quod de sapientia dicitur: miscuit
vinum, et proposuit mensam suam. Et insipientibus locuta est,
venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Et
Eccli. 15-3 dicitur: cibabit illum pane vitae et intellectus, et
aqua sapientiae salutaris potabit illum. De ipsa etiam sapientia
dicitur Proverb. 3-18: lignum vitae est his qui apprehenderint
eam: et qui tenuerit eam, beatus. Non igitur praedictae auctoritates
cogunt dicere quod resurgentes cibis utantur.
20. Hoc tamen quod positum est de verbis domini quae habentur
Matth. 26-29 potest et aliter intelligi: ut referatur ad hoc
quod ipse cum discipulis post resurrectionem comedit, et bibit novum
quidem vinum, idest, novo modo, scilicet non propter necessitatem,
sed propter resurrectionis demonstrationem. Et dicit, in regno patris
mei, quia in resurrectione Christi regnum immortalitatis demonstrari
incoepit.
21. Quod vero in Apocalypsi dicitur de mille annis et prima
resurrectione martyrum, intelligendum est quod prima resurrectio est
animarum, prout a peccatis resurgunt: secundum illud apostoli,
Ephes. 5-14: exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Per mille autem annos intelligitur totum tempus Ecclesiae, in quo
martyres regnant cum Christo, et alii sancti, tam in praesenti
Ecclesia, quae regnum Dei dicitur, quam etiam in caelesti patria
quantum ad animas: millenarius enim perfectionem significat, quia est
numerus cubicus et radix eius est denarius qui solet etiam perfectionem
significare.
22. Sic ergo manifestum fit quod resurgentes non vacabunt cibis et
potibus, neque venereis actibus.
23. Ex quo ultimo haberi potest quod omnes occupationes activae
vitae cessabunt, quae ordinari videntur ad usum ciborum et venereorum
et ad alia quae sunt necessaria corruptibili vitae. Sola ergo
occupatio contemplativae vitae in resurgentibus remanebit. Propter
quod Luc. 10-42, dicitur de Maria contemplante quod optimam
partem elegit, quae non auferetur ab ea. Inde est etiam quod dicitur
Iob 7-9 qui descendit ad Inferos, non ascendet, nec revertetur
ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius, in quibus
verbis talem resurrectionem Iob negat qualem quidam posuerunt,
dicentes quod post resurrectionem homo redibit ad similes occupationes
quas nunc habet, ut scilicet aedificet domos, et alia huiusmodi
exerceat officia.
|
|