|
1. Occasione autem praemissorum quidam circa conditiones resurgentium
erraverunt. Quia enim corpus ex contrariis compositum videtur ex
necessitate corrumpi, fuerunt aliqui qui dixerunt homines resurgentes
huiusmodi corpora ex contrariis composita non habere.
2. Quorum aliqui posuerunt corpora nostra non in natura corporali
resurgere, sed transmutari in spiritum: moti ex eo quod apostolus
dicit, I Cor. 15-44: seminatur corpus animale, surget
spirituale. Alii vero ex eodem verbo sunt moti ut dicerent quod
corpora nostra in resurrectione erunt subtilia, et aeri et ventis
similia. Nam et spiritus aer dicitur: ut sic spiritualia aerea
intelligantur. Alii vero dixerunt quod in resurrectione animae
resument corpora, non quidem terrena, sed caelestia: occasionem
accipientes ex eo quod apostolus dicit, I Cor. 15-40, de
resurrectione loquens: sunt corpora caelestia, et corpora terrestria.
Quibus omnibus suffragari videtur quod apostolus ibidem dicit, quod
caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et sic videtur quod
corpora resurgentium non habebunt carnem et sanguinem, et per
consequens nec aliquos humores.
3. Sed harum opinionum error manifeste apparet. Nostra enim
resurrectio conformis erit resurrectioni Christi, secundum illud
apostoli, Philipp. 3-21: reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae. Christus autem post
resurrectionem habuit corpus palpabile, ex carnibus et ossibus
consistens: quia, ut dicitur Lucae ult. post resurrectionem
discipulis dixit: palpate et videte: quia spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere. Ergo et alii homines resurgentes
corpora palpabilia habebunt, ex carnibus et ossibus composita.
4. Adhuc. Anima unitur corpori sicut forma materiae. Omnis autem
forma habet determinatam materiam: oportet enim esse proportionem actus
et potentiae. Cum igitur anima sit eadem secundum speciem, videtur
quod habeat eandem materiam secundum speciem. Erit ergo idem corpus
secundum speciem post resurrectionem et ante. Et sic oportet quod sit
consistens ex carnibus et ossibus, et aliis huiusmodi partibus.
5. Amplius. Cum in definitione rerum naturalium, quae significat
essentiam speciei, ponatur materia, necessarium est quod, variata
materia secundum speciem, varietur species rei naturalis. Homo autem
res naturalis est. Si igitur post resurrectionem non habebit corpus
consistens ex carnibus et ossibus et huiusmodi partibus, sicut nunc
habet, non erit qui resurget eiusdem speciei, sed dicetur homo tantum
aequivoce.
6. Item. Magis distat ab anima unius hominis corpus alterius
speciei, quam corpus humanum alterius hominis. Sed anima non potest
iterato uniri corpori alterius hominis, ut in secundo ostensum est.
Multo igitur minus poterit in resurrectione uniri corpori alterius
speciei.
7. Praeterea. Ad hoc quod homo idem numero resurgat, necessarium
est quod partes eius essentiales sint eaedem numero. Si igitur corpus
hominis resurgentis non erit ex his carnibus et his ossibus ex quibus
nunc componitur, non erit homo resurgens idem numero.
8. Has autem omnes falsas opiniones manifestissime Iob excludit,
dicens: rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum,
quem visurus sum ego ipse, et non alius.
9. Habent autem et singulae praedictarum opinionum propria
inconvenientia.
10. Ponere enim corpus transire in spiritum est omnino impossibile.
Non enim transeunt in invicem nisi quae in materia communicant.
Spiritualium autem et corporalium non potest esse communicatio in
materia: cum substantiae spirituales sint omnino immateriales, ut in
secundo ostensum est. Impossibile est igitur quod corpus humanum
transeat in substantiam spiritualem.
11. Item. Si transeat in substantiam spiritualem corpus humanum,
aut transibit in ipsam substantiam spiritualem quae est anima: aut in
aliquam aliam. Si in ipsam, tunc post resurrectionem non esset in
homine nisi anima, sicut et ante resurrectionem. Non igitur
immutaretur conditio hominis per resurrectionem. Si autem transibit in
aliam substantiam spiritualem, sequetur quod ex duabus substantiis
spiritualibus efficietur aliquid unum in natura: quod est omnino
impossibile, quia quaelibet substantia spiritualis est per se
subsistens.
12. Similiter etiam impossibile est quod corpus hominis resurgentis
sit quasi aereum et ventis simile.
13. Oportet enim corpus hominis, et cuiuslibet animalis, habere
determinatam figuram et in toto et in partibus. Corpus autem habens
determinatam figuram oportet quod sit in se terminabile: quia figura
est quae termino vel terminis comprehenditur; aer autem non est in se
terminabilis, sed solum termino alieno terminatur. Non est ergo
possibile quod corpus hominis resurgentis sit aereum et ventis simile.
14. Praeterea. Corpus hominis resurgentis oportet esse tactivum:
quia sine tactu nullum est animal. Oportet autem ut resurgens sit
animal, si sit homo. Corpus autem aereum non potest esse tactivum,
sicut nec aliquod aliud corpus simplex: cum oporteat corpus per quod
fit tactus, esse medium inter qualitates tangibiles, ut sit quodammodo
in potentia ad eas, ut philosophus probat in libro de anima.
Impossibile est igitur quod corpus hominis resurgentis sit aereum et
simile ventis.
15. Ex quo etiam apparet quod non poterit esse corpus caeleste.
16. Oportet enim corpus hominis, et cuiuslibet animalis, esse
susceptivum tangibilium qualitatum, ut iam dictum est. Hoc autem
corpori caelesti non potest convenire quod non est neque calidum neque
frigidum, neque humidum neque siccum, neque aliquid huiusmodi, vel
actu vel potentia, ut probatur in I de caelo. Corpus igitur hominis
resurgentis non erit corpus caeleste.
17. Adhuc. Corpora caelestia sunt incorruptibilia, et transmutari
non possunt a sua naturali dispositione. Naturaliter autem eis debetur
figura sphaerica ut probatur in II de caelo et mundo. Non est igitur
possibile quod accipiant figuram quae naturaliter humano corpori
debetur. Impossibile est igitur quod corpora resurgentium sint de
natura caelestium corporum.
|
|