|
1. Quamvis autem corpora resurgentium sint futura eiusdem speciei
cuius nunc sunt corpora nostra, tamen aliam dispositionem habebunt.
2. Et primo quidem quantum ad hoc, quod omnia resurgentium corpora,
tam bonorum quam malorum, incorruptibilia erunt.
3. Cuius quidem ratio triplex est: una quidem sumitur ex fine
resurrectionis. Ad hoc enim resurgent tam boni quam mali, ut etiam in
propriis corporibus praemium consequantur vel poenam pro his quae
gesserunt dum vixerunt in corpore. Praemium autem bonorum, quod est
felicitas, erit perpetuum; similiter etiam peccato mortali debetur
poena perpetua: quorum utrumque patet ex his quae in tertio determinata
sunt. Oportet igitur quod utrumque corpus incorruptibile recipiatur.
Alia ratio potest sumi a causa formali resurgentium, quae est anima.
Dictum est enim supra quod, ne anima in perpetuum remaneat a corpore
separata, iterato per resurrectionem corpus resumet. Quia igitur in
hoc perfectioni animae providetur quod corpus recipiat, conveniens erit
ut corpus secundum quod competit animae disponatur. Est autem anima
incorruptibilis. Unde et corpus ei incorruptibile reddetur. Tertia
vero ratio sumi potest ex causa activa resurrectionis. Deus enim, qui
corpora iam corrupta reparabit ad vitam, multo fortius hoc corporibus
praestare poterit, ut recuperata vita in eis perpetuo conservetur. In
cuius rei exemplum, etiam corpora corruptibilia, cum voluit, a
corruptione servavit illaesa, sicut corpora trium puerorum in fornace.
4. Sic igitur intelligenda est incorruptibilitas futuri status, quia
hoc corpus, quod nunc corruptibile est, incorruptibile divina virtute
reddetur: ita quod anima in ipsum perfecte dominabitur, quantum ad hoc
quod ipsum vivificet; nec talis communicatio vitae a quocumque alio
poterit impediri. Unde et apostolus dicit, I Cor. 15-53:
oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem.
5. Non igitur per hoc homo resurgens immortalis erit quod aliud
corpus incorruptibile resumat, ut praedictae opiniones posuerunt: sed
quia hoc ipsum corpus quod nunc est corruptibile, incorruptibile fiet.
6. Sic igitur intelligendum est quod apostolus dicit: caro et
sanguis regnum Dei non possidebunt, quod in statu resurgentium
corruptio tolletur carnis et sanguinis, substantia tamen carnis et
sanguinis remanente. Unde subiungit: neque corruptio incorruptelam
possidebit.
|
|