|
1. Quamvis autem merito Christi defectus naturae in resurrectione
tollatur ab omnibus communiter tam bonis quam malis, remanebit tamen
differentia inter bonos et malos quantum ad ea quae personaliter
utrisque conveniunt. Est autem de ratione naturae quod anima humana
sit corporis forma, ipsum vivificans et in esse conservans: sed ex
personalibus actibus meretur anima in gloriam divinae visionis elevari,
vel ab ordine huius gloriae propter culpam excludi. Disponetur igitur
corpus communiter omnium secundum condecentiam animae: ut scilicet
forma incorruptibilis esse incorruptibile corpori tribuat, contrariorum
compositione non obstante: eo quod materia corporis humani divina
virtute animae humanae quantum ad hoc subiicietur omnino. Sed ex
claritate et virtute animae ad divinam visionem elevatae, corpus sibi
unitum aliquid amplius consequitur. Erit enim totaliter subiectum
animae, divina virtute hoc faciente, non solum quantum ad esse, sed
etiam quantum ad actiones et passiones, et motus, et corporeas
qualitates.
2. Sicut igitur anima divina visione fruens quadam spirituali
claritate replebitur, ita per quandam redundantiam ex anima in corpus,
ipsum corpus suo modo claritatis gloriae induetur. Unde dicit
apostolus, I Cor. 15-43: seminatur corpus in ignobilitate,
surget in gloria: quia corpus nostrum nunc est opacum, tunc autem erit
clarum; secundum illud Matth. 13-43: fulgebunt iusti sicut sol
in regno patris eorum.
3. Anima etiam quae divina visione fruetur, ultimo fini coniuncta,
in omnibus experietur suum desiderium adimpletum. Et quia ex desiderio
animae movetur corpus, consequens erit ut corpus omnino spiritui ad
nutum obediat. Unde corpora resurgentium beatorum futura erunt
agilia. Et hoc est quod apostolus dicit ibidem: seminatur in
infirmitate, surget in virtute. Infirmitatem enim experimur in
corpore quia invalidum invenitur ad satisfaciendum desiderio animae in
motibus et actionibus quas anima imperat: quae infirmitas totaliter
tunc tolletur, virtute redundante in corpus ex anima Deo coniuncta.
Propter quod etiam Sap. 3-7, dicitur de iustis, quod tanquam
scintillae in arundineto discurrent: non quod motus sit in eis propter
necessitatem, cum nullo indigeant qui Deum habent, sed ad virtutis
demonstrationem.
4. Sicut autem anima Deo fruens habebit desiderium adimpletum
quantum ad omnis boni adeptionem, ita etiam eius desiderium impletum
erit quantum ad remotionem omnis mali: quia cum summo bono locum non
habet aliquod malum. Et corpus igitur perfectum per animam,
proportionaliter animae, immune erit ab omni malo, et quantum ad actum
et quantum ad potentiam. Quantum ad actum quidem, quia nulla in eis
erit corruptio, nulla deformitas, nullus defectus. Quantum ad
potentiam vero, quia non poterunt pati aliquid quod eis sit molestum.
Et propter hoc impassibilia erunt. Quae tamen impassibilitas non
excludit ab eis passionem quae est de ratione sensus: utentur enim
sensibus ad delectationem secundum illa quae statui incorruptionis non
repugnant. Ad hanc igitur eorum impassibilitatem ostendendam apostolus
dicit: seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
5. Rursus, anima Deo fruens ipsi perfectissime adhaerebit, et eius
bonitatem participabit in summo, secundum suum modum: sic igitur et
corpus perfecte subdetur animae, et eius proprietates participabit
quantum possibile est, in perspicuitate sensuum, in ordinatione
corporei appetitus, et in omnimoda perfectione naturae: tanto enim
aliquid perfectius est in natura, quanto eius materia perfectius
subditur formae. Et propter hoc dicit apostolus: seminatur corpus
animale, surget corpus spirituale. Spirituale quidem corpus
resurgentis erit: non quia sit spiritus, ut quidam male
intellexerunt, sive per spiritum intelligatur spiritualis substantia,
sive aer aut ventus: sed quia erit omnino subiectum spiritui; sicut et
nunc dicitur corpus animale, non quia sit anima, sed quia animalibus
passionibus subiacet, et alimonia indiget.
6. Patet igitur ex praedictis quod, sicut anima hominis elevabitur
ad gloriam spirituum caelestium ut Deum per essentiam videat, sicut in
tertio est ostensum; ita eius corpus sublimabitur ad proprietates
caelestium corporum, inquantum erit clarum, impassibile, absque
difficultate et labore mobile, et perfectissime sua forma perfectum.
Et propter hoc apostolus dicit resurgentium corpora esse caelestia,
non quantum ad naturam, sed quantum ad gloriam. Unde cum dixisset
quod sunt corpora caelestia, et sunt terrestria, subiungit quod alia
est caelestium gloria, alia terrestrium. Sicut autem gloria in quam
humana anima sublevatur, excedit naturalem virtutem caelestium
spirituum, ut in tertio est ostensum; ita gloria resurgentium corporum
excedit naturalem perfectionem caelestium corporum, ut sit maior
claritas, impassibilitas firmior, agilitas facilior et dignitas
naturae perfectior.
|
|