|
1. Quia vero locus debet proportionari locato, consequens est quod,
cum corpora resurgentium proprietatem caelestium corporum consequentur,
etiam in caelis locum habeant: vel magis super omnes caelos, ut simul
cum Christo sint, cuius virtute ad hanc gloriam perducentur, de quo
dicit apostolus, ad Ephes. 4-10: qui ascendit super omnes
caelos, ut adimpleret omnia.
2. Frivolum autem videtur contra hanc divinam promissionem ex
naturali elementorum positione argumentari, quasi impossibile sit
corpus hominis, cum sit terrenum et secundum suam naturam infimum locum
habens, supra elementa levia elevari. Manifestum est enim quod ex
virtute animae est quod corpus ab ipsa perfectum elementorum
inclinationes non sequatur. Ipsa enim anima sua virtute etiam nunc
continet corpus, quandiu vivimus, ne ex contrarietate elementorum
dissolvatur; et virtute etiam animae motivae corpus in altum elevatur;
et tanto amplius quanto virtus motiva fortior fuerit. Manifestum est
autem quod tunc anima perfectae virtutis erit, quando Deo per visionem
coniungetur. Non igitur debet grave videri si tunc virtute animae
corpus et ab omni corruptione servetur immune, et supra quaecumque
corpora elevetur.
3. Neque etiam huic promissioni divinae impossibilitatem affert quod
corpora caelestia frangi non possunt, ut super ea gloriosa corpora
subleventur. Quia a virtute divina hoc fiet, ut gloriosa corpora
simul cum aliis corporibus esse possint: cuius rei indicium in corpore
Christi praecessit, dum ad discipulos ianuis clausis intravit.
|
|