|
1. Non est tamen aestimandum quod in corporibus resurgentium desit
sexus femineus, ut aliqui putaverunt. Quia, cum per resurrectionem
sint reparandi defectus naturae, nihil eorum quae ad perfectionem
naturae pertinent, a corporibus resurgentium auferetur. Sicut autem
alia corporis membra ad integritatem humani corporis pertinent, ita et
ea quae generationi deserviunt, tam in maribus quam in feminis.
Resurgent ergo membra huiusmodi in utrisque.
2. Neque tamen huic obviat quod usus horum membrorum non erit, ut
supra ostensum est. Quia si propter hoc haec membra in resurgentibus
non erunt, pari ratione nec omnia membra quae nutrimento deserviunt,
in resurgentibus essent: quia nec ciborum usus post resurrectionem
erit. Sic igitur magna pars membrorum corpori resurgentis deesset.
Erunt igitur omnia membra huiusmodi, quamvis eorum usus non sit, ad
integritatem naturalis corporis restituendam. Unde frustra non erunt.
3. Similiter etiam nec infirmitas feminei sexus perfectioni
resurgentium obviat. Non enim est infirmitas per recessum a natura,
sed a natura intenta. Et ipsa etiam naturae distinctio in hominibus
perfectionem naturae demonstrabit et divinam sapientiam, omnia cum
quodam ordine disponentem.
4. Nec etiam cogit ad hoc verbum apostoli quod dicit Ephes.
4-13: donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii
Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
Non enim hoc ideo dictum est quia quilibet in illo occursu quo
resurgentes exibunt obviam Christo in aera, sit sexum virilem
habiturus: sed ad designandam perfectionem Ecclesiae et virtutem.
Tota enim Ecclesia erit quasi vir perfectus Christo occurrens: ut ex
praecedentibus et sequentibus patet.
5. In aetate autem Christi, quae est aetas iuvenilis, oportet
omnes resurgere, propter perfectionem naturae quae in hac sola aetate
consistit. Puerilis enim aetas nondum perfectionem naturae consecuta
est per augmentum: senilis vero aetas iam ab eo recessit, per
decrementum.
|
|