|
1. Ex his autem rationabiliter considerare possumus qualis futura sit
conditio corporum resurgentium in damnandis.
2. Oportet enim et illa corpora animabus damnandorum proportionata
esse. Animae autem malorum naturam quidem bonam habent, utpote a Deo
creatam: sed voluntatem habebunt inordinatam, et a fine proprio
deficientem. Corpora igitur eorum, quantum ad id quod naturae est,
integra reparabuntur: quia videlicet in aetate perfecta resurgent,
absque omni diminutione membrorum, et absque omni defectu et
corruptione quam error naturae aut infirmitas introduxit. Unde
apostolus dicit I Cor. 15-52: mortui resurgent incorrupti:
quod manifestum est de omnibus debere intelligi, tam bonis quam malis,
ex his quae praecedunt et sequuntur in littera.
3. Quia vero eorum anima erit secundum voluntatem a Deo aversa, et
fine proprio destituta, eorum corpora non erunt spiritualia, quasi
spiritui omnino subiecta, sed magis eorum anima per affectum erit
carnalis. Nec ipsa corpora erunt agilia, quasi sine difficultate
animae obedientia: sed magis erunt ponderosa et gravia, et quodammodo
animae importabilia, sicut et ipsae animae a Deo per inobedientiam
sunt aversae. Remanebunt etiam passibilia sicut nunc, vel etiam
magis: ita tamen quod patientur quidem a rebus sensibilibus
afflictionem, non tamen corruptionem; sicut et ipsorum animae
torquebuntur, a naturali desiderio beatitudinis totaliter frustratae.
Erunt etiam eorum corpora opaca et tenebrosa: sicut et eorum animae a
lumine divinae cognitionis erunt alienae. Et hoc est quod apostolus
dicit I Cor. 15-51, quod omnes resurgemus, sed non omnes
immutabimur: soli enim boni immutabuntur ad gloriam, malorum vero
corpora absque gloria resurgent.
4. Forte autem alicui potest impossibile videri quod malorum corpora
sint passibilia, non tamen corruptibilia: cum omnis passio, magis
facta abiiciat a substantia: videmus enim quod, si corpus diu in igne
permaneat, finaliter consumetur; dolor etiam si sit nimis intensus,
animam a corpore separat. Sed hoc totum accidit supposita
transmutabilitate materiae de forma in formam. Corpus autem humanum
post resurrectionem non erit transmutabile de forma in formam, neque in
bonis neque in malis: quia in utrisque totaliter perficietur ab anima
quantum ad esse naturae, ita ut iam non sit possibile hanc formam a
tali corpore removeri, neque aliam introduci, divina virtute corpus
animae totaliter subiiciente. Unde et potentia quae est in prima
materia ad omnem formam, in corpore humano remanebit quodammodo ligata
per virtutem animae, ne possit in actum alterius formae reduci. Sed
quia damnatorum corpora quantum ad aliquas conditiones non erunt animae
totaliter subiecta, affligentur secundum sensum a contrarietate
sensibilium. Affligentur enim ab igne corporeo, inquantum qualitas
ignis propter sui excellentiam contrariatur aequalitati complexionis et
harmoniae quae est sensui connaturalis, licet eam solvere non possit.
Non tamen talis afflictio animam a corpore poterit separare: cum
corpus semper sub eadem forma necesse sit remanere.
5. Sicut autem corpora beatorum propter innovationem gloriae supra
caelestia corpora elevabuntur; ita et locus infimus, et tenebrosus,
et poenalis, proportionaliter deputabitur corporibus damnatorum. Unde
et in Psalm. dicitur: veniat mors super eos, et descendant in
Infernum viventes. Et Apoc. 20 dicitur quod Diabolus, qui
seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia
et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
|
|