|
1. Ex his autem consideratis, apparet quod nec ea quae Photinus et
Sabellius pro suis opinionibus ex sacris Scripturis adducebant, eorum
errores confirmare possunt.
2. Nam quod dominus post resurrectionem dicit, Matth. ult., data
est mihi omnis potestas in caelo et in terra, non ideo dicitur quia
tunc de novo hanc potestatem acceperat: sed quia potestas quam filius
Dei ab aeterno acceperat, in eodem homine facto apparere incoeperat
per victoriam quam de morte habuerat resurgendo.
3. Quod vero apostolus dicit, ad Rom. 1 de filio loquens, qui
factus est ei ex semine David, manifeste ostenditur qualiter sit
intelligendum, ex eo quod additur, secundum carnem. Non enim dixit
quod filius Dei esset simpliciter factus: sed quod factus esset ex
semine David secundum carnem, per assumptionem humanae naturae; sicut
Ioan. dicitur, verbum caro factum est. Unde etiam patet quod hoc
quod sequitur, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, secundum
humanam naturam ad filium pertinet. Quod enim humana natura filio Dei
uniretur, ut sic homo possit dici filius Dei, non fuit ex humanis
meritis, sed ex gratia Dei praedestinantis.
4. Similiter etiam quod idem apostolus, ad Philipp. dicit, quod
Deus Christum propter passionis meritum exaltavit, ad humanam naturam
referendum est, in qua fuerat humilitas passionis. Unde et quod
subditur, dedit illi nomen quod est super omne nomen, ad hoc
referendum est quod nomen conveniens filio ex nativitate aeterna,
manifestandum esset in fide populorum convenire filio incarnato.
5. Per quod et manifestum est, quod id quod dicit Petrus, quod
Deus Iesum et Christum et dominum fecit, ad filium referendum est
secundum humanam naturam, in qua incoepit id habere ex tempore quod in
natura divinitatis habuit ab aeterno.
6. Quod etiam Sabellius introducit de unitate deitatis, audi,
Israel dominus Deus tuus, Deus unus est; et, videte quod ego sim
solus, et non sit alius Deus praeter me sententiae Catholicae fidei
non repugnat, quae patrem et filium non duos deos, sed unum Deum esse
confitetur, ut dictum est. Similiter etiam quod dicitur, pater in me
manens, ipse facit opera, et ego in patre, et pater in me est, non
ostendit unitatem personae, ut volebat Sabellius, sed unitatem
essentiae, quam Arius negabat. Si enim esset una persona patris et
filii, non congrue diceretur pater esse in filio et filius in patre:
cum non dicatur proprie idem suppositum in seipso esse, sed solum
ratione partium; quia enim partes in toto sunt, et quod convenit
partibus solet attribui toti, quandoque dicitur aliquod totum esse in
seipso. Hic autem modus loquendi non competit in divinis, in quibus
partes esse non possunt, ut in primo ostensum est. Relinquitur
igitur, cum pater in filio et filius in patre esse dicatur quod pater
et filius non sint idem supposito. Sed ex hoc ostenditur quod patris
et filii sit essentia una. Hoc enim posito, manifeste apparet
qualiter pater est in filio et filius in patre. Nam cum pater sit sua
essentia, quia in Deo non est aliud essentia et essentiam habens, ut
in primo ostensum est, relinquitur quod in quocumque sit essentia
patris, sit pater: et eadem ratione, in quocumque est essentia
filii, est filius. Unde, cum essentia patris sit in filio, et
essentia filii in patre, eo quod una est essentia utriusque, ut fides
Catholica docet; sequitur manifeste quod pater sit in filio et filius
sit in patre. Et sic eodem verbo et Sabellii et Arii error
confutatur.
|
|