|
1. Sed potest venire in dubium quomodo Diabolus, qui incorporeus
est, et animae damnatorum ante resurrectionem, ab igne corporali
possint pati a quo patientur in Inferno corpora damnatorum sicut et
dominus dicit, Matth. 25-41: ite, maledicti, in ignem
aeternum qui paratus est Diabolo et Angelis eius.
2. Non igitur sic aestimandum est quod substantiae incorporeae ab
igne corporeo pati possint quod earum natura corrumpatur per ignem, vel
alteretur, aut qualitercumque aliter transmutetur, sicut nunc nostra
corpora corruptibilia patiuntur ab igne: substantiae enim incorporeae
non habent materiam corporalem, ut possint a rebus corporeis immutari:
neque etiam formarum sensibilium susceptivae sunt, nisi
intelligibiliter; talis autem susceptio non est poenalis, sed magis
perfectiva et delectabilis.
3. Neque etiam potest dici quod patiantur ab igne corporeo
afflictionem ratione alicuius contrarietatis, sicut corpora post
resurrectionem patientur, quia substantiae incorporeae organa sensuum
non habent, neque potentiis sensitivis utuntur.
4. Patiuntur igitur ab igne corporeo substantiae incorporeae per
modum alligationis cuiusdam. Possunt enim alligari spiritus corporibus
vel per modum formae sicut anima corpori humano alligatur, ut det ei
vitam: vel etiam absque hoc quod sit eius forma, sicut necromantici,
virtute Daemonum, spiritus alligant imaginibus aut huiusmodi rebus.
Multo igitur magis virtute divina spiritus damnandi igni corporeo
alligari possunt. Et hoc ipsum est eis in afflictionem, quod sciunt
se rebus infimis alligatos in poenam.
5. Est etiam conveniens quod damnati spiritus poenis corporalibus
puniuntur. Omne enim peccatum rationalis creaturae ex hoc est quod
Deo obediendo non subditur. Poena autem proportionaliter debet culpae
respondere: ut voluntas per poenam in contrario eius affligatur quod
diligendo peccavit. Est igitur conveniens poena naturae rationali
peccanti ut rebus se inferioribus, scilicet corporalibus, quodammodo
alligata subdatur.
6. Item. Peccato quod in Deum committitur non solum poena damni,
sed etiam poena sensus debetur, ut in tertio ostensum est: poena enim
sensus respondet culpae quantum ad conversionem inordinatam ad
commutabile bonum, sicut poena damni respondet culpae quantum ad
aversionem ab incommutabili bono. Creatura autem rationalis, et
praecipue humana anima, peccat inordinate se ad corporalia
convertendo. Ergo conveniens poena est ut per corporalia affligatur.
7. Praeterea. Si poena afflictiva peccato debetur, quam dicimus
poenam sensus, oportet quod ex illo haec poena proveniat quod potest
afflictionem inferre. Nihil autem afflictionem infert nisi inquantum
est contrarium voluntati. Non est autem contrarium naturali voluntati
rationalis naturae quod spirituali substantiae coniungatur: quinimmo
hoc est delectabile ei, et ad eius perfectionem pertinens; est enim
coniunctio similis ad simile, et intelligibilis ad intellectum; nam
omnis substantia spiritualis secundum se intelligibilis est. Est autem
contrarium naturali voluntati spiritualis substantiae ut corpori
subdatur, a quo, secundum ordinem suae naturae, libera esse debet.
Conveniens est igitur ut substantia spiritualis per corporalia
puniatur.
8. Hinc etiam apparet quod, licet corporalia quae de praemiis
beatorum in Scripturis leguntur, spiritualiter intelliguntur, sicut
dictum est de promissione ciborum et potuum; quaedam tamen corporalia
quae Scriptura peccantibus comminatur in poenam, corporaliter sunt
intelligenda, et quasi proprie dicta. Non enim est conveniens quod
natura superior per usum inferioris praemietur, sed magis per hoc quod
superiori coniungitur: punitur autem convenienter natura superior per
hoc quod cum inferioribus deputatur.
9. Nihil tamen prohibet quaedam etiam quae de damnatorum poenis in
Scripturis dicta corporaliter leguntur, spiritualiter accipi, et
velut per similitudinem dicta: sicut quod dicitur Isaiae ult.:
vermis eorum non morietur: potest enim per vermem intelligi
conscientiae remorsus, quo etiam impii torquebuntur; non enim est
possibile quod corporeus vermis spiritualem corrodat substantiam, neque
etiam corpora damnatorum quae incorruptibilia erunt. Fletus etiam et
stridor dentium in spiritualibus substantiis non nisi metaphorice
intelligi possunt: quamvis in corporibus damnatorum, post
resurrectionem, nihil prohibeat corporaliter ea intelligi; ita tamen
quod per fletum non intelligatur lacrimarum deductio, quia ab illis
corporibus resolutio nulla fieri potest, sed solum dolor cordis et
conturbatio oculorum et capitis, prout in fletibus esse solet.
|
|