|
1. Ex his autem accipere possumus quod statim post mortem animae
hominum recipiunt pro meritis vel poenam vel praemium.
2. Sunt enim animae separatae susceptibiles poenarum non solum
spiritualium, sed etiam corporalium, ut ostensum est. Quod autem
sint susceptibiles gloriae, manifestum est ex his quae in tertio sunt
tractata. Ex hoc enim quod anima separatur a corpore, fit capax
visionis divinae, ad quam, dum esset coniuncta corruptibili corpori,
pervenire non poterat. In visione autem Dei ultima hominis beatitudo
consistit, quae est virtutis praemium. Nulla autem ratio esset quare
differretur poena et praemium, ex quo utriusque anima particeps esse
potest. Statim igitur cum anima separatur a corpore, praemium vel
poenam recipit pro his quae in corpore gessit.
3. Adhuc. In vita ista est status merendi vel demerendi: unde
comparatur militiae, et diebus mercenarii, ut patet Iob 7-1:
militia est vita hominis super terram: et sicut mercenarii dies eius.
Sed post statum militiae et laborem mercenarii statim debetur praemium
vel poena bene vel male certantibus: unde et Levit. 19-13,
dicitur: non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Dominus etiam dicit Ioel ult.: cito velociter reddam vicissitudinem
vobis super caput vestrum. Statim igitur post mortem animae vel
praemium consequuntur vel poenam.
4. Amplius. Secundum ordinem culpae et meriti convenienter est ordo
in poena et praemio. Meritum autem et culpa non competit corpori nisi
per animam: nihil enim habet rationem meriti vel demeriti nisi
inquantum est voluntarium. Igitur tam praemium quam poena convenienter
ab anima derivatur ad corpus: non autem animae convenit propter
corpus. Nulla igitur ratio est quare in punitione vel praemiatione
animarum expectetur resumptio corporum: quin magis conveniens videtur
ut animae, in quibus per prius fuit culpa et meritum, prius etiam
puniantur vel praemientur.
5. Item. Eadem Dei providentia creaturis rationalibus praemia
debentur et poena, qua rebus naturalibus perfectiones eis debitae
adhibentur. Sic est autem in rebus naturalibus quod unumquodque statim
recipit perfectionem cuius est capax, nisi sit impedimentum vel ex
parte recipientis, vel ex parte agentis. Cum igitur animae statim cum
fuerint separatae a corpore sint capaces et gloriae et poenae, statim
utrumque recipient, nec differtur vel bonorum praemium vel malorum
poena quousque animae corpora reassumant.
6. Considerandum tamen est quod ex parte bonorum aliquod impedimentum
esse potest, ne animae statim a corpore absolutae ultimam mercedem
recipiant, quae in Dei visione consistit. Ad illam enim visionem
creatura rationalis elevari non potest nisi totaliter fuerit depurata:
cum illa visio totam facultatem naturalem creaturae excedat. Unde
Sap. 7-25, dicitur de sapientia quod nihil inquinatum incurrit in
illam et Isaiae 35-8, dicitur: non transibit per eam pollutus.
Polluitur autem anima per peccatum, inquantum rebus inferioribus
inordinate coniungitur. A qua quidem pollutione purificatur in hac
vita per poenitentiam et alia sacramenta, ut supra dictum est.
Quandoque vero contingit quod purificatio talis non totaliter
perficitur in hac vita, sed remanet adhuc debitor poenae: vel propter
negligentiam aliquam aut occupationem; aut etiam quia homo morte
praevenitur. Nec tamen propter hoc meretur totaliter excludi a
praemio: quia haec absque peccato mortali contingere possunt, per quod
solum tollitur caritas, cui praemium vitae aeternae debetur, ut
apparet ex his quae in tertio dicta sunt. Oportet igitur quod post
hanc vitam purgentur, antequam finale praemium consequantur. Purgatio
autem haec fit per poenas, sicut et in hac vita per poenas
satisfactorias purgatio completa fuisset: alioquin melioris conditionis
essent negligentes quam solliciti, si poenam quam hic pro peccatis non
implent, non sustineant in futuro. Retardantur igitur animae bonorum
qui habent aliquid purgabile in hoc mundo, a praemii consecutione,
quousque poenas purgatorias sustineant. Et haec est ratio quare
Purgatorium ponimus.
7. Huic autem positioni suffragatur dictum apostoli I Cor.
3-15: si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem
salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Ad hoc etiam est consuetudo
Ecclesiae universalis, quae pro defunctis orat: quae quidem oratio
inutilis esset si Purgatorium post mortem non ponatur. Non enim orat
Ecclesia pro his qui iam sunt in termino boni vel mali, sed pro his
qui nondum ad terminum pervenerunt.
8. Quod autem statim post mortem animae consequantur poenam vel
praemium si impedimentum non sit, auctoritatibus Scripturae
confirmatur. Dicitur enim Iob 21-13, de malis: ducunt in bonis
dies suos: et in puncto ad Inferna descendunt; et Lucae 16-22:
mortuus est dives, et sepultus est in Inferno; Infernus autem est
locus ubi animae puniuntur. Similiter etiam et de bonis patet. Ut
enim habetur Lucae 23-43, dominus in cruce pendens latroni
dixit: hodie mecum eris in Paradiso; per Paradisum autem
intelligitur praemium quod repromittitur bonis, secundum illud Apoc.
2-7: vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in Paradiso Dei
mei.
9. Dicunt autem quidam quod per Paradisum non intelligitur ultima
remuneratio, quae erit in caelis, secundum illud Matth. 5-12:
gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sed
aliqualis remuneratio quae erit in terra. Nam Paradisus locus quidam
terrenus esse videtur, ex hoc quod dicitur Gen. 2-8, quod
plantaverat dominus Deus Paradisum voluptatis, in quo posuit hominem
quem formaverat. Sed si quis recte verba sacrae Scripturae
consideret, inveniet quod ipsa finalis retributio, quae in caelis
promittitur sanctis, statim post hanc vitam datur. Apostolus enim
II Cor. 4, cum de finali gloria locutus fuisset, dicens quod id
quod in praesenti est tribulationis nostrae momentaneum et leve, supra
modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non
contemplantibus nobis ea quae videntur, sed ea quae non videntur; quae
enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna, quae
manifestum est de finali gloria dici, quae est in caelis; ut
ostenderet quando et qualiter haec gloria habeatur, subiungit: scimus
enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur,
quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed
aeternam in caelis; per quod manifeste dat intelligere quod, dissoluto
corpore, anima ad aeternam et caelestem mansionem perducitur, quae
nihil aliud est quam fruitio divinitatis, sicut Angeli fruuntur in
caelis.
10. Si quis autem contradicere velit, dicens apostolum non
dixisse, quod statim, dissoluto corpore, domum aeternam habeamus in
caelis in re, sed solum in spe, tandem habituri in re: manifeste hoc
est contra intentionem apostoli: quia etiam dum hic vivimus habituri
sumus caelestem mansionem secundum praedestinationem divinam; et iam
eam habemus in spe, secundum illud Rom. 8-24: spe enim salvi
facti sumus. Frustra igitur addidit: si terrena domus nostra huius
habitationis dissolvatur; suffecisset enim dicere: scimus quod
aedificationem habemus ex Deo et cetera. Rursus expressius hoc
apparet ex eo quod subditur: scientes quoniam, dum sumus in corpore,
peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem.
Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a
corpore, et praesentes esse ad dominum. Frustra autem vellemus
peregrinari a corpore, idest separari, nisi statim essemus praesentes
ad dominum. Non autem sumus praesentes nisi quando videmus per
speciem: quandiu enim ambulamus per fidem et non per speciem,
peregrinamur a domino, ut ibidem dicitur. Statim igitur cum anima
sancta a corpore separatur, Deum per speciem videt: quod est ultima
beatitudo, ut in tertio est ostensum. Hoc autem idem ostendunt et
verba eiusdem apostoli, Philipp. 1-23, dicentis: desiderium
habens dissolvi et esse cum Christo. Christus autem in caelis est.
Sperabat igitur apostolus statim post corporis dissolutionem se
perventurum ad caelum.
11. Per hoc autem excluditur error quorundam Graecorum, qui
Purgatorium negant, et dicunt animas ante corporum resurrectionem
neque ad caelum ascendere, neque in Infernum demergi.
|
|